Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
96

100 - Erica ~ 101 - Acacalis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. C
Ἐρείκη ERICA

ERICA fruticosa arbor, myricae similis, longe minor. cuius flores apes reprobum mel efficiunt. Tam flos, quam coma serpentium ictibus illitu medetur.

[Ericae consideratio.] ERICA stirps fruticosa Asiae, Greciaeque fruticibus ascribitur. Haec (ut plantarum scriptores asserunt) bis anno floret. quo fit, ut prima, et ultima habeatur, quae inter sylvestres stirpes floreat. Plinius lib. XXIIII. cap. IX. ericam describens inquit. Ericen Graeci vocant fruticem non multum a myricae differentem, colore roris marini, et pene folio. Hanc adversari serpentibus tradunt. Verum non ob id facile fuerit affirmare, quaenam planta nobis legitimam Ericam prae se ferat, cum tam paucis notis describatur ab omnibus: tametsi haec, cuius hic figuram appinximus, nil aliud, quam ericam designare videatur. Siquidem fruticosa est planta, semicubitalis, colore roris marini, foliis fere myricae, cui eam Dioscorides assimilat, vere primo et autumno florescens, quod huius fruticis proprium est, si rei herbariae scriptoribus est adhibenda fides. Adde, quod huiusce flores autumno maxime depascantur apes, ea fortasse de causa, quod non modo Erica prima sit, et ultima sylvestrium, quae floreat; sed quod etiam diutius floribus quam plurimis ornetur, nempe autumno toto, et ad hyemem usque. Unde mel, quod ex iis apes faciunt, ericeum (ut Plinius est author) antiquis appellatur, quod convehi tradidit post primos autumni imbres, cum erica sola floret in sylvis. Praeterea cum lib. III. scribat Dioscorides, corim, hypericum aliquibus vocatum, fruticem esse folio ericae, minore tamen, sitque haec cori folio admodum similis, magis adhuc inclinavit animus ad credendum, hanc esse Dioscoridis ericam. His ergo rationibus adductus non temere factum putavi, pro legitima erica huius effigiem expressam dare. Oritur haec frequentissima in Goritiensi agro eo praesertim tractu, qua a Divo Andrea (ut appellatur vicus) ad Vipacum fluvium itur. incolae vernaculo sermone eam nominant Grione. Sed in Hetruria longe magis adolescit, fiuntque ex ea scopae aptissimae ad mundandas aedes, et ob id vulgo haec planta proprie vocatur Scopa. Marcellus, nescio qua ratione ductus, ericam magno errore genistae speciem putat. [Erica facultas ex Gal.] Hanc paucis perstrinxit Galenus libro VI. simp. medic. sic inquiens. Erica digerendi per halitum facultatem obtinet. Flore eius potissimum, ac foliis utendum.

Cap. CI
Ἀκακαλίς ACACALIS

ACACALIS fructus est nascentis in Aegypto fruticis, seminis myricae quadantenus similis. Cuius aqua, in< >qua maduerit, ad collyria additur, quae ad excitandam oculorum aciem conveniunt.

ACACALIM Aegyptiae arbusculae semen ad nos hac aetate convehi non equidem arbitror. quippe quod inter semina, quae peregrina nobis importantur, nullum adhuc repererim, quod Acacalim legitime referat.

100 - Erica ~ 101 - Acacalis