Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 89
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
myropolae, ne ob id communis usus unguentum populneum vocatum, ex populi uvis conficiant, ut Ruellius cre4didit a Plinio deceptus, et quod iis ad unguenta odorata uteretur antiquitas. Quandoquidem Nicolaus Myrepsicus non uvas, sed germina, vere primo prodeuntia admiscet: odorata enim sunt, et ceraginosa, cum tamen nullus prorsus uvis sit odor. Verum enimvero an antiquitas populi uvas odoratis unguentis admiscuerit, dubitandum sane est. Nam Plinio libro XII. cap. ultimo, ubi de unguentorum materia egit, nil aliud est populi una, quam bryon, Latinis muscus vocatus. Quem etiam praeter cedrinum, et quernum praetulere ad unguenta Dioscorides, et Galenus, et inter alia odorata recensuerunt. Quo fit, ut facile credi possit, Plinium errore ductum existimasse, muscum in populo nascentem nihil ab eiusdem uvis differre, cum inquit. Eodem et bryon pertinet uva populi albae. Optima circa Gnidum, et Cariam in sitientibus, aut siccis, asperisque locis. Secunda in Lycia cedro. haec ille. Sed cum cedrus nullus ferat uvas, sed muscum perquam odoratum, hinc Plinii error manifeste deprehenditur. Populus utraque frequentissima nascitur in agro Mantuano, ac Ferrariensi, non modo in Padi amplissimi fluminis litoribus; sed et per agros, et prata in fossarum aggeribus. Ideoque fabulantur poeta, icti Phaethontis fulmine sorores fletu mutatas in populos arbores iuxta Eridanum amnem, quem Padum vocant, ex corticis meatibus instar auratae lacrymae, electrum, sive succinum fundere, ut adhuc viventes lacrymas effundebant; quae nostro tempore in orbiculos, quibus Deiparae virgini foeminae salutationes enumerant, effinguntur, et vulgaribus et infimis mulierculis monilium vice, collo gestantur decoris gratia. Quare Dioscorides, qui poetarum fabellis adhibere fidem haud quaquam censebat, noluit pro comperto fabulosam succini historiam asserere, sed dubiam, et suspensam tenere. Ideoque inquit. Lacrymam populorum commemorant, quae in Padum amnem defluat, durari, ac coire in succinum, quod electrum vocant, alii chrysophorum. Ex quo facile percipi potest, quod cum Dioscorides aliquid de succino suis monumentis mandare decrevisset, nullam eius certam tenens historiam, ipsum populi generi utrique adiunxit: ea tamen ratione id diiudicans, quod non alio in huiusce operis loco aptius succinum accomodari posset. Quandoquidem in fabulis nactus esset poetas cecinisse carminibus. succinum populos fundere, tametsi non ignoraret, succinum populorum gummi esse nequaquam: siquidem huic fabulae datus est locus ob succini innumeros globulos, qui olim filo traiecti ab Eridani accolis collo suspendebatur. Quippe cum plerique ipsorum, praesertim vero foeminae, ob nimis humidum regionis aerem in gulae morbos, ac strumas incurrerent, his existimabant succinum adversari. Quod fortasse non erat ab omni ratione alienum: nanque cum facultatem habeat succinum sistendi fluxiones, collo etiam gestatum, facili inhibere poterat, ne capitis destillationes in guttur deduerent. Quo fit, ut non demirer, se etiamnum Germani in oculorum defluxionibus magno successu succineos globulos occipitio adnectant. [Succini varia historia.] Reperio in enarranda Succini historia, autores complures, sed re vera admodum varios, qui etsi gravius (ut historicos decet) hac de re loquantur; tamen cum ipsi succini originem nusquam viderint, ed quicquid de eo scripserunt, aliis acceptum referant, his nulla, aut sane pauca adhibetur fides. Philemon succinum fossile esse dixit, et in Scythia ervi duobus in locis, uno candidum, altero vero croceum. Sudines et Metrodorus succinum prodiderunt in Liguria arboribus effluere. quod Sotacus credidit in Britannia evenire. Pythias tradidit esse locum in Britannia prope Gutones, ubi a fluctibus maris non procul ab Abalo insula succinum advehitur: quo incolae ad ignem pro ligno utuntur, ipsumque Teutonis vendunt. Nicias historicus succinum solis radiorum succum esse voluit: hic enim credit radios vehementius actos in terram pinguem sudorem in ea parte relinquere, deinde aestate siccari, et a fluctibus maris in Germanorum litora eiici. Idem et Aegypto nasci simili modo dixit. Item in India gratiusque thure esse Indis. Non defuerunt etiamnum, qui succinum nasci tradiderint iuxta mare Atlanticum in lacu Cephiside dicto. qui sole excalfactus e limo fundat electrum. Non desunt praeter hos plures, qui de succino disserentes in diversas iverint sententias quas nunc, utpote non probandas, silentio involuam. Unde iure dici potest, succinum apud eos vel cereum, vel figulino luto similem haberi, gignitur succinum in insulis septentrionalis oceani. Id olim a Germanis Glesum appellabatur: unde a nonnullis, qui erant cum Germanico Caesare, ibi classibus rem gerente, una insularum ob succini copiam, Glesaria fuit appellata, que prius Austravia a barbaris dicebatur. Hic nimirum (ut Plinius inquit) nascitur succinum arboribus pinei generi defluens in terram, ubi postea densatur. Cum vero intumescens aestus fertur in proximas sylvas, ex iis in se rapiunt fluctus maris, et in Germanorum litora expuunt. Itaque Cornelius Tacitus recte scriptum reliquit, Germanos huius maris accolas solos omnium succinum habere, et legere. Quod succinum sit arboris ex pinorum genere lacryma, olim Romanis testimonium perhibuit quidam eorum eques illuc missus ad id comparandum a Iuliano curante gladiatorum munus Neronis principis, qui ea litora peragravit, ipsum vidit, veram eius originem didicit, et secum ingentem copiam Romam invexit. Praeterea succinum esse pineae arboris gummi indicio est pineus in attritu odor, et quod accensum tedae et resinarum modo deflagret. Liquorem esse copiose stillantem, tenacem, ac lentum, argumento sunt quaedam intus implicita, ut formicae, culices, ac etiam lacertae, festucae, ac paleae, quae transparentia, inspicitur. Cum enim haec animalia, et alia stramenta humoris lentore facile implicetur, durescente deinde materia, veluti carcere includuntur. Haec partim ex Plinio, partim vero ex aliorum scriptis decerpsimus. Tametsi rationibus non aspernendis probare nitatur Georgius Agricola, succinum non aliud esse, quam bituminis genus, quod a quibusdam scopulorum crepidinibus erumpens in mare defluit, ubi aquarum salsedine durescit. Nam succinum, quod nigerrimum est, ex quo etiamnum globuli ad angelicas numerandas salutationes conficiuntur, aliquid cognationis cum pissasphalto habere videtur. Adde etiam quod a pinu, neque ab arboribus aliis resinam per se fundentibus tam pullo colore nulla defluit lacryma. Succinum incoctum adipe lactentis suis expolitur, et redditur translucidum, quemadmodum tradit Archelaus, qui rubeum corticibus arboris, ex qua defluit, inhaerens, se vidisse affirmat contra Agricolae sententiam. Quo fit, ut de succini historia adhuc lis sub iudice pendeat. Caeterum compertum est, quod sicuti magnes ferrum