Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
88

93 - Populus alba et nigra

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XCIII
Λεύκη καὶ Αἴγειρος POPULUS ALBA ET NIGRA

POTUS albae populi cortex unciae unius pondere, ischiadicis, ac urinae stillicidio prodest. sterilitatem inducere tradunt, si cum mulino rene bibatur. Folia quoque cum vino post purgationes pota idem praestare produntur. Tepens foliorum succus utiliter aurium dolori instillatur. Pilulae, quae primo foliorum partu exiliunt, tritae et cum melle illitae, oculorum hebetudini medentur. Memoriae prodiderunt, corticem albae populi, et nigrae particulatim caesum, et sulcis stercoratis mandatum, omni tempore anni edules fungos proferre. Populi nigrae folia cum aceto illita, magna utilitate podagricis doloribus illinuntur. Resinam populus fundit, quae in malagmata additur. Semen potum ex aceto comitialibus utile est. Lacrymam populorum commemorant, quae in Padum amnem defluat, durari, ac coire in succinum, quod electrum vocant, alii chrysophorum. Id attritu iucundum odorem spirat, et aurum colore imitatur: tritum, potumque stomachi, ventrisque fluxiones sistit.

[Populorum consideratio.] POPULUS Theophrasto triplici recensetur genere lib. III. cap. XIIII. de historia plantarum, ubi sic habet. Populus alba, nigraque uniformes habentur: ambae natura erectae, sed excelsior, laeviorque nigra: figura foliorum adsimilis, et ligni materies albedine similis visitur: utranque ne florem quidem habere existimant. [GR] (quam quidam Alpinam, quidam Lybicam vertunt) populo albae non absimilis, cum magnitudine, tum vero quod ramis albicantibus spargitur: folio hederae, sed parte altera sine angulo, altera a vero oblongo, inque angulum exeunte acutum: colore parte resupina, pronaque ferme simili: pediculo prolixo, tenuique annexo. Quamobrem non erecto, sed inflexo. Cortice asperiori, quam populus alba, scabriorique ut pyrus sylvestris. Haec Theophrastus. Priora omnibus passim nota sunt, sed quaenam arbos nobis sit [GR], compertum sane non habeo. Plinio haec libro XVI. cap. XXIII. minima folio est, ac nigerrima, fungisque enascentibus laudatissima. Alba folio bicolor, superne candicans, inferiore parte viridi. [Plinii plures lapsus.] Sed hic Plinius aperte errore notatur, quod haec contra superne vireat, inferne vero albicet, candida efflorescente lanugine, quae tamen in nigra non visitur, ut Plinius existimat, cum indifferenter inquit. Populorum foliis grandissima lanugo. Sed et tertio idem errasse deprehenditur: quippe qui scripserit eodem libro capite XXVI. populum nec fructum, nec semen ferre, cum tamen utraque fructum ferat, uvarum speciem prae se ferentem, intus alba lanugine refertum: atque etiam scribat Dioscorides, semen ex aceto potum comitialibus prodesse. Sed quid opus est pluribus, si Plinius seipsum accusat, siquidem lib. XXIIII. cap. VIII. populum et uvas, et semen ferre fatetur, illas utique unguentis, hoc vero comitialibus praeferens. Sed caveant

93 Populus alba et nigra