Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 4
8

27 - Helenium ~ 28 - Omphacinum, et omne oleum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Helenii consideratio.] HELENIUM, quod Latinis etiam Inula dicitur, planta est vulgaris notitiae. Quod autem in Italia provenit, folio est longe maiore, quam tradiderit Dioscorides. Quippe non solum verbasco angustifolio Inulae Italicae maiora insunt folia; verum etiam ea magnitudine longe superant, quae latifolio exoriuntur. Quod tametsi pro locorum varietate evenire facile possit; crediderim tamen hoc in loco Dioscoridis codicem pluribus scatere mendis. Siquidem testatur Marcellus Florentinus vir quidem apprime doctus, se habuisse Dioscoridis vetustissimum, ac probatissimum codicem, in quo longe plura legebantur, quam in caeteris fere cunctis Graecis exemplaribus. Sed praesertim in hoc capite haec de caule, floribus, et semine habebantur. Caulem ex se mittit Helenium crassum, hirsutum, cubitalem, et aliquando maiorem, angulosumque: flores luteos: et in his semen verbasco simile, tactu pruritum faciens. Quare mirum non est, si etiam alia hic desiderari possint, cum non facile adducar, ut credam, Dioscoridem Helenii radicis, cuius tantum est in medicamentis usus, tum amaritudinem, tum formam subtituisse. Meminit Inulae Plinius lib. XIX. cap. V. ubi sic habet. Siser his {satus} <seritur> mensibus, februario, martio, aprili, augusto, septembri, octobri, brevior his est, sed torosior amariorque Inula, per se stomacho inimicissima. Eadem dulcibus mixtis saluberrima. Illustrata maxime Iuliae Augustae quotidiano cibo. Supervacuum eius semen, quoniam oculis ex radice excisis, ut arundo seritur. Item lib. XX. cap. V. Inula quoque, inquit, a ieiunis commanducata dentes confirmat, si ut eruta est, terram non attingat. Condita tussim emendat. Radicis vero decoctae succus tineas pellit. Siccata autem in umbra farina, tussi, et convulsis, et inflationibus, et arteriis medetur. Venenatorum morsus abigit. Folia ex vino lumborum dolorum illinuntur. Hactenus Plinius. [Helenii Aegyptii consid.] Caeterum Aegyptium helenium, quod Cratevae auctoritate memoria prodidit Dioscorides, ad nos (quod sciverim) non defertur, nec in Italia provenit. Hoc a nostrate non distinxit Avicenna, sed utrunque simul confudit. Meminit huius etiam Plinius libro XXI. cap. X. his verbis. Helenium e lacrymis Helenae dicitur natum: et ideo in Helena insula laudatissimum. Est autem frutex humi se spargens, dodrantalibus ramulis, favere creditur formae: cutem mulierum in facie, reliquoque corpore nutrire incorruptam. Praeterea putant usu eius quandam gratiam iis, veneremque conciliari. Attribuunt et hilaritatis effectum eidem potae in vino, cumque quem habuerit nepenthes illud praedicatum ab Homero, quod tristitia omnis aboleatur. Est autem succi praedulcis. Prodest et orthopnoicis radix eius in aqua ieiunis pota. Est autem candida intus, et dulcis. Bibitur et contra serpentium ictus ex vino. Mures quoque contrita dicitur necare. Haec Plinius. Quibus satis constat, non modo in Aegypto hoc Helenii genus provenire, sed etiam in Helena Aegaei insula praestantissimum haberi. [Helenii vires ex Galeno.] Helenii vires scripsit Galenus libro VI. simp. medic. sic inquiens. Helenii herbae radix maxime utilis est, non primo statim occursu excalfaciens: ac proinde non dicenda est calida, et sicca exacte, ceu piper tum {airum} <dirum?>, tum candidum, sed cum recrementitio humore. Quapropter ecligmatis, quae faciunt ad educendos ex thorace, et pulmone crassos, lentosque humores idonee commiscetur. Rubrificant quoque ea partes frigidis, ac diuturnis vexatas affectibus, cuiusmodi sunt nonnullae coxarum passiones ischiadas vocant, et exiguae assiduaeque articulorum quorundam prae humiditate procidentiae, ac luxationes. Haec ille. [Fabulosum.] Caeterum sunt, qui dicunt (ut etiam testatur Galenus libro de theriaca ad Pisonem, si tamen liber ille Galeni legitimus est) quod si Helenii succo tela venatoria inficiatur, venenata efficiuntur, idque in Dalmatia fieri narrant, ut feras omnino perdant. Quod tamen potius fabulosum, quam historicum crediderim.

Cap. XXVIII
Ὀμφάκινον, καὶ πᾶν ἔλαιον – OMPHACINUM, ET OMNE OLEUM

OLEUM, quod ex immaturis olivis exprimitur, ad multos usus recte valentibus accommodatissimum est. omphacinum id appellatur. Praestat recens, odoratum, quod non mordeat. Tale unguentorum compositionibus idoneum intelligitur. Stomacho utile est, quod astringat: gingivas contrahit, dentes firmat, si contineatur in ore: sudores cohibet. quo autem vetustius, ac pinguius, eo ad medicamenta aptius est. Et (ut reliqua in commune dicantur) omne oleum calfacit, emollit ventrem, a perfrictionibus corpus tuetur, ipsumque promptius ad obeunda munera reddit. alvum emollit, ulceratium medicamentorum vires permistum hebebat: contra venena datur, assidue potum, redditumque vomitionibus: solvit alvum heminae mensura cum pari ptisana succo, aut aqua potum: ad tormina calidum simul decocta ruta tribus sextariis in potu datur: ventris animalia pellit: idem maxime ilei intestini morbo laborantibus infuditur. Vetus magis calfacit,

27 - Helenium ~ 28 - Omphacinum, et omne oleum