Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 4
9

28 - Omphacinum, et omne oleum ~ 29 - Oleum sylvestris olivae
30 - Sicyonium oleum
~ 31 - Strigmentum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

et vehementius discutit: oculorum claritati sublitum confert. Si vetusti non sit occasio, in vase decoquitur ad mellis crassitudinem, ut vetustatem repraesentet.

Cap. XXIX
Ἔλαιον τῆς ἀγριελαίης OLEUM SYLVESTRIS OLIVAE

OLEUM, quod sylvestres olivae fundunt, vehementer astringit, et ad sanorum usus secundum sibi locum vendicat. In doloribus capitis utiliter pro rosaceo substituitur: sudores arcet, defluentes capillos inhibet: furfures, ulcera capitis manantia, leprasque abstergit: tardius canitiem sentiunt, qui eo quotidie perunguntur. Candidum oleum fit hoc modo. Album colore, nec anniculo vetustius, in novum fictile oris patuli funditur, centum heminarum mensura, et sub solem media quaque die concha refunditur, ex altoque demittitur, ut assidua devolutione, ictuque agitatum respumet: octava die foenum graecum mundum quinquaginta denariorum pondere: postea tedae praepinguis piceae, assulatim caesae aequale pondus adiicitur, et transactis octo diebus, oleum concha movetur. Ubi candorem contraxerit, in vas novum vetere vino affusum recondi debet, substratis sertulae Campanae corollis drachmas undecim pendentibus, cum pari iridis pondere. sin minus, rursus soli mandandum, et idem munus obeundum, usque dum inalbescat.

Cap. XXX
Σικυώνιον ἔλαιον SICYONIUM OLEUM

SICYONII componendi ratio haec est. In lebetem oris lati, stanno inductum, funditur novi olei albi, quod crudae reddiderunt, congius unus: aquae semicongius. Levi id igne coauitur, leniter movendo: at ubi bis efferbuit, et subtracto igne refrixit, innatans oleum concha decapulatur, et adiecta nova aqua confervescit, et reliquis, ut diximus, peracris reponitur. In Sicyonia maxime fieri consuevit, Sicyonii inde accepto cognomine. Calfactoriam ad quendam usque modum vim habet. Febri, ac nervorum vitiis prodest. foeminae ad commendandum faciei nitorem eo utuntur.

Cap. XXXI
Ῥύπος STRIGMENTUM

STRIGMENTA a balnei calfaciunt, molliunt, discutiunt: ad sedis rimas, et condylomata illinuntur. Illa vero, quae ex palaestris pulverem sibi asciverunt, in sordis speciem redacta, articulorum nodos imposita adiuvant: ischiadicis in fotus, aut malagmatis locum, calida commode sufficiuntur. Derasae gymnasiorum parietibus, simulacrisque sordes, calfaciunt: tubercula, quae aegre ad coctionem producuntur, dissipant: desquamatis, et ulceribus antiquis prosunt

[Olei consideratio.] MULTO quidem artificio veteres utebantur ad componendum multifariam oleum, ut ex Dioscoride satis superque constat. Quod tamen hac tempestate a nobis fieri non solet: quanvis fortasse apud Graecos eiusmodi parandi olei consuetudo minime exoleverit. Quippe id tantum in communi omnium usu apud nos habetur, quod e maturis olivis exprimitur: tametsi quidam, quod et gustatu iucundius, et suavitati conducibilius sibi oleum comparare velint, id ab immaturis olivis exprimant, quas eo tempore legunt, cum ipsae iam plene flavae tantillum subrubescere coeperint. [Olei usus apud veteres.] Caeterum non mirum est, si veteres et illud candidum reddere, et multis parare modis curabant: siquidem non modo in ciborum condimentis oleo frequenter utebantur; sed ut agiliores, promptiores, ac expeditiores evaderent ad obeunda corporis munera, frequentius sibi totum corpus oleo perungebant. Qua de causa et balneas frequentabant, et thermas. nanque olei contracta sordes, ut corpora saepius perluerentur, maxime expetebat. Obibant autem id muneris servi in balneis, qui non modo corpus totum intrantibus abluebant; sed et ipsum quibusdam strigilibus abradebant ad hoc opus aptissimis, quas alii ex auro, nonnulli ex argento, quidam ex ferro, aliqui ex ebeno, ac etiam ex praeclaris lapidibus sibi comparabant, denique pro nobilitate, et facultatem eorum, qui ad balneas confluebant. Quapropter dum se in ipsis balneis abradere, sudoremque emanantem detergere curabant, olei strigmenta, quo se prius perunxerant, in balnei aquam decidebant: quorum hic meminit Dioscorides. Fuit praeterea in magno, ac praecipuo usu apud veteres oleum ad perungendos athletas, qui in theatris palaestrae nudi luctabantur, non solum ut eorum corpora agiliora, expeditioraque in certamine redderentur, sed ut etiam ii difficilius sese manibus comprehenderent. Cum autem ibi pulvis ob pedum frequentiorem motum concitaretur, athletae ipsi oleo affatim peruncti, illum in se facile contrahebant; ac multo magis cum in terram alter alterum consternabat. Quare balneum ingressi, strigilibus abrasi coenosa strigmenta relinquebant, quibus artuum affectibus Dioscorides mederi tradidit. Sed cum plurimi athletae oleo copiose peruncti inter luctandum palestrae parietibus, ac statuis lapideis sese saepius affricarent, contacta loca olei pinguedinem contrahebant. quo facile fiebat, ut adveniente pulvere coenosum quoddam unguen parietibus inhaeresceret: de quo etiam Dioscorides disseruit. [Olei facultates ex Gal.] Olei facultates fusius prosecutus est Galenus lib. VI. de simplicium medicamentorum facult. sic inquiens. Oleum, quod ex olivis conficitur, quod sane propriissimo nomine oleum appellamus, cuiusmodi sit temperaturae, superioribus libri desinitum est. quippe humectatorium esse, et moderate calidum ostendimus. Eiusmodi est, quod est dulcissimum, fitque potissimum ex olivis, quas Graeci [GR] vocant, nos drupas. Caeterum quod omotribes, et omphacinum nuncupant, ad quantum in se habet adstrictionis, tantum etiam illi inest frigiditatis. Porro oleum vetus, quod quidem ex dulci inveterato efficitur, et calidius est, et magis discussorium. Quod vero ex immaturo, id dum reliquum quippiam servaverit adstrictionis, mistae permanet facultatis: ubi vero illam prorsum abiecerit, reliquo

28 - Omphacinum, et omne oleum ~ 29 - Oleum sylvestris olivae
30 - Sicyonium oleum ~ 31 - Strigmentum