Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
97

102 - Rhamnus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CII
Ῥάμνος RHAMNUS

RHAMNUS fruticat in sepibus, ramos ferens rectos, et aculeos in acutae spinae modum: foliis parvis, oblongis, suppinguibus, teneris. Alterum ei genus candidius. Tertium nigrioribus, latioribusque foliis constat, et quadantenus rubentibus: cuius rami quinum fere cubitorum longitudinem implent, spinosiores quidem, sed infirmioribus, minusque rigentibus aculeis. Fructum edit latum, candidum, tenuem, folliculari specie, vespertilio similem. Omnium folia igni sacro, et serpentibus ulceribus, efficaciter illinuntur. Fama est ramos, huius valvis, fenestrisve impositos, veneficia depellere.

[Rhamnorum consideratio.] RHAMNI tria genera facit Dioscorides. Primum, et tertium ubique in Hetruria fruticant. Illud privatim in sepibus nascitur, quo nostrates mulieres utuntur ad insolandas ficus: siquidem eas adhuc recentes longis huiusce fruticis aculeis perforant, et ad solem appendunt. Fert aculeos in acutae spinae modum: folia oblonga, mollia, suppinguia: corticem habet admodum albam. Hoc, quod nigrius est (ut etiam Dioscorides inquit) quinum ferme cubitorum altitudine attolitur, infirmioribus aculeis: fructu tenui, folliculari specie, rotundo, verticillo non absimili. Secundum vero genus, quod caeteris candidius est, ad nos misit clarissimus medicus Lucas Ghinus, cuius etiam hic effigiem damus. [Ruellii error.] Caeterum Ruellium deceptum esse crediderim. quippe qui Rhamni genus eam esse stirpem arbitretur, quam nos vulgari sermone Spino merlo, Longobardi Venetique Spin cervino, Foroiulienses vero Spin guerzo appellant.

102 - Rhamnus