Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 6
4

68 - Styrax ~ 69 - Bdellium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Laudatur styrax Plinio loco citato post supradicta ex Pisidia, Sidone, Cypro: e Creta vero minime. Reddidit Plinius causam, quare est, quod Styrax plerunque pulverulentus existat, dicens, quod in eum circa canis ortum advolant pennati vermiculi erodentes, ob idque ipsum in scobe sordescere. Adulteratur etiam styrax (ut idem scribit) cedri lacryma, vel gummi, melle, aut amaris amygdalis. quocirca retinendae sunt notae, quibus Dioscoridis auctoritate praestantissimus cognosci potest. Styracis arbor viret Venetiis pluribus in locis, praesertimque in viridario clarissimi medici Maffei a Maffeo. [Styracis vires ex Galeno.] Huius meminit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Styrax excalfacit, emollit, concoquit: quamobrem tussibus, catarrhis, pituitae destillationibus, raucedinibusque, quas [GR] vocant, prodest. Tum menses seu potum, seu admotum prolicit. Combusti eius fuligo, thuris fuligini quodammodo est similis.

+ quoniam in vermiculorum speciem contrahatur. Hac verba non leguntur in Graecis codicibus. Sed ea (ut arbitror) a Ruellio interprete adiecta sunt ob maiorem rei declarationem. Quae hanc ob causam, lectore tamen admonito, nobis quoque relinquere placuit.

Cap. LXIX
Βδέλλιον BDELLIUM

BDELLIUM alii bolchon appellant, alii madelcon: lacryma est + Saracenicae arboris. Probatur gustu amarum, translucidum, taurini glutinis in morem, intus pingue, liquescens facile, ligni ac sordis expers, suffitu odoratum, ungui simile. Est etiamnum bdellii genus sordidum, nigrum, uberioribus glebulis in offas convolutum, aspalathi odore, ex India advectum. Defertur etiam a Petra oppido siccum, resinosum, livescens, sed facultate secundum. Adulteratur gummi, sed ita vitiatum non perinde gustui amaritudinem repraesentat, nec usqueadeo suffitionibus odoratum. Calfacit, et emollit: duritias, et turgentia guttura, humidasque hernias discutit cum ieiuna saliva dilutum: vulvae spiracula laxat appositu, et suffitu: et partus, humiditatesque omnes extrahit: calculos potu comminuit, urinam movet: tussientibus, et a serpente percussis utilissime datur: valet ad rupta, vulsa, laterum dolores, et discursantes spiritus. Malagmatis inseritur, quae contra duritias, et nervorum nodos prosunt. Contusum resolvitur affuso vino. aut aqua calida.

[Bdellii consideratio.] PRAESTANTISSIMUM Bdellium Dioscoridi translucidum est, taurini glutinis in morem, amarum, tactu liquescens facile, et quod incensum odorem emittat unguibus odoratis similem. Quod si modo nostro tempore in Italiam importatur, adeo rarum est, ut quemadmodum de myrrha diximus, ad ostentationem tantum asservetur, vel ad adulterini, et reprobati dignoscendi normam. Credidere quidam, hoc vulgare Bdellium, cuius passim in officinis est usus, constare partim ex nigro, quod India mittit, partim vero ex eo Arabici genere, quod siccum, resinosum, livensque ex Petra defertur, utrisque a mercatoribus simul mixtis. Quod si ita res se haberet, non esset plane moleste ferendum, quod saltem mediocre impertiretur, postquam nobis optimo interdictum est. Verum etsi hoc fieri possit cum tamen in eo parum, vel nihil amaroris sentiatur, cumque caeteris fere omnibus tum notis, tum qualitatibus sit expers, quae ei Dioscorides tribuit; est potius opinandum factitium id, et adulterinum esse, quam legitimum. Hinc factum est, ut quidam recentiores simplicium indagatores, cum nobis persuadere vellent, Bdellium in officinis reperiri, licet non advectum ex Saraca felicis Arabiae civitate, unde advehi consueverat; somniaverint, communem myrrahm legitimum esse bdellium, ut eorum sententiam refellentes, in praecedenti commentario scripsimus [Bdellii vulgaris genera.] Huius, quo passim utimur, plura quidem habentur genera. Siquidem aliquod quandoque vidi nigrum, resinosum, odore foetido laseri quadantenus proximo: aliud translucidum, utpote taurinum glutinum, sed siccum, amaroris expers, nulloque odore praeditum: quoddam vero adeo vulgari myrrhae persimile, ut ab ea vix dignosci posset. Quae omnia genera tametsi illegitima censeantur; officinis tamen tanquam legitima, et praestantissima in medicamentis passim temere usurpantur. [Bdellii succidaneum.] Bdellio deficiente (si succidaneis Galeno ascriptis credimus) arboreus muscus est supponendus. [Bdellii histor. ex Plinio.] Bdellium scriptis tradidit Plinius lib. XII. cap. IX. his verbis. Vicina est Bactriana, in qua bdellium nominatissimum. Arbor nigra est, magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici natura. Gummi alii brochon appellant, alii malachran, alii maldacon. Nigrum vero, et in offas convolutum hadrobolon. Esse autem debet translucidum, simile cerae, odoratum, et cum fricatus pingue, gustu amarum citra acorem. In sacris vino perfusum odoratius. Nascitur et in Arabia, Indiaque, et Media, ac Babylone. Aliqui peraticum vocant ex Media advectum: facilius hoc, et crustosius, amariusque. At Indicum humidius, et gummosum. Adulteratur amygdala nuce. Haec Plinius. [Bdellii vires ex Galeno.] Bdellii facultates prodidit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Bdellium quod Scyticum nominant, quod sane et atrius est, et resinosum magis, emollientis admodum, et efficacis virtutis est. At alterum, nempe Arabicum, quod dilucidius est, magis desiccat, quam emolliat. Igitur recens, et humidum est, et contusum facile mollescit, ad omnis, ad quae Scythicum, idoneum. At quod antiquius est, et admodum gustu amarum, et acre, et siccum, ab eorum, quae indurata molliunt, mediocritate excidit. Utuntur autem quidam illis, et potissimum Arabico, et ad gutturis ramices, et hernias aquosas, saliva matutina, ieiunaque subigentes, ut emplastri consistentiam accipiat. Porro Arabicum et calculos renum in potu sumptum frangere apparet, tum urinas ciere, et crudorum flatuum discursus, praeterea laterum dolores, et rupturas persanare. Hactenus Galenus. [Bdellium alterum Serapio. palmae genus.] Caeterum invenio Serapionem duobus capitibus Bdellii meminisse: quorum alterum appellavit Iudaicum, quod nimirum est ipsum Dioscoridis bdellium: alterum vero cuiusdam planta palmae similis fructum esse tradidit. Hoc Neapoli frequentissimum vidimus, iisque in officinis accepimus, ubi sacchari arundines e Sicilia petitas vaenundantur. Nam cum illic essem cum Bernardo Clesio Cardinali, et Principe Tridentino, qui apud Caesarem Carolum V. invictissimum Imperatorem agebat, multarum videndarum rerum, quae ad medicam materiam spectant, fuit

68 - Styrax ~ 69 - Bdellium