Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
77

80 - Fuligo liquidae picis ~ 81 - Pix arida
82 - Zopissa ~ 83 - Bitumen

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

inferius perforato ut clibani esse solent, operito, et adoleri sinito: consumptoque liquore novum infundito, quoad sufficientem usui fuliginem collegeris. Vis ei astringens, acrisque. Usui est ad pigmenti, quibus palpebras linunt, et venustant, et ad circumlitiones. Item ubi glabris genis pilos restitui oportet, ad imbecilles, lacrymososque oculos, insuper ad eorundem ulcera non inutilis est.

Cap. LXXXI
Πίσσα ξηρά PIX ARIDA

LIQUIDA pix decocta in spissam coit, quam vocant aliqui palimpissam. quo in genere quaedam visci modo lentescit, boscas cognominata: altera sicca est. Probatur pura, pinguis, + odorata, subrufa, resinosa. Talis Brutia, et Lycia, picis, resinaeque simul naturam habentes. Calfactoriam vim habet: dura emollit, pus movet, tubercula panosque discutit, ulcera replet: vulnerariis medicaminibus commode permiscetur.

Cap. LXXXII
Ζώπισσα ZOPISSA

ZOPISSAM aliqui aiunt derasam navibus resinam cum cera, quam alii apochyma appellant. Ea dissipandi naturam habet: quoniam marino sale macerata sit. Alii pineam resinam hoc nomine vocaverunt.

TAMETSI de pluribus Picis generibus, de oleo, earumque fuligine diversis, ac propriis capitibus disserat Dioscorides: cum tamen horum omnium historia notior sit, quam ut a nobis explicari debeat, operaepretium non est, ut de his pluribus agamus. Sed quoniam fortasse nonnullos delectabit audire, quonam modo pix ipsa conficiatur, ut illis et mihi sit satisfactum, hic rem paucis aperiam, omniaque de ea referam, quae Tridentino tractu in Flemarum montibus coram clare perspexi. Sic ergo picem, quae passim navalis dicitur, eo quod picandis navigiis sit aptissima, artifices conficiunt. [Picis conficiendae ratio.] Veteres pinos, quae prorsus teda confectae sint, in particulas securibus concidunt, ut ex aliarum arborum truncis ad carbonis opus fieri solet. Deinde vero area excreta pavitur in medio paululum elata, extremitatibus a qualiter dependentibus, ut liquor e teda resudans in canalem totam aream ambientem facilius defluere possit. Itaque concisam tedam in area struis congerie locant, velut in carbonis artificio: mox hac primum abietum, picearumque frondosis ramis undique tecta circundataque tum demum terra septa, lutoque obstructa, ne quovis modo fumo ac flammis pateat exuus, per foramen in cacumine paratum ignem succedunt eadem quoque ratione, qua et carbones coquuntur. Quare cum desit locus, per quem flamma erumpere possit, sentiatque ob id congesta moles maximum ignis ardorem, pix liquitur, et per area pavimentum confluens in canalem circumpositum defluit, qui per alios canales inibi artificiose paratos picem fluentem corrivat in scrobes ligneis asseribus circumdatas, ne terra defluxam picem combibat: unde postea et dolia, et cadi, et utres implentur. Operis perfecti signum, si rogus decumbat, subsidatque, et liquor defluere desinat. Sic enim picem fieri vidimus a sylvicolis eam parantibus, qui quodammodo secuti videntur Theophrastum lib. IX. capite III. de historia plantarum, ubi eadem fere ratione Macedones picem urere latius tradidit. [Picis facultates ex Gal.] Picis facultatem memoriae prodidit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Pix sicca quidem desiccat, et excalfacit secundo a mediocribus, flue symmetris excessu: ac plus desiccare potest, quam excalfacere. Humida vero contra, plus videlicet calfacit, quam desiccat: habetque nonnullam partium tenuitatem, qua et asthmaticos, et purulentos adiuvat. satis est autem cyathi linxisse mensuram melli listae. Sed et abstergendi quandam vim habent, atque concoquendi, digerendique: veluti et in gustu subamarum quid obtinent, et acre. Sic leprosos ungues eximunt mistae cum cera, lichenasque detergunt: concoquunt item duros, et crudos tumores omnes cataplasmatis inditae. Ad ea omnia humida valentior est: arida vero pix tametsi ad haec quidem deterior est, glutinandis tamen vulneribus magis congruit. Ex his itaque clarum est, humidae pici calidam humiditatem affatim esse admistam. Meminit item Galenus picis fuliginis lib. VII. eorundem simp. ubi ita de omni fuligine scriptum reliquit. [Fuliginum vires ex Gal.] Fuligo omnis exiccatoria est, ac proinde terrestris est essentiae, habens quasdam etiam ignis, qui materiam combussit, reliquias: sed id pusillum est. Porro tota eius natura terrena est, tenuium partium. Sed quae speciatim in ea differentiae sunt, eae pro usta materia eveniunt: ex acriore, et calidiore, tali etiam proveniente fuligine: ex dulciore simili quoque et hinc fuligine proveniente. Primum enim thuris fuligine utuntur, in ocularias medicinas mista, eas videlicet, quae ad oculos etiamnum phlegmone tentatos accomodantur, atque etiamnum fluxione vexantur, et ulcera habent: nam et illa expurgat, et carne implet. Ad haec usurpant quoque eam ad facultates, quas vocant calliblepharas. Praeterea terebinthinae, myrraque, fuligo molestia caret, non aliter quam thuris: sed styracis his quodammodo valentior est: magis etiam picis liquidae, qua etiam magis cedri. Porro acrioribus utuntur ad vitia palpebrarum vocata ptila, et erosos oculorum angulos, humidosque citra phlegmonem. At mollioribus, mitioribusque tum ad haec, tum ad ea, ad quae competere paulo superius diximus thuris fuliginem.

+ Hoc loco non [GR], id est, odorata, ut communis lectio habet, sed [GR], hoc est, viscosa legitur in Oribasii codice manuscripto, libro XII. simplicium. Harum lectionum quae sit melior in probatione picis siccae, aliorum sit iudicium.

Cap. LXXXIII
Ἄσφαλτος BITUMEN

BITUMEN Iudaicum caeteris anteponitur. Cuius probatio est, ut purpurae modo splendeat, sitque ponderosum, ac validum odorem vibret. nigrum autem et sordidum, vitiosum est. Adulteratur

80 - Fuligo liquidae picis ~ 81 - Pix arida
82 - Zopissa ~ 83 - Bitumen