Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
102

105 - Acuta spina ~ 106 - Rubus canis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

etiam dulci. Vulgaris est planta, in hortisque frequens: quippe quoniam ad sepiendos hortorum pulvinos eleganter seratur. [Error quorundam.] Verum eos hallucinari abunde constat, qui putant, hanc arbusculum esse Arabum Ribem. Siquidem, ut posteritatis memoriae prodidit Serapio, Ribes est arbor proferens capreolos. colore viridi rubescente, et folia lata, magna, et rotunda. Quas sane notas huic non respondere satis notum est: neque enim fert haec capreolos, neque eiusmodi foliis viret. tametsi fructu Ribem admodum referat, quod is gustui sit acidus simul et dulcis, qualem esse Ribis baccam autor est Serapio. Quamobrem is ad ea, quae ille iure poterit usurpari, utpote quod febribus acutis opituletur, aestuantem ventriculum refrigeret, sitim restinguat, nauseam et vomitiones sistat, cibi appetentiam incitet, coeliacos, et lientericos iuvet, et biliosis defluxionibus vexatos: sanguinis fervorem demulceat, bilis acrimoniam retundat, impetumque domet. Quare non damnandi, quin potius laudandi videntur seplasarii, qui ex huiusce arbusculae fructu vinum exprimunt, et per annum asservant, ut illud Ribis loco medicamentis immisceant. Non desunt, qui id esse hanc plantam arbitrentur, quod Galenus libro VII. de compositione medicamentorum secundum locos Ursi uvam appellat. Quorum error satis ab ipsomet Galeno libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. [Oxyacanthae vires ex Gal.] Oxyacanthus, arbor ut pyro sylvestri similem habet speciem, ita et vires non dissimiles: quin et ipsi fructus, pyri quidem sylvestris absolute acerbus est, caeterum oxyacanthae, et tenuium est partium, et paulum quiddam incisivum obtinet. Porro arboris huius fructus pyri sylvestris fructui similis non est, verum myrtis, scilicet rubens et rarus. Habet vero et nucleos. Porro non esus tantum, sed et bibitus affectus omnes fluxionem, quos [GR] Graeci vocant, cohibet.

Cap. CVI
Κυνόσβατος – RUBUS CANIS

FRUTEX est arboris instar, rubo longe maior. Folia fert multo latiora myrto, robustis circa ramos spinis, flore candido: fructu oblongo, nucleo olivae simili, qui per maturitatem fulvescit, et flocculos intus continet. Fructus exemptis interioribus floccis arefactus, alvum sistit: fervefacti enim ii in vino, mox poti, arteriam infestant.

[Rubi canis consideratio.] NON EQUIDEM putaverim esse Rubum canis illud rosarum sylvestrium genus, q2uae rosas edunt iis quadantenus similes, quas Moschette vulgo vocamus; quaeque rubentes baccas rosarum fructibus non absimiles, licet minores, proferunt: nec etiam quodvis aliud sylvestre rosarum genus, quemadmodum nonnulli existimant. Nam si ita res se haberet, sat erat Dioscoridi dicere, quod canis Rubus rosae similis esset, non autem quod arboris instar assurgeret, rubo longe maior, quodque folia ferret myrto latiora, a quibus sylvestris rosa profecto plurimum dissidere videtur, fructumque mittere non modo olivarum nucleis, sed olivis ipsis multo crassiorem. In eam autem sententiam non modo me pluries deduxit, sed etiam confirmavit Plinius: quandoquidem ipse libro VIII. capite XLI. peculiari nomine rosam sylvestrem cynorrhodon appellat, id est, caninam rosam, non cynosbaton, id est, caninum rubum, cuius radicem ad canis rabidi morsum miris laudibus extulit. Quod iterum asseruit lib. XXV. capite II. ubi illud etiam addidit, quod apud veteres nil aliud cynorrhodon erat, quam spongiola illa, quae mediis sylvestrium rosarum ramis oboritur. Caeterum cum cynosbato, hoc est, canirubo idem dissereret, eum a rosa sylvestri longe diversum fecit, ut videre est lib. XXIIII. capite XIIII. ubi ait, cynasbaton folio esse vestigio hominis similem. Huc illud etiam accedit, quod posteris scriptum reliquit Theophrastus lib. III. capite XVIII. de plantarum historia, ubi sic inquit. Canirubus fructum subrubrum parit malo punico similem: est inter arborem et fruticem medius, at punicae proximus, folio viticis. Ex quibus palam est, non parum inter se habere discriminis canirubum, et sylvestrem rosam, de qua postea libro et cap. VI. particularem tradidit historiam. Ubi cum primum sativas rosas longa prosecutus fuisset oratione, de sylvestri ita paucis disseruit. Sylvestres rosae domesticis asperiores tum virgis, tum foliis constant, et florem minus odoratum, minusque coloratum, nec tanta magnitudine ferunt. Quare pro comperto habetur, aliud genus esse rosam sylvestrem a canirubo, quorum alterum [GR], alterum [GR] a Graecis appellatur. [Marcelli, et Monachorum lapsus.] Quocirca manifesto in errore fuisse deprehenditur Marcellus Dioscoridis interpres, et commentator: quippe qui idem esse crediderit cynosbaton, et cynorrhodon, non animadvertens, quam illa inter se dissimilia fecerit Plinius sibi familiarissimus. Hunc forsitan secuti Monachi in Mesuem scribentes, ipsi quoque in eundem lapsum inciderunt, credentes sylvestrem rosam legitimum esse canirubum. Quibus praeterea animo exciderat, Dioscoridem scripsisse rubi canis fructum olivarum nucleis esse similem: quandoquidem ipsi illum pyris compararunt. Ex quo aliquis facile iudicabit, hos nullam canis rubi cognitionem habuisse. Ad haec non reperio, quod dixerit Dioscorides, canis rubi fructu semen aliquod includere, quo tamen rosarum sylvestrium fructus refertus invenitur: sed lanosum quoddam continere dixit. Accedit his Serapionis authoritas, qui de canino rubo inter alia rubi genera egit, non autem inter rosas: quod omnino compertum haberet, hunc a rosis quam plurimum differre. Illud insuper addiderim, quod cum rosae sylvestres fere omnes non leviter ex albo purpurescant, cynosbato vero flos perpetuo sit candidus, non est legitime asserendum, sylvestrem rosam esse cynosbaton. Ex iis igitur omnibus satis (ut arbitror) liquet, canirubum a sylvestri rosa longe abesse: tantoque magis, quod memoriae prodiderit Theoph. lib. et cap. IX. de plant historia, caninae sentis fructum averso flatu colligendum esse, alioqui periculum oculis imminere. Quod aperte demonstrat, super eo vel tenuem quandam lanuginem, vel quid pulverulenti insidere, quod si a vento expellatur in colligentium oculos, facile iis caecitatem inducat. quod tamen in Sylvestrium rosarum fructibus nunquam visitur. [Rubi canis vires ex Gal.] Meminit Rubi canis Galenus lib. VII. simp. med. sic inquiens. Huius fruticis fructus, non segniter adstringit, folia vero mediocriter. Itaque particularis eius usus haud ignotus est. Cavendum ab eo, quod in fructus eius lanae speciem habet, ceu arteriae infestum.

105 - Acuta spina ~ 106 - Rubus canis