Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
101

105 - Acuta spina

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

non tenuitatem: non item, quod saepius sine caudice, variis veluti stolonibus fruticet: non denique ipsam pyrastro prorsus similem reddidisset, a qua profecto non minus dissidet, quam quercus ab olea. [Legitima oxyacantha.] Caeterum si modo dicendum est, Oxyacantham nasci in Italia, eam equidem aculeatam arborem esse crediderim, stipite, cortice, ramis, floribus, proceritate, ac ligni materie plane pyrastrum referentem, quam in Hetruria rura nostra Senensia Bagaia vulgo nominant, Ananienses, et caeteri Tridentinarum vallium incolae quidam Amperlo, quidam vero Pan d’orso vernaculis nominibus vocant, et Goritienses Barazzo bianco vulgari sermone appellant: quippe quae omnibus notis, ac lineis acutam spinam referat. Primum enim haec manifesto indicio esse possunt, arboris scilicet stipes, rami in qualibet parte acutissimis, firmisque aculeis armati, ligni materies, subscaber squamosusque cortex, veluti pyrastro. Tum ita esse comprobant radices in profundum descendentes, et fructus, quem fert myrti crassitudine, visu iucundus, rubescens, plenus, fractu facilis, ori subausterus, in quo modo unus, modo plures concluduntur nuclei. Flos etiam, quem album edit, pyrastro admodum adstipulatur: quippe quod sit illi haud quaquam absimilis. Porro folia duntaxat a pyrastro dissidere videntur: nam dissecta sunt apii modo, paululumque longiora. Verum mihi quidem illud non videtur ob multas rationes aliqua ex parte nostrae repugnare sententiae: convenientias enim pluribus ex partibus peti certum est, non autem ex paucioribus. Quali ergo acuta spina vireat fronde, hic non explicavit Dioscorides; sed tantum dixit, eam esse arborem pyrastro similem: quod magis ad stipitis, ramorum, corticis, florum delineationem, et ligni materiem respiceret, quam ad folia, quae nihilominus laciniata constant apii modo: tametsi hoc in loco id adnotare praetermiserit Dioscorides. Hoc autem probatur manifesto ipsius Dioscoridis, ac etiam Theophrasti testimonio. Nam Dioscorides, cum de mespilo ageret, duo mespilorum genera constituit, et relicta in capitis calce vulgata, quae frequens, et communis visitur in Italia, illam in primis descripsit, quae Neapoli nostra tempestate vulgo Azarola vocatur, et veteribus aronia dicta est, sic inquiens. [GR]. id est, verbum ex verbo. Mespilus arbor, quae a nonnullis aronia vocatur, spinosa est, similis foliis oxyacanthae: fructum ferens exiguo malo similem, suavem. Quibus autem foliis constet illa mespilus Azarola vocata Theophrastus libro III. capite XII. demonstravit his verbis. Huius folia dissecta sunt, extremitateque apio similia. Ita fit, ut concludamus oporteat, si mensibus aronia folio oxyacanthae provenit, eoque scisso (ut Theophrastus prodidit) apii instar, hanc spinosam arborem Bagaia vulgo dictam, esse procul dubio acutam spinam. quandoquidem eius folia in modum apii dissecta sunt, mespili aroniae modo. Theophrastus lib. VI. cap. ultimo de historia plantarum scribit, oxyacanthae fructum fuisse antiquis coronarum usu. Quod etiam non parvo est argumento, illam legitimam esse oxyacantham, quam in medium attulimus. Quandoquidem fructus eius, qui autumno toto, et ad mediam hyemem usque perdurat, adeo laevore quodam pellucet, ruboreque decoratur, ut globulos e praestantiori corallio paratos referat: id quod in coronis maxime praestasse crediderim. Reliquum igitur est, ut dicamus, Crespinum aliud esse ab Oxyacantha, plantamque ideo fuisse veteribus incognitam, quod eorum nullus, qui de plantarum historia scripserunt, huius aculeatae stirpis (quod sciverim) meminerit. [Crespini forma, et vires.] Porro CRESPINUS frutex potius, quam arbor est, e terra virgultis plurimis assurgens, veluti corylus, e quibusdam non desunt, quae quandoque longo temporis tractu, aegre tamen, arborescant. Haec ab imo as summum spinis quibusdam acutissimis horret longis, compressis, albicantibus, fractuque minime contumacibus, quae (ut supra dictum est) per intervalla ternae ex eodem prodeunt puncto. Cortex toti plantae candidus, laevis, ac tenuis, cui subest ligni materies flava, fragilis, atque fungosa. Numerosis tota virgultorum congeries nititur radicibus impense flavis, quae per summa terrae divagantur: foliis fere punicae, tenuioribus tamen, latioribus, minusque in mucronem extensis, per extremum ambitum minutissimis spinis circumseptis. Flores emittit ineunte maio luteos, racematim cohaerentes in uvae fere modum, odore non ingrato. Quibus postea succedit fructus acinis oblongis, racemo pendulis, qui maturitate maxime rubent, punicae mali acinis haud quaquam absimiles, quanquam figura longiores, gustu acido, et subaustero, parvis reconditis intus nucleis. E fructu post vindemias incolae vinum exprimunt, quod falso de Berberi vocant officinae, cui austeritatis aciditatisque longe plus inest, quam mali punicae succo. Quod si in acutis, perniciosisque febribus, uti causus, et quae pestilens est, iulapio violaceo commixtum, ac aqua aegrotantibus exhibeatur, non modo sitim restinguit, sed biliosas, pestilentesque exhalationes supprimit. Datur utiliter coeliacis, cibum reiicientibus, et dysentericis, et ubi bilis a iocinere in ventriculum regurgitans cholericos excitaverit affectus. Non secus tam sumptum, quam inditum mensium profluvia cohibet. Tineas ventris enecat, praesertim si bibatur ex aqua graminis, vel portulacae, vel abrotoni, addito sacchari tantillo. Prodest cruentis excreationibus: firmat commotos dentes, si eo saepius foveantur: quinetiam gingivas roborat, et gargarizatu faucium, uvaeque inflammationes discutit, atque destillationes eo confluentes reprimit. Vulnera recentia in carnis superficie glutinat, et ulcera vetera desiccat. Nihilominus nocet his, qui ex flatu, ac frigiditate laborant ventriculi doloribus, atque etiam aegre spirantibus. [Uvae spinae mentio.] caeterum postquam acutae spinae historia eo me deduxit, ut de nonnullis aliis aculeatis stirpibus disseruerim, non erit ab re, ut plantarum facultas augeatur, si illam addiderim plantam, uvae folio etiam apii constat, et undique spinis riget, ab aliquibus UVA SPINA, a nonnullis Uva marina, et a pluribus Uva crespina vocata. Planta haec antiquis fortasse incognita fuit, nunc autem omnibus notior est, quam ut a me pluribus describi debeat. Huius baccae in usu ciborum sunt uvae omphacis loco. Quae et febrientibus iusculis incoctae non sine utilitate exhibentur. In summa mulieribus utero gerentibus magnopere expetuntur. [Ribis officin. consideratio.] Huic accedit et altera planta veteribus, quantum reor, incognita et silentio involuta, quam aliqui falso Mauritanorum RIBEM esse contendunt. Ea fruticosa est, folio parvo, vitigineo, perinde ac albae populo. Ramuli sunt ei lenti, ac flexibiles, e quibus fructus parvarum uvarum modo, ut in crespino, racematim dependent, rotundis, simulque cohaerentibus acinis magnitudine piperis, qui maturitate adepti, maxime rubent, sapore subacido, admixto

105 - Acuta spina