Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 4
3

20 - Muscus ~ 21 - Agallochum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

cum potius Simeonis Sethi esse videantur) plura habet genera. Praefertur qui in municipio quodam nascitur, quod magis, quam Chorasa civitas ad orientem vergit: hoc barbaro nomine Pat dicitur, colore subflavo. Secundum sibi sedem arrogat, qui ab India desertur, priori bonitate cedens, colore subnigro. Eo infirmior censetur, qui a Sinarum agro mittitur. At Moschus omnis in umbilico cuiusdam animalis gignitur, quod capreae simile est, unico armatum cornu, praegrandi corpore. Huic cum in venerem agitur, furosis vehementia umbilicus intumescit, fitque vomica praegnans congesto inibi crassiore sanguine: quo tempore et pabulo, et potu serum animal abstinet, humique crebro voluitur: qua versatione umbilicum lutoso, faeculentoque sanguine turgentem exprimit. Caeterum emissa sanies post aliquod tempus sibi magnam odoris suavitatem asciscit. De Moscho inter Arabas scripsit diligenter accurateque Serapio, his verbis. Animalia capreis non absimilia, quae Moschum gignunt, in Tumbascorum, et Sinarum agro potissimum habentur, loca invicem contermina. Tumbascinus Sinico longe praestantior est, quod capreae Moschum gignentes et nardum, et alias odoratissimas plantas depascantur. Quod Sinicis non evenit. nam etsi hae quoque odoratis vescantur herbis, eae tamen odoris, et facultatis praestantia, nardum, et caetera Tumbasci plantas non aequant. Quinetiam in causa est demetendi ratio. quippe Tumbascini e vomicae folliculo saniem nunquam eruunt, quo adulteria permiscent,et non nisi sereno caelo syncerum legunt. Sinici vero vomicae utriculum exprimunt, et exclusa sanie imposturas quosdam admiscent, nubilo parumque arridente caelo, et alabastris recondunt. Is caeteris praestat, qui maiore odori fragrantia redolet, et qui e vomica maxime matura eruitur. Sunt et inter haec animalia, quae ab aliis Moschum serentibus nullo discrimine differunt, praeterquam caninis vocatis dentibus. quippe haec verrium modo exertos palmi longitudine dentes habent, et pariter Moschum praestantissimum gignunt. Moschus praecox tetro, et insuavi odore displicet. verum venatores immaturi folliculos excutientes, tantisper cum libero aere suspendunt, dum abacto prorsus foetore maturuerit. Is enim aeris coctione perfecta, miram sibi conciliat odoris suavitatem. Veruntamen praecipuus habetur, qui suapte naturam animalis utriculo sibi maturitatem comparaverit. Hunc incolae per saxa metunt, et arborum truncos: namque animal cum vomicam maturam esse praesentit, saxis et truncis sese magno oblectamento affricat, donec facto vomicae emissario tota saniei effundatur. Hic caeteros sane antecellit, tanquam solis coctione, et caeli benignitate maturitatem ultimam consecutus. Hunc itaque Moschum inde venatores colligentes eorum animalium utriculis asservant, quae alias venatione captaverant. Isque ille Moschus est, quo reges et donantur, et utuntur. [Moschi odorati vires.] Moschus excalfacit ordine secundo, siccat vero tertio. Cor frigidum, ac tremulum roborat, et omnibus ipsius affectibus opem praestat potus, atque illitus. Detergit tenues oculorum albugines, et humidas defluxiones exiccat: cerebrum roborat, et diuturnum capitis dolorem mulcet, si tamen pituitae redundantia proveniat. Coles ex eo cicino oleo macerato perunctus, promptius in venerem excitatur. Probant nonnulli an Moschus legitimus sit, hoc modo. Pondus libra examination in labellum humore perfusum immittunt, tum paulo post iterum aequa lance ponderant. Quod si superferatur. syncerum et legitimum existimant: sin cedat, spurium, et adulteratum putant. [Zibetti historia, et facult.] Huic simile aliud quodpiam habemus, sed praeterquam quod mirum in modum oleat, primo occursu odoris vehementia nares admodum ferit. Hoc vulgari sermone vocamus ZIBETTO, unguentariis maxime expetitum ad ea odoramenta componenda, quae proprie mixturas appellant. Gignitur id in exteriori testiculorum utriculo cuiusdam animalis, feli, qui veteribus aedificiorum ruinis oberrat, non absimilis. Catos haec animalia vocant, quos saepius Venetiis vidi ex Syria delatos. Est autem Zibettum tanquam sudor inter huiusce animalis testiculos concrescens, calidae, humidaeque facultatis. Id cavernulae umbilici impositum vulvae strangulationibus mirifice prodest: proinde nec mirum est, si eo viri peni circumlito magnum mulieribus in coitu afferant solatium. [Ambari historia varia.] Porro ex quo AMBARUM aliud odoramenti genus gignatur, quod nos vulgo vocamus Ambracane, varii varie opinantur. Alii nanque tradunt ipsum in maris aluco non secus, atque in terra fungos oriri, ac deinde saevientibus procellis, e profundo elici, et in litus expui. Nonnulli vero referunt piscem Azelum nomine Ambarum hoc avidissime prosequi, cuius esu necem sibi statim consciscere. Quod cum sciant piscatores huius rei periti piscem hunc mortuum, undisque fluctuantem coniectis uncis et funibus extrahunt: et Ambarum scisso animalis ventre eruunt. Quod vero (ut perhibent) proxime dorsi spinam invenitur, id maxime praefertur alio. Quidam praeterea in fontibus quibusdam Ambarum natare scribunt, qui bituminis modo illud eructant. Tria Ambari faciunt genera. [Ambari genera, et vires.] Praefertur colore fulvum e Selachito Indiae petitum. Aliud subalbidum, quod e Sinchrio felicis Arabiae oppido advehitur. Tertium atrum, et caeteris viribus imbecillius. Excalfacit Ambarum, et siccat: cerebrum, et cor olfactu roborat. Senibus, et natura frigidis opem mirifice praestat. Quare iisdem potius, quam iuvenibus chirothecae Ambaro imbutae concedi deberent. Vino infusum temulentos efficit.

Cap. XXI
Ἀγάλλοχον AGALLOCHUM

AGALLOCHUM lignum est, quod ex India, atque Arabia deportatur, thuiae ligno simile, maculatum, odoratum, gustu adstringens cum quadam amaritudine: cute verius quam cortice vestitur, aliquantulum versicolore. Manditur, aut decocto os colluitur, commendandi halitus gratia: sudores arcet toto corpore insparsum: pro thure ad suffimenta substituitur. Radix epota drachmae unius pondere, humida stomachi vitia, et imbecillitatem, fervoremque mulcet: si lateris, iocinerisve dolor excruciat, si dysenteriae, aut tormina infestant, ex aqua bibere prodest.

[Agallochi consideratio.] AGALLOCHUM a Graecis, et Latinis recentioribus, sicuti ab Aphris lignum Aloes appellatur. Optimum a Lusitanis e Calecut Indiae emporio ad nos convehitur. Etsi etiam Vanetias hac aetate ex Alexandria Aegypti praestantissimum afferatur: siquidem igni accensum suavissimum, ac periucundum spirat odorem. Nec ob id putandum hoc illegitimum esse, quod [GR], id est punctis, maculatum non sit: quoniam Oribasius non legit [GR], sed [GR],

20 - Muscus ~ 21 - Agallochum