Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
60

62 - Stacte ~ 63 - Cinnamominum ~ 64 - Nardinum
 65 - Malabathrinum ~ 66 - Iasminum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

(de legitimo sane loquor) sit perquam odoratus, et gustui non obscure amarus. [Medicam. peregrina cur adulterentur.] Porro animadvertendum est, quod hoc aevo syncerum haud facile invenias, ut ferme evenit cum caeteris medicamentis, quae ex Alexandria Aegypti, vel Syria ad nos convehuntur. Siquidem cum omnia haec per Mauritanorum, Turcarum, Iudaeorumque manus transeant, qui nobis Christicolis semper dolos, fraudesque moliuntur, Diis sacrificium facere sibi persuadent, cum nos aliqua in re fallere possunt. Caeterum, ut redeam, unde diverteram, mea quidem fert opinio, si synceram stacten nancisci possemus, non alienum fore, ipsam myrrhae locum substituere.

Cap. LXIII
Κινναμώμινον CINNAMOMINUM

CINNAMOMINUM confit e balanino oleo: et xylobalsami, calami, iunci odorati spissamentis: atque cinnamomi, et seminis balsamini suavitate conditur, quadruplaque myrrhae ad cinnamomum portione: mel ad cogenda omnia adiicitur. Laudatur non acre, molli odore, plane myrrham redolens, crassum, odoratum, gustu perquam amaro. Id non a resina, sed myrrha crassitudinem obtinuit: resina enim neque amaritudinem praebet, neque ullam odoris gratiam adiicit. Vim habet admodum acrem, amaram, et calfacientem. Itaque ora venarum aperit, calfacit, discutit, diffundit: humores et spiritus attrahit, caput aggravat: contra vulvae vitia cum duplo oleo, cera, et medulla efficax est. Ita enim fere multum acrimoniae exolescit, et quaedam emolliendi vis contrahitur: alioqui adurit, et prae omnibus crassis unguentis indurat. Facit mirum in modum ad fistulas, et ulcera, quae putredinis vitium senserunt: item ad hernias humidiores, carbunculos, gangraenasque cum cardamomo: quin et ad febrium horrores, et tremores: adversus serpentium morsus illinitur: scorpionum, et phalangiorum ictibus, cum tritis grossis imponitur.

Cap. LXIIII
Νάρδινον NARDINUM

RATIO Nardini faciundi evariat. Nam aut malabathrino folio, aut sine eo fit: plerunque autem balanino oleo, aut omphacino. Iuncus odoratus spissamenti gratia adiicitur: sicuti propter odoris suavitatem, costus, amomum, nardum, myrrha, balsamum. Laudatur tenue, non acre, nardi aridae, aut amomi odorem referens. Vis ei extenuans, acris: expurgat, calfacit, absterget humores, rarerfacit. Hoc liquidum est, nec habet strigmenti crassitudinem, nisi resinam recipiat. Fit etiam simplex ex omphacino oleo, iunco, calamo, costo, et nardo.

Cap. LXV
Μαλαβάθρινον MALABATHRINUM

MALABATHRINUM spissamenta nardini habet: insuper myrrhae plusculum additur. Qua de causa calfacit, crocino, aut amaracino viribus respondens.

Cap. LXVI
Ἰάσμινον IASMINUM

APUD Persas fit, quod Iasminum cognominatur, ex albis floribus violae: quorum sextans in Italicum sextarium sesamini olei demittitur, violis, ut in lilino diximus, vicissim permutatis. Apud Persas inter epulandum usurpatur odoris causa. Quinetiam toti corpori convenit; praesertim cum in balneas descensum est. Sed his opitulatur corporibus, quae calfactionem, laxationemque desiderant. gravius tamen spirat, quam ut libenter a plerique recipiatur.

[Iasmini consideratio.] IASMINUM unguentum non eo quidem silentio praetereundem duximus, quo aliqua in praecedentibus a nobis omissa sunt: in illis enim nihil sane, in hoc vero aliquid nobis sese offert declarandum. Itaque primum scire convenit, quod Iasme vocabulum apud Graecos, aliorum etiam testimonio, nil aliud significat, quam violaceum. Et certe cum scribat Dioscorides, unguentum hoc fieri [GR], hoc est verbum verbo reddendo, ex floribus albis violae, id Violaceum merito appellari debet. Sunt tamen e recentioribus, qui pro certo sibi persuadeant, vocabulum fortasse vicinitate decepti, illud ex floribus iis perquam odoratis fieri, quos in Italia Gelsomini vulgo appellamus. [Hermolai, et Marcelli opi. improbata.] Quorum opinioni non parum suffragantur tum Hermolaus Barbarus, tum Marcellus Florentinus. Qui praecipue, ut suam comprobet sententiam, veteres asserit, praesertimque Dioscoridem, inter leucoii genera nostratem gelsiminum comprehendisse, illudque speciatim gelsiminum intellexisse, quod floribus caeruleis provenire nonnulli pro certo asserunt. Cuius sententiam non modo non probandam censeo, sed omnino refellendam existimo. siquidem nullo pacto cogitandum est, nedum credendum, quod Dioscorides, qui in simplicium historia,et in eorum declarandis separandisque generibus, omnium diligentissimum fuit, adeo imprudenter nullo discrimine existimaverit caeruleum leucoium gelsiminum esse: cum id foliis, viticuloso caule, radicibus, ramis, floribus, caeterisque notis ab omni leucoio dissideat. Sed hoc verum esse Marcello concedamus, etsi minus concedendum sit, quanam ratione dicet unquam, Iasminum unguentum fieri ex floribus gelsimini, quod caeruleum Dioscoridis leucoium esse Asserit, si Dioscorides ipse palam prodit, Iasminum ex albis violis temperari? Ad haec differre gelsiminum a leucoio abunde ostendit Serapio, qui non modo fuit Dioscoridis imitator, sed etiam interpres, cum alterum ab altero diversis capitibus distinxerit, et de utrisque tanquam de rebus diversis disseruerit. Quinimo de gelsimino agens capite centesimo septuagesimo sexto nulla Dioscoridis, nec Galeni auctoritatem affert, sed tantum suae gentis monumentis inhaeret, asseritque gelsiminum floribus tum albis, tum luteis, tum caeruleis reperiri, quale etiam aetate nostra visitur. Quod nobis maximo argumento esse potest, ut credamus, gelsiminum Dioscoridi caeterisque veteribus incognitum fuisse. [Iesemin unde dictum.] Caetrum cur Arabes stirpem IESEMIN appellaverint,

62 - Stacte ~ 63 - Cinnamominum ~ 64 - Nardinum
 65 - Malabathrinum ~ 66 - Iasminum