Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 6
1

66 - Iasminum ~ 67 - Myrrha

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

causa facile assignari potest: quod cum gelsimini flores odoratos, albicantesque albae violae modo conspicerent, Graecos barbarice imitari volentes, ipsi violae nomen indidere, quod est Iesemin: tametsi vernacula eorum lingua Zambach, sive Sambach vocitetur. [Iesemini vires ex Serapio.] Id autem sicut odore fragrat, ita et viribus pollet: siquidem Serapionis testimonio, excalfacit ordine secundo, humores discutit, pituitae lentitiam senibus frigidis digerit, cruciatibusque ex pituita lentore provenientibus mirifice prodest. Flores tam recentes, quam sicci, lentigines, et impetigines in facie abstergunt. Paratur ex iis etiam oleum Zambachinum appellatum, quod frigidis affectibus non obscurum affert auxilium. Hoc unguentarii cum amygdalino oleo parant, hominum barbis odoris gratia perfundendum, quod tamen temperies calidis caput adeo excalfacit, ut quandoque e naribus sanguinem eliciat. Hallucinantur, qui falsi vocabuli similitudine Sambacinum, et Sambucinum idem esse existimant. [Ioannis de Vigo lapsus.] Inter quos errore implicatur Ioannes de Vigo chirurgicus nostri temporis non obscurus capite de Sambuco in suo parvo de simplicium libello. Non diu est, quod Ieseminum, sive (ut nos) Gelsiminum in Italiam allatum est: quanvis nunc ubique horti opere topiario tum albis, tum luteis, tum etiam caeruleis gelsiminis ornentur.

Cap. LXVII
Σμύρνα MYRRHA

MYRRHA lacryma est arboris, quae in Arabia gignitur, Aegyptiae spinae non dissimilis: e cuius vulnere defluit lacryma in subiectas tegetes: alia circum caudicem concrescit. Dicitur ex his aliqua pediasimos praepinguis, qua expressa, Stacte emittitur. Alia gabirca pinguissima, laeto et pingui solo nascens: ea copiosam sudat stacten. Omnium prima est, quae Troglodytica appellatur, accepto cognomine a loco, in quo provenit, splendens, subviridis, ac mordens. Quinetiam legitur tenuis quaedam, quae a troglodytica secunda est, bdellii modo mollis, verum odore graviuscula, apricis nascens. Alia caucalis cognominatur praeter modum exoleta, nigra, et retorrida. Omnium deterrima, quae ergasima dicitur, pingui carens, cano situ obducta, acris, ad gummi imaginem vergens, et viribus eius proxima. Improbatur aminnea cognomine. Ex iis pastilli fiunt, sed e pinguibus pingues, et odorati: e siccioribus haudquaquam pingues, et inodorati. Minus odore pollet, quae oleum non admisit, cum in pastillos digerebatur. Adulteratur macerato gummi aqua, in qua myrrha maduerit. Eligenda est recens, fragilis, levis, undique concolor, quae confracta venas unguium modo candidas et laeves ostendat, minutis glebis, amara, acris, odorata, calfaciens. supervacua, et inutilis est ponderosa, colori picei. Calfacit, cohibet, soporem gignit, glutinat, siccat, astringit, vulvam emollit, et praeclusam aperit: menses et partus celeriter extrahit cum absinthio, lupinorum cremore, vel succo rutae admota: tuberculo fabae devoratur in vetere tussi, orthopnoea, in laterum pectorisque doloribus, in alvi profluvio, et dysenteria: horrores discutit duabus horis ante febrium accessiones fabae magnitudine pota cum pipere, et aqua: subdita linguae liquataque, scabritiem arteriae expolit: obtusam vocem expedit, ventris tineas enecat, contra gravem oris halitum manditur, et adversus alarum taedia cum liquido alumine illinitur: gingivas, et dentes stabilit colluto cum vino, et oleo ore: vulnera capitis illitu glutinat: medetur fractis auribus, ac ossibus nudatis, peruncta cum cochleae carnibus: item purulentis auribus, inflammatisque cum meconio, castorio, et glaucio: ad varos autem cum cassia, et melle illinitur: impetigines ex aceto purgat: defluentes capillos cum ladano, et vino myrteo illita, firmat: diuturnos destillationes lenit, + illitis penna naribus: oculorum ulcera complet, albugines tollit, caliginem discutit, scabritiem laevigat. Fit e myrrha, perinde atque thure, fuligo: et ut postea ostendemus, ad eadem conveniens. Boeotica myrrha dissecta radix est arboris cuiusdam in Boeotia nascentis. Melior est, quae myrrham odoris suavitate repraesentant. Vis ei calfactoria inest, emollit, discutitque: suffimentis commodissime inseritur.

[Myrrhae consideratio.] MYRRHA, quae ex Alexandria Aegypti hac aetate ad nos affertur, admodum sane ab ea differt, quam inter praestantissimas Myrrhae species recensuit Dioscorides. Quippe universa fere myrrha, quae in officinarum usu habetur, iis omnibus qualitatibus, ac notis destituitur, quibus optima commendatur. Nanque ea (ut videre est) minime virescit, pinguis non est, non odorata, non undique concolor, nec confracta venas unguium figura laeves intus ostendit, nec sapore acri deprehenditur; tametsi gustui amaritudinem relinquat. Verum si fortasse cuipiam videretur et haec inter Myrrhae species esse recipienda (quod tamen non satis compertum habeo) aut caucalim, aut ergasimam, esse crediderim, aut potius quam Plinius ex India deferri ait, cum hae caeteris deteriores habeantur, certoque sciamus ex India in Alexandriam myrrham importari. Nam ea, quae plurima ad nos affertur, non modo sicca, nigraque est, sed etiam retorrida, macilenta, et cano quodam situ obducta: et quanquam inter huiuscemodi globulos aliquod quandoque reperiatur fragmentum, quod et clarum sit, et pellucens; confractum tamen diversicolor apparet. Ecquid magis? nec gustui insigniter amarum, nec myrrhae odore praeditum sentitur. Quo fit, ut credere liceat, eiusmodi Myrrham aut e deterioribus esse, aut gummi alicuius, aliarumque mistionum adulterio minime vacare: hac enim impostura (ut Dioscorides inquit) myrrha adulterari solet. Sed haec ita de illa coniicimus, quae passim vulgaris habetur. Caeterum electam Myrrham iam ad nos advehi scimus, quae et legitima, et probatissima esse censetur. Verum ea hactenus tam rara est, ut non nisi ad ostentationem asservetur, et ad altarum dignoscendarum regulam. [Myrrha adulterata Opocalpaso.] Adulterabatur myrrha Galeni tempore opocalpaso, quae calpasi letalis, venenosaque est lacryma. Idcirco libro primo de antidotis. Opocalpasum (inquit) exitiale est, multosque nos forte quadam vidimus nostrae aetatis decursu mori, quod inscii myrrham, cui opocalpasum admixtum erat, assumpsissent. De industria nanque nonnulli eorum, qui ipsam praeparant, ut laudatissimam imponebant, eo quod viderent

66 - Iasminum ~ 67 - Myrrha