Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 87
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Fraxini histo. ex Theophr.] FRAXINUS arbor est notissima. Eius (ut Theophrastus memoriae prodidit lib. III. cap. XI.) duo reperiuntur genera: quorum alterum excelsum, procerumque est, lignum habens candidum, crassivenium, nervatum, mollius, enodius, ac crispius: alterum humilius, minus ductile, scabrius, durius, et flavius. Folia laurinis, lauri latifoliae similia, in acutius tamen coacta, et ambitu leviter serrata. Ramulus totus, quem folium unum putaveris, quod simul cuncta folia ferat, singulari pediculo, et singulis foliis coniugatim, veluti per genicula, pendentibus constat: amplo intervallo coniugationibus distinctis, perinde atque in sorbo. Fert fructum in siliquis minutum, nucosum, qualem amygdalae, gustu subamarum. [Plinii lapsus.] Tradidit Plinius fraxini folia iumentis mortifera, caeteris ruminantium innocua. Quae de taxo, non de fraxino Theophrastus prodidit, inquiens. Si iumenta (ut ferunt) taxi folia comederint, emoriuntur: si ruminantia, nihil incommodi patiuntur. Sed nominum vicinitate Plinium deceptum esse crediderim: nam Graecis fraxinus [GR], taxus vero [GR] appellatur. Unde unum pro altero sumens Plinius, facile (ut diximus) in errorem incidit. Rei fides fuerit in hoc Plinium lapsum fuisse, clara in Italia experientia: siquidem taxi foliis, non fraxini iumenta non ruminantia necatur. Quinimo haec salutare praestant remedium letalibus serpentium venenis: quibus adeo inimica est fraxinus, ut ne matutinas quidem occidentesve umbras quam libet spatiosa serpens arboris huius attingat. Quapropter expertum proditur, si fronde ea gyro claudatur ignis et serpens, in ignem potius, quam in fraxinum fugere serpentem. Mira naturae benignitas, priusquam hae prodeant, florere fraxinum, nec ante conditas folia dimittere. [Fraxini species ornus.] Fraxini species sunt Ornus, itemque orneoglossum dictum, quod ferat semen illud, quod avis linguam appellant, ut ipsum quoque fraxinus fert. De quo disserens Plinius libro XXIIII. cap. VIII. mederi id iocineris, et lateris doloribus in vino tradidit: aquam, quae subit cutem, extrahere: corpus obesum levare onere, et ipsum sensim ad maciem reducere. Id quoque in recentiorum medicorum usu est ad stimulandam venerem. [Dictami albi consideratio.] ????????? similia fert stirps illa apprime celebris, quam vulgo DICTAMUM ALBUM nuncupant, obidque a recentiorum nonnullis pumila fraxinus cognominatur. Haec nullis tam Graecorum, quam Arabum autoribus (quod equidem legerim) usquam descripta est. Quare non possum non admirari, quonam pacto sibi dictami nomen vendicaverit. Ea est visu pulcherrima, speciosaque: floribus formosis, impense redolentibus, in purpura albicantibus, citrei arboris modo. Radix ei candida, amaro sapore: proinde mirum non est, si ventris tineas perimat. Tradunt etiam suapte ut pollere adversus letalia venena, ac omnium venenosorum animalium morsum, ictumque, nec minus adversus pestilentiam. Prodest stomachicis, et suspiriosis. Elicitur e floribus aqua, quae naribus infusa capitis morbos frigiditate obortos mirifice propellit.