Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 92
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Ulmi historia.] TAMETSI Ulmus notissima omnibus fere sit arbor; non tamen ob hoc silentio involvenda putavimus, quae de ea posteritatis memoriae prodidit antiquitas. Ulmus itaque (ut Theophrastus est autor lib. III. cap. XIIII. de plantarum historia) duobus distinguitur generibus: cuius altera montana, quam Graeci [GR] vocant: altera campestris, ulmus proprie vocata: fruticosior haec, illa vero auctior: folium individuum, leviter circumserratum, oblongius quam pyro, scabrum, non laeve. Praestat haec arbor et amplitudine, et celsitudine, non crebra circa Idam, sed rara, irriguis amica: materies flava, robusta, nervosa, deformis, ut quae tota cor sit. Utuntur ea ad fores lautiores: viridis facile caeditur, sicca difficile. Sterilis denique putatur: sed gummi in petiolis gignit, et animalia quaedam culicea: cachryes peculiares gerit, autumno multas, minutas, nigras: caeteris vero temporibus quid ferat, minus animadversum est. Hactenus Theophrastus. Plinius vero quatuor ulmi genera statuit lib. XVI. ca. XVII. his verbis. Inter has, atque frugiferas, materie vitiumque amicitia accipitur ulmus. Graeci duo eius genera novere: montosam, quae sit amplior: campestrem, quae fruticosa. Italia attineas vocat, excelsissimas: et ex iis siccanas profert, quae non sint riguae. alterum genus Gallicas. tertium nostrates, densiore folio, et ab eodem pediculo numerosiore. quartum sylvestre. Attineae non ferunt samaram, ita vocatur ulmi semen, omnesque e radicum plantis proveniunt, reliquae vero semine. Haec Plinius. [Theophr. et Plinii error.] Qui tamen una cum Theophrasto errasse deprehenditur, quod hic ulmus cuiusuis generis sterilem esse scripserit: ille autem, quod attineam sic Italis appellatam, semen nullum ferre prodiderit. Quandoquidem Theophrasto praeter id, quod experientia nobis compertum est, repugnat Plinii authoritas: quippe qui ulmos omnes praeter attineam semine provenire scribit. Plinio deinde, qui attineam semen ferre negat, refragatur Columella lib. V. cap. VI. cum inquit. Ulmorum duo genera convenit, Gallicum, et vernaculum: illud attinia, hoc nostras dicitur. Attiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre samaram (quod est semen eius arboris) falso est opinatus. Nam rariorem sine dubio creat, et idcirco plerisque et sterilis videtur, seminibus inter frondem, quam prima germinatione edit, latentibus. Itaque nemo iam serit ex samara, sed ex sobolibus. Est autem ulmus longe laetior, et procerior, quam nostras, frondemque iucundiorem bubus praebet. [Ulmi facultates.] Sed ulmi facultates haec sunt. Folia, et cortex, et rami vim habent spissandi, et vulnera contrahendi. Corticis utique interior tilia, lepras sedat, et folia ex aceto illita. Corticis denarii pondus potum in hemina aquae frigidae alvum purgat: pituitasque et aquas privatim trahit. Imponitur et collectionibus lacryma, et vulneribus, et ambustis, quae decocto fovere prodest. Humor in folliculis arboris huius nascens cuti nitorem inducit, faciemque gratiorem praestat: Confert mirum in modum et pueris enterocelicis, si duplicatis linteolis in eo madefactis sub perizomate, seu femorali subnectatur. Cauliculi foliorum primi vino decocti tumores sanat, extrabuntque per poros. Folia trita, aqua respersa, pedum tumoribus utiliter illinuntur. [Ulmi vires ex Galeno.] Ulmi meminit Galenus lib. VIII. simpl. medicam. sic inquiens. Ulmi foliis quandoque recens vulnus glutinavimus, confidentes adstringentem pariter et abstergentem inesse illis facultatem. Cortex amplius etiam subamarus est, et adstrictorius: itaque cum aceto et lepram sanat. Porro viridis etiamnum ac recens, si vulneribus vinculi vice circumligetur, ea glutinare potest. Radices eandem vim obtinent: nam et decocto earum quidam perfundunt fracturas, quae topho, sive callo inducto opus habent.
Cap. XCVI
Σαπρότης
ξύλων – LIGNORUM MARCOR
EX CAUDICIBUS, lignisque veteribus caries congeritur. quae farinae modo illita ulcera purgat, et ad cicatricem perducit: serpentia cohibet, si cum pari aniso et vino subacta, linteisque imposita illinatur.
[Cariei lignorum consideratio.] NON SANE prorsus negligenda est lignorum veterum, et contabefactorum caries, cum tanta facultate polleat, ut ulcera expurget, solidetque, et eadem serpentia sistat. Quod eo praestat efficacius, si ex lignis arborum colligatur, quae tum adstringendi, tum etiam abstergendi vim possident. Quo fit, ut ligni Guaiaci caries caeteris hac in re facile praestet: quippe quae non modo ulcera, quae contumacia non sunt, sanat; sed et quae cacoethe dicuntur, quaeque Gallica peste contracta sunt: Quare pudendorum exedentibus ulceribus inspersa mirifice medetur. [Vermiura lignorum usus.] Caeterum non modo lignorum marcor, sive caries in medicum usum venit, sed et VERMES in cariosis lignorum caudicibus nascentes, si Plinio credimus, qui libro XXX. cap. XIII. de his sic scriptum reliquit. Cossi, qui in ligno nascuntur, sanant ulcera omnia: nomas vero combusti, cum pari pondere anisi, et ex oleo illiti. Delicatiores fuisse hos olim in cibis