Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 5
8

54 - Cyprinum ~ 55 - Irinum
56 - Gleucinum ~ 57 - Amaracinum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

emollit: ora venarum adaperit: vulvae, nervorumque vitiis convenit, pleuriticis, fractisque, per se, vel cerato immistum. malagmatis imponi solet, quae opisthotonicis, angina laborantibus, inflammationique inguinum opitulantur: item in acopa adiicitur.

Cap. LV
Ἴρινον IRINUM

SPATHAC quam minutissime contusae sex libras cum besse, in tribus et septuaginta libris et quincunce olei, aereo vase, additis decem aquae heminis incoquito, quoad odorem acceperit: postea in capulam melle oblitam colato: ex eo aromatibus imbuto oleo, irinum primo temperatur, iride ex oleo inspissato macerata, ut scripsimus. Sed alia est componendi ratio. In olei septuaginta libris et quincunce, xylobalsami (ut dictum est) contusi libras quinque et sextantem adiicito, et mirrhae glebam vetere vino odorato perfusam, et in olei ita odoribus imbuti quatuordecim libris, totidem tusae iridis, binis diebus ac noctibus madefacito, strenue, et vehementer distringito. Quod si vis validius fieri, par pondus iterum ac tertio similiter maceratum exprimito. Longe optimum est, quod solam irin olet, quale illud est, quod in Perga Pamphiliae, et Elide Achaiae componitur. Vim habet calfactoriam, atque emollientem: crustas adimit, sordida ulcera et putrida purgat: confert foeminis vulvae causariis: item inflammationibus eiusdem, atque praeclusionibus: partus eiicit, haemorrhoidas recludit: contra aurium sonitus ex aceto, ruta, et amaris amygdalis, prodest. diuturnis destillationibus, naribus illitum, et contra graveolentia earum ulcera, quas ozaenas vocant, auxiliatur: alvum purgat cyathus epotus: facit ad ilei cruciatus, urinam movet: difficiles vomitiones adiuvat, perunctis eo digitis et immissis, quae ad vomitum ciendum induntur: anginae etiam illinitur, aut ex aqua mulsa gargarizatur: itera contra arteriae scabritiam. datur etiam iis, qui cicutam, coriandrum, aut venena fungorum hauserunt.

[Irini consideratio.] QUANQUAM irini praeparatio (est enim per clara satis) non magis, quam Crocini, et Ligustrini explanari expostulat: illud tamen silentio minime praetereundum videtur, quod non Iridis flores, sed radices, cum hae odore fragrent, illi vero male oleant, in hoc olei spissamento imponi debent. Quod etsi Dioscorides non explicaverit: cum tamen unguenta odorum iucunditate commendentur, de Iridis radice, non de floribus intellexisse Dioscoridem existimandum. Quippe quae et suaviter oleant, et ad unguentorum spissamenta floribus praestantiores habeantur.

Cap. LVI
Γλεύκινον GLEUCINUM

GLEUCINUM absolute constat omphacino oleo, iunco odorato, calamo, Celtica nardo, spatha, aspalatho, sertula Campana, costo, et musto: cicundatis interim vinaceis vasi, quod aromata, vinum, et oleum conceperat. Tricenis diebus, bis in die movetur, postea expressum oleum reconditur. Calfacit, emollit, remittit: horroribus, et nervorum, vulvaeque vitiis auxiliatur. omni acopo iuvantius: quippe quod emolliat.

[Gleucini consideratio.] MINIME quidem mirari licet, quod Gleucini parandi rationem simplicem appellaverit Dioscorides. Siquidem aliae habentur unguentorum compositiones, quae multo pluribus simplicibus constant odoramentis, sicuti Columella lib. XIII. capite quinquagesimo aperte indicat. Caeterum non potest Gleucinum (si recte admixta simplicia considerentur) non vehementer excalfacere: tametsi Plinius lib. XXIII. cap. IIII. id tum adstringere, tum refrigerar scripserit. Quod evidenti argumento est, aut Plinii gleucinum, sive musteum, ab hoc Dioscoridis, et Columellae diversum esse, aut Plinium non exacte illius temperamentum perpendisse. Verum cum is libro. XV. capite VII. scribat, gleucino mustum incoqui in vapore lento, non ut alia admoto igne, sed circundatis vinaceis per se calentibus; videtur non parum cum Dioscoride convenire. [Plinii lapsus.] Quamobrem crediderim potius Plinium, cum dixit gleucinum refrigerare, lapsum fuisse, quam secus. Nam etsi oleum omphacinum, cum quo musteum conficitur, tantum (ut Galenus inquit) frigiditatis, quantum adstrictionis habeat: cum tamen sit aliarum qualitatum susceptivum, fieri quidem non potest, quin admixtis calidis odoramentis, puta cypero, calamo odorato, Celtica nardo, dactylorum operimento, aspalatho, meliloto, et costo, valde calidum evadat. Quippe eadem ratione aqua, cum frigida admodum sit, temperamentum permutat (ut Galenus asseruit, et experimento comprobatur) cum calida in ea macerantur medicamenta: quandoquidem et ipsa facile alias recipit qualitates.

Cap. LVII
Ἀμαράκινον AMARACINUM

AMARACINUM longe optimum in Cyzico fieri solet ex omphacino oleo, et balanino: spissamentis e xylobalsamo, iunco odorato, et calamo factis: conditisque amaraci, costi, amomi, nardi, cassiae, carpobalsami, et myrrhae odoribus. aliqui, quo pretiosius fiat, cinnamomum addunt. Mel autem, et vinum assumuntur: hoc in vasorum illitionem, illud ad cogendas tusorum aromatum offas. Amaracinum calfacit, soporem movet, venarum spiracula aperit, emollit, fervorem excitat, urinam cit: putrilaginibus, ac fistulis perquam utile: necnon humentibus herniis, postquam medica manus operam suam impenderit: crustas, et tetra ulcera, quae theriomata vocant, rumpit: difficili urinae illita sede, et eius inflammationibus auxiliatur: haemorrhoidas illitu solvit: vulvae subditum menstruos cursus evocat: duritiae, ac vulvae tumores discutit: vulneratis nervis, et musculis confert, laneo centunculo modice madefactum, et impositum.

54 - Cyprinum ~ 55 - Irinum
56 - Gleucinum ~ 57 - Amaracinum