Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 5
7

51 - Susinum ~ 52 - Narcissinum
53 - Crocinum ~ 54 - Cyprinum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

interiecta brevi mora exprimuntur: quod profluit, repurgatur. Tertio eadem infunduntur, adiecto cardamomo, et sale, et manibus melle madefactis. Longe optimum erit, quod prius exprimit: secundum, quod sequitur: tertium locum sibi vendicat, quod novissimum prodit. Denuo in mille lilia evulsis foliis expressum primo oleum infunditur: tum eadem ratione prosequendum, idemque faciendum, ut prius: addito cardamomo, dein expresso, fac eadem in secundo, et tertio, ut dictum est: et quo frequentius recentia lilia maceraveris, eo validius unguentum efficies. Denique cum factum abunde videbitur, singulis compositionibus miscere convenit myrrhae quam optimae duas et septuaginta drachmas, et croci decem, cardamomi quinque et septuaginta. Croci vero; et cinnamomi pares portiones tunduntur, et cribratae in lutram cum aqua demittuntur, expressumque primo unguentum infunditur, et paulo post excipiuntur vasculis siccis, myrrha, aut gummi antea perfusis, et croco, et melle, et aqua madefactis. Eadem fiunt in altera, aut tertia expressione. Aliqui simplex ex balanino, aliove oleo, et liliis componunt. Optimum esse constat in Phoenice, mox Aegypto factum. sed cum primis laudatur, quod lilia redolet. Excalfacit, emollit: vulvae praeclusiones, et collectiones aperit: utilissimum ad muliebra mala. ulcera in capite manantia, fervidas eruptiones, varos, furfuresque emendat: vibices, cicatricesque celerrime ad colorem reducit, ita ut saepe fallant. In summa extenuat: potum bilem per alvum extrahit, urinam ciet: sed stomacho alienum est, et nauseam parit.

HOC, quod ex liliis temperatur: illud item, quod ex ocimo, abrotono, methoque, conficitur oleum, cum uniuscuiusque parandi ratio per se clara est, ideo nostris explanationibus non indigent. Caeterum Susini compositio mihi quidem pluribus in locis librariorum potius, quam autoris incuria depravata videtur.

Cap. LII
Ναρκίσσινον NARCISSINUM

NARCISSINI spissamenta ita fiunt. Sex librae asphalathi cum sextante tunduntur: olei eloti librae septuaginta cum unciis quinque assumuntur. Asphalathus aqua madefactus in tertia olei parte coquitur: quo exempto, calamus quinque libris et besse adiicitur, cum myrrhae gleba contunditur, cribrataque ac vino veteri odorato immissa, decoquitur: simulac autem cum iis efferbuerit, eximitur. refrigeratum oleum excolatur, cuius portio in labellum mittitur, flores narcissi quam plurimi coniiciuntur, qui bidui spatio (ut in susino dictum est) permoti exprimuntur. Oleum subinde decapulandum: siquidem celerrime putredinem sentit. Valet hoc ad emolliendas vulvae duritias, praeclusionesque: sed capitis dolores facit.

NARCISSINUM, quod sciverim, non paratur nostratibus myropolis, quod mirum non est, eum id etiam Plinii aetate parari desiisset, ut ipse libro XIII. capite primo memoriae prodidit.

Cap. LIII
Κρόκινον CROCINUM

CUM Crocinum componere voles, prius olei, ut in susino diximus, spissamenta facies, eisdem ponderibus, et mensuris: cuius olei libras tres et semissem, croci unciam unam assumes: identidem quotidie moveto, et sexta die, quam hoc assiduo peregeris, oleum a croco colis incernito, eidem croco parem olei modum adiicito: move triduo, dein contusae myrrhae, atque cribratae drachmas quadraginta permisceto, et in pila agitatum recondito. Aliqui oleo aromatibus ad cyprinum imbuto in crocini compositione utuntur. Optimum est, quod abunde crocum spirat, in medendi usu expetitum. Proximum quod myrrham refert. Calfacit, somnum allicit: quare persaepe phreniticis subvenit perfusum, aut naribus admotum, aut illitum: pus movet, ulcera purgat: contra vulvae duritias, atque praeclusiones, et ulcera, quae cacoenthe vocantur, prodest cum croco, cera, medulla, duplicato olei pondere: concoquit enim, emollit, humectat, et permulcet. ad oculorum glaucitates ex aqua illinitur. Huic autem proportione respondent butyrinum, onychinum, et styracinum: quae etsi nominibus distant, viribus, et compositione cognata sunt.

Cap. LIIII
Κύπρινον CYPRINUM

OLEI omphacini eloti pars una, aquae coelestis tantundem cum semisse, cuius una parte oleum diluitur, altera adiiciendis odoramentis admiscetur. Dein assumptis aspalathi libris quinque et semisse, calami libris sex et semisse, myrrhae libra una, cardamomi libris tribus et dodrante, olei libris novem et unciis quinque, aspalathus tusus, et aqua affusus decoquitur in oleo, donec confervescat: myrrha autem vino vetere odorifero subacta, contususque simul calamus, digeruntur in offulas, quae exempto aspalatho immittuntur, et ubi efferbuerint, sublato aheno oleum percolantur. Cardamomum tusum reliqua aqua aspersum infunditur, spatha agitatur, nulla, dum refrixerit, interpellatione. Post haec colato oleo in viginti octo libras olei, floris ligustri, quod cyprum vocant, sex et quadraginta librae cum besse instillantur, quae sufficienter madefactae per sportulam exprimuntur. Quod si copiosius desideretur, idem recentium florum pondus iniectum simili modo prematur: et iterum aut tertio, si quis velit, madefacere poterit, et ita reddetur efficacius. Eligi oportet bonum, quod cum odoris suavitate nares feriat. Aliqui cinnamomum addunt. Calfacit,

51 - Susinum ~ 52 - Narcissinum
53 - Crocinum ~ 54 - Cyprinum