Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 6
5

69 - Bdellium ~ 70 - Thus
71 - Cortex thuris ~ 72 - Manna thuris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

mihi facultas. Hoc igitur palmae genus (ut ab incolis accepi) ex Sicilia cum foliis palmeis, ac radice defertur cubitali, vel paulo ampliori longitudine. Ex quo facile crediderim, Avicennam capite de Bdellio, ubi Bdellium quoddam Siculum inveniri tradit, de hoc intellexisse, quod e Sicilia ex palmarum genere devehitur. [Cefilionis consideratio.] CEFAGLIONI. quarum quoddam duntaxat, germiculum comedunt, tenerrimum, sapidum, et ori gratissimum. Includitur hoc mille quibusdam involucris, tanquam totius plantae corculum. Hoc quidem tuberibus, et carduis, carduorumque echinatis capitibus (carcioffi, et archichiochi Itali vulgo vocant) praeferunt. quandoquidem id secundis mensis pro bellariis cum pipere, et sale solemniter assumunt, tum quod gustuiis cibus admodum arrideat, tum etiam quod venerem conciliet. Porro illa vulgaris Cefaglioni appellatio (quantum coniicere possumus) a Mauritanis accepta est: siquidem Serapio sic inquit. Cefilio est cor istius palmae, et natura eius est, sicut natura palmerii. Quamobrem mecum saepenumero cogitavi, cum hic cibus sit suavissimus, num Bdellium hoc illud esset, quod in terrestri paradiso in sacris literis magnus ille Moses secundo Geneseos capite reperiri sempiternae memoriae prodidit. Galenus insuper lib. VIII. simplicium medic. de palma disserens, eius medullam encephalos appellari tradidit. Ex quo adducor, ut suspicer, inde Arabes Graeca voce corrupta suum Cefilionis nomen accepisse.

+ Licet Saracenicae arboris lectio admitti possit, quod Saraca, unde Saraceni dicti sunt, urbis sit in Arabia; non tamen improbanda videtur lectio Arabicae arboris. Quod non solum Plinius scribat bdellium in Arabia nasci, et Galenus alterum bdellii genus Arabicum faciat; sed etiam quod Oribasius lib. XI. legat [GR] hoc est: lacryma est arboris Arabicae.

Cap. LXX
Λίβανος THUS

THUS in ea gignitur Arabia, quae thurifera cognominatur. Primatum tenet in eo genere masculum, stagonias appellatum, suapte natura rotundum: tale autem + individuum est, candidum, cum frangitur, intus pingue, in suffitu statim ardens. Indicum vero fulvescit, et colore livet, sed rotundum industria factitant: nam in quadrangulares formas dissectum fictilibus versant, donec rotunditatem contrahat: verum huiusmodi thus tempore flavescit, quod atomum, aut syagrum appellant. Secundum locum habet + Arabicum, et in Smilo nascens, quod aliqui copiscum vocant, minus multo, et fulvius. Est et genus aliud, cui amomite cognomen est, alioqui candidum: quod dum mollitur, mastiches more digitis cedit. Adulteratur omne thus + in itinere pini resina, et gummi. quod facile deprehendi potest: siquidem suffitum gummi flammam non eiaculatur, et resina in fumum evanescit, thus vero statim ardet: idem maleficium odor prodit. Ad calfaciendum, et astringendum pollet: oculorum caliginem discutit, cava ulcera complet, et ad cicatricem perducit: cruenta vulnera glutinat, infraenatque cunctas sanguinis eruptiones, etiamsi cerebri membranis effluat: ulcera, quae cacoethe vocantur, et sedis, et reliquarum partium permulcet tritum cum eo et lacte lineamentum: formicantes verrucas inter initia, impetiginesque ex aceto, et pice illitum tollit: ambusta igni, pernionesque cum suillo adipe, aut anserino, et ulcera in capite manantia cum nitro, si infricetur, sanat: paronychiis cum melle, auribus fractis cum pice, medetur: ad reliquos aurium dolores cum dulci vino infuditur: inflammatae a partu mammae cum cimolia, et rosaceo magna utilitate perunguntur: additur ad arteriae, viscerumque medicamenta: prodest sanguinis excreationi potum. Sed in secunda valetudine haustum insaniam movet, et largius cum vino potum interficit. In fictili mundo thus crematur, flagrante glebula succensum a lucerna, donec exuratur: post perfectam ustionem operire oportet, usque dum restinguatur: sic enim in cineres non redigitur. Aliqui ollulam aeneo vase cavo circa medium perforato cingunt ad excipiendas fuliginem, ut in eius mentione mox ostendemus. Alii crudo fictili luto oblito, et in fornacem indito, cremant. Fictili etiam novo vivacibus prunis torretur, dum non amplius bullet, aut pinguedinem, vaporemve emittat: facile enim comminuitur, quod perustum non est.

Cap. LXXI
Φλοιὸς λιβάνου CORTEX THURIS

PRAEFERTUR thuris cortex crassus, pinguis, odoratus, recens, laevis, minime scaber, sine membranis. Adulteratur admisto pini, aut nucis eius cortice. sed horum index ignis est: siquidem reliqui cortices suffiti nequaquam inceduntur, sed sine odore fumum eructant: thuris vero cortex ardet, sed validior, adstringentiorque. Quare potu cruentis excreationibus, vulvis fluxione laborantibus in pesso confert: ad cicatrices oculorum, et cava, sordesque efficax est. tostus scabris lippitudinibus auxiliatur.

Cap. LXXII
Μάννα λιβάνου MANNA THURIS

MANNA thuris probatur candore, micarum frequentia, et puritate. Vim habet eandem, quam et thus, sed invalidiusculam. Sunt qui cribrata pini resina, ac polline, aut cortice thuris contusi adulterant. Sed haec igne deprehenduntur: neque enim aeque suffitu aerium vaporem, sed fuliginosum, et impurum expuit, et permistum suaveolentiae halitus virus habet.

69 - Bdellium ~ 70 - Thus
71 - Cortex thuris ~ 72 - Manna thuris