Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
78

83 - Bitumen ~ 84 - Pissasphaltum ~ 85 - Naphtha

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

pice. Gignitur in Phoenice, Babylone, Zacyntho, et Sydone. Liquidum invenitur in Agragantino Siciliae, fontibus innatans: quo utuntur ad lucernarum lumina, olei vice. Hallucinantur, qui id Sicilicum oleum nominant: nanque liquidi bituminis genus esse constat.

Cap. LXXXIIII
Πισσάσφαλτος PISSASPHALTUM

NASCITUR in Apolloniatarum agro circa Epidaurum, quae pissasphaltos appellatur. Ea Cerauniis montibus devoluta impetu fluminis rapitur, aestuque in litus expuitur, illic coacta in glebas. mistam bitumini picem redolet.

Cap. LXXXV
Νάφθα NAPHTHA

NAPHTHAM vocant Babylonii bituminis colamen, colore candidum: invenitur etiam nigrum. Vis ei ignium rapax, ita ut ex spatio protinus in eam transiliant. Ad suffusiones oculorum, et albugines utilis. Bitumen omne discutit, glutinat, emollit, ab inflammatione tuetur: vulvarum procidentia, strangulationesque olfactu, suffitu, impositu, emendat: comitiales morbos suffitum deprehendit, gagatae lapidis more: purgationes mulierum cum vino, et castorio potum elicit: tussim veterem, et anhelitum adiuvat: serpentium morsibus, coxendicum, laterumque doloribus auxiliatur: datur coeliacis in catapotio devorandum: cum aceto potum discutit sanguinem concretum: dysentericis cum ptisana liquatum infunditur: destillationibus suffitione medetur: mitigat dentium dolores oblitum. Caeterum pilos incommodos siccum replicat, specillo impositum: concalfactum autem, et cum farina hordeacea, nitro, et cera illitum, podagris, articulorum doloribus, lethargicisque prodest. Pissasphaltos eadem, quae pix, et bitumen, si misceatur, potest.

[Bituminis consideratio.] LEGITIMUM quidem Iudaicum Bitumen hoc aevo (quod sciam) in Italiam non advehitur: id nanque, quo officinae utuntur, impostura quaedam est, pice, petroleo, et aliis nonnullis parata. Igitur mirari non licet, si id Dioscoridis historiae minime correspondere videatur. Optimum in Iudaea provenit in quodam lacu, qua Iordanis amnis influit, qui ab urbe Hierico quindecim tantum millia passum distat, si Brocardo fides habenda est, qui Palestinae topographiam edidit. Nil vero aliud bitumen est, quam pingue quoddam lacus illius aquis supernatans, quod undis ventoque agitatum in litore concrescit, densatur, coit, tenacissimumque redditur. Nullum in hoc lacu (ut Galenus testatur lib. IIII. cap. XX. simp. medicamentorum) animal nullaque stirps innascitur, neque visitur ob aquae ingentem salsedinem. Imo cum duo ingentia flumina in eum confluant, in quibus pisces innumeri, praesertim in eo, quod prope Ierichonterm fluit, quod Iordanem appellant, nullus omnino piscium fluminum ostia excedit. Quinimo, eodem autore, de his, quae in eum proiiciuntur, nihil mergitur, sed instar navis, super aquam fertur. Quippe hoc esse verum probari facile potest experimento, quod sensibus patet: nam unaquaeque navis levius admodum marinis, quam dulcibus fertur aquis. Proinde loco citato haec scite prodidit Galenus. At aqua, quae ex lacu Syriae Palaestinae, quem alii quidem mare vocant mortuum, alii stagno bituminosum, gustantibus non salsa modo, sed et amara est. Salem vero etiam habet ex sese natum, perinde subamarum: primoque statim aspectu una cum universo mari tum candidior, tum crassior apparet, salsugini merae similis: in quam si salem iniicias, ne liquori quidem etiam possit: plurimum enim eius in se habet: ac si quis in eam se mergat, continuo sale tenuissimo velut conspersus, undique emergere conspicitur. Quapropter etiam aqua illa, quam caetera marina gravior est, idque tanto pondere, quanto fluviali marina. Itaque si volueris te ipsum deiicere in profundum, ne sic quidem poteris deorsum ferri: ita attollit, elevatque aqua, non sane quia natura levis fit, quod quidam veterum sophistarum prodidit, sed ut censui Aristoteles, propter gravitatem instar luti, quae leviora sunt, gestans. Proinde si hominem ligatis manibus, pedibusque in stagni illius aquam conieceris, deorsum haud feretur. quin vero sicut naves in mari onera plura, quam in fluviis citra submersionem portare valent, eundem in modum in stagno mortuo multo plura, quam in mari. Tanto enim est quae in illo est aqua, marina gravior, quanto marina lacustri, aut fluviali: inest enim ei salis substantia, quae terrea, gravis est. Ipsique tibi marinam, si iubet, efficere licet, sale in aqua fluviali colliquato, cognoscereque quanto gravior reddatur aqua eiusmodi, quam sit dulcis. Quin et modum iam invenerunt, moderatam ad saliendum conspiciendi salsuginem, si ovum in ea videatur natare: nam ubi etiamnum sidit, ac nondum super salsuginis superficiem innatat, aquosa magis est, et dulcis: graviter vero falsa est, ubi tanta est salis copia indita, ut amplius liquari, qui postea adiicitur, nequeat. quam aquam si pendere non gravaberis, omnium aquarum comperies gravissimam. Itaque ego quandoque inanem esse divitis cuiusdam ambitionem ostendi, qui tantam in Italia maris mortui aquam devexit, quae cisternam implere posset. Nam id ipsum ego expedite praestiti, sale plurimo in aquam potabilem coniecto. Haec Galenus. Lacus iste, quem aliqui mare mortuum vocant, ille quidem est, quem sacra testantur monumenta exortum esse, ubi Sodoma, Gomorrha, aliaeque finitimae civitates caelesti igne absortae, subversaeque fuere. Quod etiam Galeni authoritate comprobatur, qui eodem loco citato lacum hunc Sodomeum appellari scribit. Eructat continue is (ut quidam Patriarcha Hierosolymitanus suis scriptis perhibet) nebulosos quosdam vapores foetorem intolerabilem vibrantes, qui postea ventorum flamine per convalles olim fertilissimas exagitati, perpetuam sterilitatem relinquunt, ita ut longo terrarum spatio nec herba, nec arbos, nec ullum denique germen proveniat, neque virescat, nisi iuxta Hiericum, ubi ab Elisei fonte irrigantur horti. Tradit Plinius hunc lacum longitudine centum millia passuum excedere, latitudine maxima viginti quinque  millia passuum implere. [Pissasphalti consideratio.] Idem Pissasphalti inter picis genera meminit libro XXIIII. Capite VII. sic inquiens. Est et Pissasphaltos mixta bitumini pice naturaliter ex Apolloniatarum agro: quidam autem ipsi miscent. Affertur ex eodem agro etiamnum hoc aevo: siquidem ex Apollonia

83 - Bitumen ~ 84 - Pissasphaltum ~ 85 - Naphtha