Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 5
5

42 - Rosaceum ~ 43 - Elatinum ~ 44 - Melinum ~ 45 - Oenanthinum
46 - Telinum ~ 47 - Sampsuchinum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

succo secernunt, et diligenter asservant. [Rosacei omphacini vires.] Hoc inflammationes discutit, roborat. adstringit, fluxioneque cohibet, ne ad aegras defluant partes. Potum torminibus dysentericis medetur. Capitis vulneribus aptissimum est. quod roboret, siccet, resolvat, inflammationesque non modo prohibeat, sed etiam extinguat. Quocirca hac in re maxime probatur Galeno lib. II. de comp. medic. secundum locos, ubi de dolore capitis scribit, qui vel ex vulnere, vel casu excitatur. Cuius etiam meminit lib. X. simp. medic. de sanguine agens.

Cap. XLIII
Ἐλάτινον ELATINUM

FRACTA elate, tusa. et scarificata, in labellum deiicitur: omphacinum oleum triduo infunditur, mox per sportulam exprimitur: verum pares esse debent utriusque portiones. dein mundo vase ad usus reconditur. Viribus rosaceo proportione respondet: alvum tamen non mollit.

ELATINUM, quod ex Dactylorum involucris antiquitus parabatur, hac nostra tempestate absolevit.

Cap. XLIIII
Μήλινον MELINUM

MELINUM hoc modo temperatur. Olei congius decem aquae sextariis admiscetur. Adiicitur elatae palmarum fractae quadrans, et iunci odorati uncia: quae die uno macerata coquuntur, mox in vas oris patuli oleum excolatur, et indita arundinacea crate, aut rara tegete, cotonea mala superponuntur, et vestimentis operta tantisper inibi resident, dum malorum vires ad se oleum alliciat. Aliqui cotonea decem dierum spatio operimentis involvunt, ut contineatur odoris suavitas, nec evanescat: postea biduo macerata oleo exprimuntur, oleumque reconditur. Id vim refrigeratoriam, et astringentem habet. Contra scabiosa ulcera, et quae serpunt, ac furfures, perniunculosque effectum praebet: exulceratis vulvis infunditur: citatam urinam sistit infusum: sudores cohibet: contra cantharidas, buprestim, pinorum erucas, bibitur. Laudatur maxime quod cotonea mala olet.

[Melini conficiendi ratio.] MELINUM oleum ad hodiernum officinarum usum hoc modo conficitur. Cotonea nondum plane matura in taleolis dissecta omphacino oleo macerantur, et vino eis expresso super addito insolantur. Deinde in calentis aquae balneo iterum, atque iterum perfunduntur, et extrahuntur, ut in aliis superius ostendimus.

Cap. XLV
Ὠινάνθινον OENANTHINUM

OENANTHE e labrusca, optime olens postquam emarcuit, deiecta in omphacinum oleum movetur, volviturque: et cum biduo manserit, exprimitur, et reconditur. Astringit, proximum rosaceo effectum praebens: sed alvum non resolvit, aut mollit. Probatissimum est, quod odore oenanthen refert.

OENANTHINUM nullam a nobis requirit explanationem: quoniam a Dioscoride tam aperte proditur eius parandi ratio, ut non sit opus, illud pluribus explicare.

Cap. XLVI
Τήλινον TELINUM

FORNI graeci librae quinque,calami libra una, cyperi librae duae, olei libris novem septenis diebus macerantur, quotidie ter moventur, postea premuntur, et reponuntur. Aliqui pro calamo cardamomum substituunt, et cyperi loco xylobalsamum macerant. Alii oleo antea his odoribus spissato foenum graecum macerantes exprimunt. Hoc telinum abscessus emollit, et concoquit: omnibus vulvarum duritiis magnopere convenit, foeminis difficile parientibus subiicitur, ubi prae excretis humoribus loci siccitatem contraxerunt: sedis inflammationes lenit, tenesmo subditum prodest: ulcera capitis manantia, furfuresque expurgat: ambustis, et pernionibus addita cera proficit: vitia cutis in facie emendat: pigmentis ad conciliandum faciei nitorem inseritur. Eligi oportet recens, quod non vehementer foeni graeci odorem prae se ferat, et manus abstergat, sapore ex dulci in amarum inclinato: tale enim optimum iudicatur.

OFFICINARUM Luminaria ex Rasis auctoritate aliam, quanvis exoletam, Telini componendi rationem tradunt, in quo calamo odorato, et cypero elaterii bessem adiiciunt.

Cap. XLVII
Σαμψύχινον SAMPSUCHINUM

SERPILLI, cassiae, abrotoni, florum sisymbrii, frondium myrti, sampsuchi singulae portiones, quadam pro viribus ipsorum coniectatione, una tunduntur, atque is omphacini olei modus adiicitur, qui madentium vires non evincat: haec post quadriduum exprimuntur. denuo nova alia simili mensura, et aequali tempore macerata premuntur: ita enim validius reddi solet. Eligi oportet sampsuchum colore ex atro viridi, plurimum redolens, mediocriter acre. Vim habet acrem, calfactoriam, extenuantem: adversus vulvae praeclusiones, conversionesque efficax est: menses, et secundas, et partus extrahit: vulvae strangulatus recreat: lumborum, inguinumque dolores lenit: sed cum melle uti eo praestat; quandoquidem vehementi astrictione locos indurat. Lassitudines illitum discutit: in opisthotonicorum, vulsorumque cataplasmata utilissime additur.

[Sampsuchini consideratio.] QUANQUAM ex Theophrasti, Dioscoridis, et Plinii sententia idem esse constat sampsuchum, et amaracum: cum tamen Galenus, et Paulus de his diversis capitibus seorsum scripserint, eorumque temperamenta per gradus

42 - Rosaceum ~ 43 - Elatinum ~ 44 - Melinum ~ 45 - Oenanthinum
46 - Telinum ~ 47 - Sampsuchinum