Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 6
6

73 - Fuligo thuris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXXIII
Αἰθάλη λιβανωτοῦ FULIGO THURIS

FULIGINEM thuris sic facito. Forcipicula lucernis accensas singulatim thuris glebas in novam fictilem ollam concavam imponito: et aereo vase in medio perforato, detersa diligenter sorde, obtegito: alteram admoveto, ex altera eius parte, aut utraque subiectis quaternum digitorum altitudine lapillis, quo facilius perspici queat, si urantur: et qua locus capax fuerit, glebulas alias supponito, et anteaquam prorsus priori gleba restinguatur, aliam imponito, donec sufficientem fuliginem videaris coegisse. Continuo tamen externae aeramenti partes spongia, aqua frigida madefacta, abstergantur: ita enim temperato aeris fervore, fuligo omnis inhaerebit, quae alioqui per levitatem decidua thuris cineribus admiscetur. Derasa itaque fuligine, cinis cremati thuris seorsum substrahendus est. Idem opus, quoad satisfactum tibi videbitur, obeundum. Oculorum inflammationes mitigat, fluxiones suspendit, ulcera purgat, cava explet, carcinoma sistit. Simili modo e myrrha, resina, styrace, reliquisque lacrymis fuligo excipitur ad eadem conveniens.

CUM THUS, Thuris cortex, manna, et fuligo ab una tantum arbore proveniant, non alienum duxi de his omnibus unico commentario disserere. Sed primum a thure exordiens, cum Dioscorides in eius scribenda historia, non late se diffundat, ut cos noti compotes faciam, qui eam audire desiderant, hic referam, quae ex Theophrasto lib. IX. cap. IIII. quaeque ex Plinio libro XII. cap. XIIII. diligenter excerpsi. [Thuris histo. ex Theophr. et Plin.] Gignitur itaque thus (ut illi prodiderunt) praeter Arabiam nullis, ac ne Arabiae quidem universae, sed privatim cuidam loco medio fere regionis post Atramitas pago Sabaeorum, qui caput regni est. Tractus is spectat ad orientem undique rupibus invius, et a dextra a maris scopulis inaccessus. Sylvarum, quae thus proferunt, longitudo est centum milia passuum, latitudo autem dimidium eius: quas et Minaei attingunt alium pagum colentes, per quos thus evehitur uno tramite angusto, a quibus etiam thus Minaeum olim dictum est. Siquidem hi primi fuere thuris repertores, eiusque commercium primi fecere, maximeque exercent. Caeteris interdictum est. his exceptis, videre thuris arbores, ac ne Minaeorum quidem omnes (ut perhibent) ipsas arbores videre possunt. Ius enim in thus, ipsumque legendi potestas, tricentum tantummodo esse familiarum dicunt, quae per successiones id sibi vendicant; quae etiamnum ob id a propinquis populis sacrae vocantur, quod cum vulnerant arborem, quo liquor defluat, aut cum metunt, nec foeminarum, nec funerum congressu polluuntur: atque ita religione merces augentur. Quidam promiscuum ius Minaeis omnibus esse tradunt, et unoquoque anno inter ipsos dividi. Caeterum quanquam prisci Romani in Arabia bella gessere; thuris tamen arboris facies a nullo (quod equidem legerim) Latinorum tradita est: neque Graecis etiamnum autoribus (etsi plures de ea conscripserint) de eius effigie satis inter se convenit, licet dixerit Theophrastus, quod arbor thuris, quae super Sardes apud delubrum quoddam surrexit, fronde lauri constet. Thus duntaxat meti solebat inciso arbori cortice, canis ortu, flagrantissimis aestibus, quod tunc esset humoribus maxime praegnans, quod postea legebatur sequenti autumno. Verum dulcedo quaestus aliam viam attulit, qua etiam primo vere ipsum legeretur, incisis per hyemem arboribus. Excipitur quod ex arbore prosilit, atque distillat palmea tegete, ubi loci natura poscit, aliubi area circumpavita. Purius, et perlucidius illo modo, sed hoc ponderosius, minus pellucet, minusque viribus pollet. Vindemia verna thus rufum emittit, nec comparandum priori: vires enim imbecilliores sibi sortitur. Creditur novellae arboris candidius esse, quam veteris. Quod haesit in arbore, ferro depectitur, ideoque corticosum. Tradidit Dioscorides praeter Arabicum inveniri et Indicum, id tamen flavescere. quod indicat, thus et in aliis regionibus nasci praeter illud, quod ex Arabia devehitur. Quod cum Theophrastus, et Plinius satis compertum haberent, quanvis prius scripsissent, thus praeter Arabiam nullis gigni; dixere tamen postea, quod ex relatu acceperant, id etiam nasci in quibusdam insulis. [Thuris facultates ex Gal.] Thus (ut scribit Galenus lib. VII. simp. medicamentorum) excalfacit ordine secundo, desiccat vero primo, paululumque adstringit. Sed candido minimum adstrictio manifesta. Cortex eius evidenter adstringit: proinde sane strenue quoque desiccat, adeo ut ex secundo sit ordine completo desiccantium. Est autem crassiorum partium, quam ipsum Thus, et minime particeps acrimoniae. Ob has igitur tum facultates, tum qualitates multus est eius usus apud medicos in haemoptoicis, stomachicis, coeliacis, et dysentericis, non tantum iis, quae extrinsecus applicantur, ipsum admiscentes, sed et iis, quae intro in corpus sumuntur. Ramus eius (lego fuligo eius, et infra rationem reddam) tum siccioris, tum calidioris est facultatis, quam ipsum thus, adeo ut ad tertium usque excessum perveniat. Habet vero etiam adstersorium quiddam: itaque eo nomine expurgare, et implere, quae in oculis consistunt ulcera videtur, velut et myrrhae, et styracis. Haec Galenus. Verum, ne quispiam fortasse me perperam Galeni lectionem immutasse existimet, illud sciendum est, quod in Galeni loco citato non solum Gerardi Gaudani versio reprehenda (quod tamen interpreti vitio minime dandum est) sed etiam in Graecis tum ipsius Galeni, tum Pauli Aeginetae codicibus communis lectio depravata videtur. quippe ubi in thuris capite legitur apud Galenum, [GR], hoc est, ut vertit Gerardus: Ramus eius tum siccioris, tum calidioris est facultatis, quam ipsum thus, rectius legendum putaverim, [GR], hoc est: Fuligo eius etc. Quae quidem lectio primo Dioscoridis testimonio comprobatur: qui praeterquam quod ramorum non meminit, ipsi thuris fuligini, non ramis, tum expurgandi, tum implendi, quae in oculis consistunt ulcera, facultatem inesse testatur. Deinde id manifeste innuisse videtur Galenus in praedicti capitis calce illa comparatione, cum inquit, veluti ex myrrha, et styrace. Nam libro VIII. simp. medic. de styrace agens: styracis combusti fuligo, inquit, thuris fuligini quodammodo est similis. Et libro VII. de fuligine scribent: Primum enim, ait, thuris fuligine utuntur, in ocularias medicinas mista, eas videlicet, quae ad oculos etiamnum phlegmone tentatos accomodantur, atque etiam fluxione tentatur, et ulcera habent: nam et illa expurgat, et carne replet.

73 - Fuligo thuris