Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 3
7

16 - Iuncus odoratus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XVI
Σχοῖνος ἀρωματικός IUNCUS ODORATUS

ODORATUS Iuncus in Africa, et Arabia nascitur. Laudatissimus ex Nabathaea: proximus Arabicus, quem aliqui Babylonium cognominant, alii teuchitin: pessimus ex Africa. Eligendus est rufus, recens, floribus refertus, tenuis, rubentibus fragmentis, qui manibus confricando rosae odorem emittit, igneae mordacitatis ad linguam. Floris, culmorum, radicisque est usus. Vim urinae ciundae habet: menses pellit, discutit inflationes, caput aggravat, modice adstringit, comminuit, excoquit, ac venarum spiracula laxat. Flos eius in potu utilis sanguinem reiicientibus: doloribus stomachi, pulmonis, iocineris, et renum. miscetur antidotis. Radix adstringentior est: ideo fastidiis stomachi, hydropicis, convulsis, drachma una cum pari pondere piperis, per dies aliquot datur. Decoctum vulvae inflammationibus, ad desidentium fotus, utile est.

[Iunci odorati consideratio.] IUNCUS odoratus officinis Squinanthum vocatur. Quae vox, quanvis depravate, ex plantae, et floris nomine componitur, in unam utrisque iunctis dictionibus. Nanque squinanthum si ad rectam etymologia referatur, non aliud inferet, quam duas hasce Graecas dictiones [GR] et [GR], quae Latine florem iunci significant: [GR] enim iuncum, [GR] vero florem Graecis designat. Veruntamen flos ad nos non importatur. quod tamen mirum non est, cum etiam Galeni tempore non haberetur. Proinde inquit libro primo de antidotis. His praeterea Iuncum odoratum ex Arabia allatum immitti praecipit, quem nescio quomodo schoeni anthos, id est, iunci odorati florem multi vocent, cum nobis floris copia non adeo suppeditet. Nam etsi tota aduchatur herba, sunt tamen eius superiores partes a camelis saepe depastae: vescuntur enim ea, et delectantur maxime. Haec Galenus. Quae (si licet nobis dicere quod sentimus) potius ridenda, quam improbanda videtur. Arduum quippe fuerit credere, tam ingentem esse camelorum numerum, qui locustarum modo in universum schoeni flores depascantur, ut nulla penitus supersit planta, cui flos non devoretur. Referunt quidam nasci odoratum iuncum etiam in Apulia. quin et in Campania provenit, ut Brasavolus inquit Plinii auctoritate. Sed vereor, ne hallucinentur, quod nec inde flores afferantur, nec paleae: neque etiam id Plinius affirmanter asserat. Is, quo seplasiae passim utuntur, non affertur aliunde, quam ex Alexandria. Caeterum non parva quidem diligentia, dum emitur, est adhibenda. quandoquidem non desunt impostores, qui ad merces augendas, schoenum palearum, et herbarum quibusdam festucis adulterent. Praeterea videndum est, ne vetustate exoleverit: facile enim (ut in lib. de antidotis docuit Galenus) ab hoc vis omnis evanescit. [Monachorum opinio explosa.] Scribunt Monachi illi, qui in Mesuem commentarios ediderunt, odoratum Iuncum, quo passim officinae utuntur, spurium et illegitimum esse, cum hae paleae (ut eorum verbis utar) Dioscoridis schoenum minime referant. Siquidem radices primum medicinae usui congruas illi non inesse contendunt, sed capillorum modo tenues: deinde paleas ipsas nullam gustantibus acrimoniam relinquere, nulloque rosarum odore fragrare, si manibus confricentur: nec postremo iuncum aliquem proferre, sed calamos geniculis interceptos tritici, vel hordei modo. Qua in re (pace eorum dixerim) duplici errore notantur, primum quod Dioscoridem oscitanter legerint, deinde quod illum affirment, quod experimento procul dubio falsum esse deprehenditur. Quod autem Dioscoridem oscitanter legerint, cum dicunt schoenum iuncum proferre, non calamum, facile patet. quandoquidem contrarium scribit Dioscorides, ubi schoeni usum reddit his verbis. [GR]. Id est. Usus est floris, calamorum, et radicis. Praeterea quod communis usus schoenos acrimoniam non habeat, pariter falsum est. quippe, ut experimento quotidie comprobari potest, qui non longo tempore consenuerit, linguam mansu vellicat. Quibus palam est, Monachos vel nunquam schoenum degustasse, vel si degustarunt, illum adeo vetustate exoletum fuisse (ut quemadmodum Galenus inquit) omnem acrimoniam, odoremque amiserit. Quod autem nostri schoeni radices tenues sint, nihil ad historiam refert: sive enim tenues sint, sive crassae, eas non descripsit Dioscorides. Schoeni flores ex Alexandri una cum integra planta allatos ego in manibus habui, qui digitis attriti rosarum odorem emittebant. Quamobrem non temere contra Monachorum sententiam affirmandum putaverim, communis usus schoenum legitimum, et probatissimum esse. Sed ii quidem adhuc magis reprehendendi videntur (non tamen ut eorum dignitati aliqui derogetur) quod in Diagalangae compositione scripserint, radicem galangam vocatam legitimum esse schoenum, ipsamque galangam ad nos non afferri. quod prorsus a veritate alienum deprehenditur. [Fuch. lapsus.] Caeterum et in hoc pariter Fuchsium errasse crediderim. quippe qui scripserit sua in methodo, schoeni anthi stipites nullam acrimoniam mansu relinquere. [Iunci odorati vires ex Gal.] Schoeni vires prodidit Galenus lib. VIII. simp. med. ubi sic habet. Schoeni anthos modice

16 - Iuncus odoratus