Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 4
2

20 - Muscus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XX
Βρύον MUSCUS

BRYON, id est, Muscus, a quibusdam spla<n>chnon appellatur. In cedro arbore, populo alba, et quercu invenitur. Optimum est cedrinum, proximum populneum: in quo genere candidum, et odoratius praestat: nigricans improbatur. Adstringendi vim habet. Decoctum insidentium vulvis utile. Unguento balanino, oleisque inspissandi gratia inseritur: thymiamatum, acoporumque compositionibus conveniens.

[Musci arborum historia.] GALENUS lib. VI. de simplicium med. facultate, et post ipsum Paulus, non modo Muscum, qui cedris innascitur, intactum non relinquere; sed praeterquam quod populnei, et querni meminerint, de eo etiamnum, qui in picea arbore abieti cognata oritur, tradiderunt. A qua ipse quidem in vallis Ananiae montibus supra Tridentum muscum admodum villosum propriis manibus quampluries decerpsi, multo sane odorationem, pulchrioremque, quam qui in populo, et quercu provenit. Nec minus piceo suaviter olet abiegnus, quo in eorundem montium sylvis, abietes innumeras adeo villosas, incanasque mihi videre saepius contigit, ut prima statim facie crediderim villos frondium loco iis in arboribus genitos esse. Sortitur arboreus Muscus varia, ac diversa nomina: quippe et muscus, et bryon, et sphagnos, et splachnon, et hypnon appellatur. Meminit huius Plinius lib. XII. cap. XXIII. sic inquiens. Sphagnos in Cyrenaica provincia maxime probatur: alii bryon vocant. Secundum locum obtinet Cyprius, tertium Phoenicius. Fertur et in Aegypto nasci: quin et in Gallia non dubitaverim. Sunt enim hoc nomine cani arborum villi, quales in quercu maxime videmus, sed odore praestantes. Laus prima candidissimis, atque altissimis: secunda rutilis: nulla nigris. Et in insulis, petrisque nati improbantur, omnesque quibus palmarum, atque non suus odor inest. Hactenus Plinius. Caeterum in eo genere, quod in Italia provenit, is et nobilior, et odoratior apparet, qui in larice nascitur: quapropter et viribus fortasse praestantior erit. Nimirum recordor me non parum eo quandoque fuisse oblectatum, dum nocturno tempore quibusdam in montibus super foeno recumberem, ex conquisitis plantis defatigatus, ubi larices inumerae erant omni ex parte villoso incanae. Quandoquidem pastores, ut non veluti re nova, et voluptuosa reficerent, quodam parvo ignis lumine hos villos incendebant, qui tanto flagrabant impetu, et crepitu, ut nobis quidem viderentur tormentorum pulverem facile superare. Quippe flammae una cum ingenti favillarum copia, in obscurae noctis silentio ad astra tolli videbantur, relicto sui odoris oblectamento.Unde existimaverim, quod Galenus, cum bryon in quercubus, et piceis inveniri tradiderit, non solum de picea intellexerit, sed etiam de congeneribus plantis, nempe abiete, larice, et pinu. [Musci arborei vires ex Galeno, et Arabibus.] Is autem lib. VI. simp. med. citato, ita de eo scriptum reliquit. Bryon, quidam vero splanchnon. Invenitur autem in quercubus, et piceis, et populis albis. Vim habet adstringentem, invalidam. Nec enim multum est frigidum, sed propinquum ferme mediis: quia videlicet et digerendi, et emolliendi facultatis est particeps, maxime quod in cedrinis lignis reperitur. Muscum officinae Arabas secutae Usneam vocant. Inter quos Serapio epotum vinum retulit, in quo diebus aliquot usnea maduerit, altum somnum inducere, ventriculum roborare, vomitiones compescere, et alvum sistere. Ad haec Muscus (ut Avicenna inquit) utiliter inter cordis medicamenta inseritur, quod odoris fragrantia animi defectus iuvet. Sed quoniam arboreus muscus odoratissimum Moschon mihi in memoriam redegit, qui ab oriente, et occidente, quibusdam pilosis utriculis conclusus defertur, et si Dioscoridis Galenique aevum hunc silentio praeterierit; nos tamen haud quaquam dissimulanda putavimus, quae ad hanc rem pertinere arbitramur. Siquidem hi nostri commentarii merito de me conqueri potuissent, si eos tanta odoris suavitate destitutos reliquissem; praesertim cum omnibus palam sit ubique terrarum Moschum inter pretiosa odoramenta primam sibi comparasse sedem. Quippe non modo collo, auribusque suspensus, vestimentis interpositus, chirothecis illitus, crumenis conclusus, ore retentus, et barbae et superciliis inunctus defertur Moschus, quo alarum, nariumque taedia, sudoris graveolentia, et insuaves corporis halitus occulantur, lasciviae oblectamenta augeantur, molliorque politia fiat; sed etiam ut odoris suavitate Deiparam virginem concilient, ne dicam, ut hac fucata hypocrisi lasciviam dissimulent (eo enim vanitatis perventum est) Moschum ipsam in orbiculos componunt, quibus funiculo traiectis angelicas salutationes in caelum eructant. Omnia denique, quibus miscetur Moschus, sua odoris iucunditate commendat. Quod si hae lucubrationes eo forte caruissent, verendum quidem erat, ne cum illis gratiam iniissent, qui mira undique odoramentorum fragrantia redolent. Quamobrem ut et ii sibi unguenta omnium praestantissima, odoratissimaque comparare valeant, Moschi primum, deinde vero liquoris Zibetti vocati, et Ambari denique historiam, et facultates describam. [Moschi odorati historia.] MOSCHUS itaque (ut Ruellius ex Aetio transcribit, si tamen ea Aetii legitima sunt,

20 - Muscus