Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 5
4

41 - Unguentorum compositio ~ 42 - Rosaceum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XLI
Μύρων σύνθεσις – UNGUENTORUM COMPOSITIO

 DE RATIONE unguentorum consequenter tractandum existimavimus: quandoquidem ea in nonnullis corporum vitiis, aut medicamentis mista, aut corpori perfusa, aut naribus obiecta, plurimum prosunt. in quorum probationibus consulere nares oportet, an ea oleant, ex quibus temperantur. Optimum huiuscemodi iudicium, quod tamen in quibusdam plane observari non potest, propter ea, quae admiscentur, odore caeteris praevalentia: ut in amaracino, et crocino, telino, et plerisque aliis, quae crebra circa haec meditatione experiri conveniet.

Cap. XLII
Ῥόδινον – ROSACEUM

ROSACEUM sic fit. Iunci odorati quinque libras et bessem tundito, et subactas aqua in viginti olei libris, et quicunce subinde movendo, coquito: dumque percolaveris, in olei libras viginti, et quicuncem, adiicito rosas non madefactas numero mille, et manibus melle perunctis identidem moveto, interdiu premens, sinito nocte tot macerari, postea exprimito: et ubi recrementum pessum ierit, mutato vase, in craterem melle illitum recondito. Caeterum rosas, quae antea pressae fuerunt, in labellum demittito, et affusis octo libris et quadrante spissati olei, iterum premito, eritque secundarium oleum. Quod si tertias usque, quartasve perfusiones infundes exprimere voles, secundarium fiet, tertiarium, et quartarium unguentum. Sed quoties id feceris, vasa melle oblini debent. Si vero secundam infusionem instituere libet, in expressum oleum, numero pari recentes rosas, nullo humore imbutas iniicito: manibus melle praemadefactis agitans premito: et iterum tertio, aut quarto simili modo exprimens facito, totiesque recentes rosas detractis unguibus immittito: fiet enim ita oleum multo validius. nam septies oleum rosarum infusionem admittit, nec amplius. Praelum melle perungatur, oleum a succo diligenter secerni oportet: nam si minimum quid relinquatur, unguentum corrumpet. Alii autem detractis unguibus, rosas tantum oleo macerant in sole hoc modo. Rosae, quae selibram pondere aequant, in sextario olei diebus octo madescunt, et usque tertiam perfusionem quadraginta diebus insolantur, et sic oleum reconditur. Alii calamo, aut asphalatho prius olei spissamenta faciunt, Alii coloris causa anchusam admiscent, et salem, quo minus oleat. Vim astringendi, et refrigerandi obtinet: fomentis, et cataplasmatibus utile. Potum solvit alvum: stomachi ardorem restinguit: ulcera cava replet, et mulcet, quae cacoethe vocantur: ulceribus in capite manantibus, atque fervidis eruptionis illinitur: caput dolens eo perfunditur: dentes inter initia doloris collui prodest: ad genarum duritias illitum efficax est. ad lacessita interanea, et concitatas vulvas utilissime subiicitur.

[Unguentorum consideratio.] HOC sub olei nomine comprehendit Dioscorides omne, quod per se tantum, nulla alterius olei admixtione, aut ex arborum fructibus, aut herbarum diversorum generum seminibus, aut stirpium resinis elicitur. Sed unguenti appellatione intelligit oleum omne genus, cui et odoramenta, et alia simplicia medicamenta admiscentur, ut in praesentia de Rosaceo agens, et deinde in sequentibus manifeste ostendit. Quo fit, ut apud Dioscoridem oleum vocetur, quod simpliciter expressum sit: unguentum vero oleum quodlibet, cuius componendi ratio pluribus constet medicamentis. Quapropter Galenus lib. VI. simp. med. de oleo agens, sic inquit. Ex dictis cognoscere iam liceat, et de aliis olei generibus, quae aequivoce ipsis dicuntur unguentis, puta rosaceo, melino, liliaceo, et quaecunque id genus floribus, fructibus, germinibus, foliis in oleo maceratis conficiuntur. Horum quodque ubi una cum aromatibus praeparantur, unguentum efficitur. [Rosacei consideratio.] Caeterum oleum rosaceum, quod hoc tempore officinae completum appellant, a Dioscoridis rosaceo longe dissidet, quod etiam eo praestantius existimandum est, summum ob artificium, quod in ipsa parandi ratione diligentiores adhibent myropolae. Quod eorum tamen perpauci (ita ut ingenium est multorum a labore proclive ad ignaviam) illud secundum Mesuem temperant; tametsi plures ab eo optimi rosacei conficiendi modum sint consecuti. [Rosaceum omphacinum.] Fit etiamnum rosaceum rosis non affatim dehiscentibus in omphacinum demissis, modo calentis balnei viribus (ut in quibusdam aliis superius adnotavimus) modo insolatu per quam longo. Sunt et qui, ut magis viribus praestet, oleum prius ex aqua rosacea lavent, deinde plusculo temporis spatio ter, aut quater rosas infundant, quae haud penitus fatiscant, demum expressione peracta immaturarum rosarum succum adiiciunt, ac deinde diu insolant. Postremo oleum a

41 - Unguentorum compositio ~ 42 - Rosaceum