Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
91

93 - Populus alba et nigra 
94 - Macer ~ 95 - Ulmus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

nisi quod bitumine scateat. Hanc Tridentini corrupta voce vulgo appellant Bedollo. Gaudet frigido tractu ac nivoso: folio est nigrae populi, sed parte prona asperiori, viridiorique, per ambitu serrato, et minutissimis quibusdam punctis, ipsisque albicantibus in universum resperso. Sterilis haec, nec fructum ferens. [Betula vires.] Huius caudex terebro perforatus ingentem aquae copiam reddit, cui vim maximam inesse quidam asserunt ad comminuendos tam renum, quam vesicae calculos. si diutius bibatur. Eadem maculas in cute delet, nitoremque conciliat: oris ulcera sanat collutione ex ea facta. Foliorum succus coagulo admixtus, caseos a carie, et vermibus vindicat.

Cap. XCIIII
Μάκερ MACER

MACER ex Barbaria advehitur, cortex flavescens, crassus, gustu perquam astringens. Qui contra cruentas excreationes, dysenterias, et alvi fluxiones bibitur.

[Maceris consideratio.] NUNQUID officinarum Macis, quo myristicae nuces praetextus conteguntur, Dioscoridis sit Macer, non modo dubitandum est, sed etiam credendum (ut arbitror) magnam inter utrunque esse differentiam. Cum enim Dioscorides dicat: Macer, qui ex Barbaria advehitur, est cortex crassus, flavescens, et gustu perquam astringens, manifeste declarat, Macerem non esse officinarum macim, quod hoc tenue sit, gustu fervens, acre, perquam odoratum, amariusculum. Adde quod dixerit Plinius lib. XII. capite VIII. Macir ex India advehitur, cortex rubens, radices magnae, nomine arboris suae: qualis sit ea, incompertum habeo. Hanc etiamnum differentiam non ignoravit Serapio: nam postquam tradidisset ex auctoritate Isach, Macim esse nucis odoratae operimentum, dixit secus esse, de quo loquebatur Dioscorides: quippe quod scriptum reliquerit, Macerem esse ligni corticem, sive corium. Quod compertum haberet Avicenna, de utroque scorsum tractavit, et Macim odoratae nucis involucrum ad caput 4 5 6. relegavit: Macerem vero radicis corticem capite 6 9 4. sub titulo Thalisfar descripsit. Praeterea maximo est argumento, quod Macis et Macer utique inter se differant, quod Dioscorides, Galenus, et Paulus de odoratis nucibus, quorum Macis est argumentum, nihil scriptis memoriae reliquerint. Quippe si Macer, qui eis convehebatur. Macis nobis vulgare extitisset, credendum sane est, quod cum illo quoque advectae essent myristicae nuces, quarum illi historiam, et facultatem, cum sint et in viribus, et in odore admirabiles, nequaquam describere praetermisissent. [Maceris facultates ex Gal.] De macere Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, haec scriptis tradidit. Macer cortex est, qui ex India convehitur, gustu multum acerbo, cum leviculam quadam acrimonia odorata, iucundum sane redolens, ut pleraque aromata, sive odorata, quae ex India convehuntur. Videtur itaque et ipse ex mista constare essentia, pleraque terrena frigida, paucula vero calida, et tenuium partium. Quamobrem valenter desiccat, astringuque: proinde coeliacis, et dysentericis miscetur facultatibus: in tertio exiccantium consistens ordine, in caloris, frigorisque differentia neutrum insigniter efficiens. Haec Galenus. Ex quibus haud obscure colligi potest, quod Macer longe differat a Maci. Nanque ipse gustu non reperio hoc esse adeo acerbum, nec tam leviusculae acrimoniae: quin potius degustetur, linguam, et fauces admodum vellicat: odorem iucundum perfundit, et leviusculum amarorem quadam cum siccitate relinquit. Quod facile ostendit, quod Macis tantum calidi, quantum sicci conceperit, vel fortasse plus calidi: et quod pleraque ipsius essentia sit tenuium partium. Idcirco errare non crediderim, qui dixerint Macim odoratum excalfacere, et pariter siccare in fine secundi, vel in principio tertii. Quamobrem id Macer esse non potest, cum dicat Galenus constare macerem essentia pleraque frigida terrestri, paucula vero calida. Quibus facile concludi potest, quod Macer a Dioscoride, et Galeno descriptus hoc aevo ad nos advehatur: siquidem nullus in officinis reperitur cortex, qui possit maceris historiam explere. [Monachorum opinio falsa.] Et quanvis Monachi illi, qui in Mesuem commentarios scripsere, nullam inter macim, et macerem ponendam esse differentiam pro certo affirment; nulla tamen auctoritate (quod equidem sciam) aut ratione nituntur. Caeterum haud ignorandum est nec Galeno, nec Plinio, quod dixerint ex India advehi macerem, Dioscoridem repugnare, cum ex Barbaria dicitur, ex qua facile comportabatur macer. Vel quod afferretur ex Arabia eo maris sinu, qui a Barbaria insula Barbaricus appellatur. Quandoquidem (ut inquit Strabo) omnia, quae in India proveniunt, ea scilicet parte, quae ad austrum vergit, similiter in Arabia nascuntur.

Cap. XCV
Πτελέα ULMUS

ULMI et folia et cortex, et rami vim habent spissandi. Folia trita ex aceto ad lepras efficaciter illinuntur: vulnera glutinant, sed multo magis corticis tilia, si fasciae loco intorqueatur: nata in lori morem flecti potest. Crassior cortex in vino, aut aqua frigida unciatim potus, pituitas trahit. fracta ossa celerius solidescunt, si decocto foliorum, corticis, aut radicis foveantur. Humor in folliculis enascens prima germinis eruptione, cuti illitus nitorem inducit, faciemque splendidiorem praestat: qui dum siccatur, in animalia abit, quae culicam formam gerunt. Folia cum tenerescunt cocta, olerum more ad obsonia usurpantur.

93 - Populus alba et nigra 
94 - Macer ~ 95 - Ulmus