Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
86

91 - Platanus ~ 92 - Fraxinus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XCI
Πλάτανος PLATANUS

TENERRIMA Platani folia in vino decocta, mox illita, oculorum fluxiones sistunt: tumores, et inflammationes levant. Decoctus cortex in aceto, dentes in dolore colluit. Virides pilulae in vino potae, serpentium morsibus auxiliantur: exceptae autem adipe, igni ambusta sanant. Insidens foliorum, pilularumque lanugo, oculos, et aures offendit.

[Platani consideratio.] PLATANUS Italia advena, peregrinaque est; quanquam regionem diluunt (ut Theophrastus est autor) multi, magnique fluvii. Verum enimvero si ibi nonnullae virescunt Platani plantae, ut ipse Neapoli, et Patavii vidi, sunt quidem ex longinquis regionibus allatae, ut etiam antiquitus a Romanis per mare Ionium invectae fuere, eorum duntaxat umbrae gratia Romae expetitae, ubi platanis tantum honoris increbuit, ut diu nutritae sint mero radicibus infuso. Nanque haec arbor plurimum vini irrigatione gaudet: tametsi maiorem in modum fontes, et fluvios amet. Platanus ad amplissimam ramorum amplitudinem adsurgit, adeo ut Licinius Mutianus civis Romanus, Plinio teste, hoc prodendum etiam posteris putarit: qui provinciae Lyciae legatus affirmat, in ea fuisse platanum sociam gelidi fontis amoenitate itineri appositam, octoginta atque unius pedum specu, numeroso vertice, se vastis protegentem ramis arborum instar, et agros longis obtinentem umbris: ac ne quid desit speluncae imagini, saxea intus crepidinis corona, muscosos complexa pumices: intra quam se epulatum cum duodevigesimo comite, large ipsa toros praebente fronde, ab omni afflatu securum, optantem imbrium per folia crepitus, laetiorem, quam marmorum nitore, picturae varietate, laquearium auro, cubuisse in eadem. In Creta insula ad Cortyniam platanus stetisse fertur apud fontem quendam, quae folia hyeme non amitteret, sub qua Iovi compressam Europam indigenae fabulantur. Quae Italiam invecta fuerunt, clematis inclementia in magnam proceritatem non adolescunt: attamen sunt cortice crasso, fronde vitiginea, lata, longo rubroque pediculo, flosculo parvo ac pallido, baccis rotundis, scabris, et lanuginosis: ex quibus oleum fieri prodidit Plinius libro XV. capite VII. Platani umbra usque eo delectatum Xerxem in terra Lydia scribit Aelianus, ut diem integrum sub ea cum maximo exercitu consumpserit, floccipendens tam brevi voluptate tot copias remorari. Platani adversantur vespertilionibus. Earum pilulae addito melle, et illitae, lentigines, veteresque nigritias emendant. [Platani vires ex Galeno.] De platano disseruit Galenus lib. VIII. simplicium medicamenta. sic inquiens. Platanus humidioris, frigidiorisque essentiae est, non ita multo quam symmetra. Proinde folia viridia trita, et illita, non obscure phlegmonas nascentes adiuvant. Cortex autem, et pilulae magis desiccantem vim obtinent, ut ille quidem in aceto coctus ad dentium adhibeatur dolores: pilulae vero cum adipe ad ulcera ambusta. Sunt autem qui cortice combusto medicamen desiccatorium, et abstersorium efficiunt, ut cum aqua lepras sanet, per sese autem illitum, ob humorem nimium, vetera, et sordida. Vitandus est pulvis foliis arboris insidens: alioqui si spiritu attrahatur, arteriam offendit, valenter desiccans, et exasperans, vocemque laedit, sicut sane etiam visum, et auditum, si in oculos, aut aures inciderit.

Cap. XCII
Μελία FRAXINUS

FRAXINUS arbor nota est. Cuius foliorum succus, et ipsa ex vino pota, et illita viperarum ictibus auxiliantur. Corticis cinis ex aqua illitus lepras eximit. Ligni ramenta, scobemque potu perniciem afferre tradunt.

91 - Platanus ~ 92 - Fraxinus