Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
103

107 - Ligustrum ~ 108 - Phillyrea

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CVII
Κύπρος LIGUSTRUM

LIGUSTRUM arbor est oleae foliis circum ramos similibus, latioribus, mollioribus, et colore viridioribus: flore candido, muscoso, odorato: semine sambuci, nigro. Optimum nascitur in Canope, et Afcalone. Folia astrictoriam vim habent: quare commanducata ulceribus oris medentur: illita fervidis inflammationibus, carbunculisque prosunt: decocto eorundem igni ambusta foventur: capillum rufant trita folia, quae in radiculae succo maduerint. Flos ex aceto fronti illitus, capitis dolorem sedat. Cyprinum oleum, quod ex eo fit, odoratum, excalfacit, emollitque nervos; si quae ferventi natura praedita sint, assumat.

[Ligustri consideratio.] LIGUSTRUM in Hetruria Guistrico corrupta voce vulgus nostrum appellare consuevit. Quod inibi etiam aliqui Olivetta, nonnulli Olivella, quidam Chambrossene vulgo vocant. Mauritanis vero Alcanna nominatur. Nascitur frequens in sepibus secus vias passim in Italia. Floret abeunte vere, et ineunte aestate, flore muscoso, vel (quandoquidem Oribasius legit [GR]) racemoso, candido, odore suavi, sed qui decerptus statim flaccescat. Oriuntur ex eo baccae in cacumine racematim cohaerentes pyramidis modo, hederae baccis minores, laeviores, ac nigriores, quarum in medicamentis est usus. [Vacinii variae opiniones.] Sunt qui has baccas a Virgilio, vacinia vocari putent. Sed meo quidem iudicio non recte plane sentiunt. Quemadmodum nec Fuchsius, qui rubi mora, quoniam Graecis [GR], vacinia esse putat: siquidem vacinium florem, non fructum esse pluribus constat. Caeterum innothis Dioscoridis stirpium nomenclaturis legitur, hyacinthum vacinium Romanis fuisse vocatum, Ex quo facile crediderim, vacinium Virgilio nil aliud designare, quam hyacinthum. Neque mirum est, quod Virgilius hyacinthum vacinii nomine nigrum appellaverit: nam hyacinthus facile cum violis colore purpureo certat, purpureus autem color a compluribus niger intelligitur. Hanc nostram sententiam comprobat Virgilius: quippe qui semper vacinia floribus admiscet, iisdemque comparat, non autem fructibus. Quod manifeste declaravit in Bucolicis, ubi de vaccinio sic cecinit.

            Alba ligustra cadunt, vacinia nigra leguntur.    Eclog. II.    Ibidem.
            Mollia luteola pingit vacinia caltha.   
Item Eclog. ultima.
           
Et nigrae violae sunt, et vacinia nigra.

Nec placet praeterea Marcelli opinio, qui pluribus comprobare nititur, vacinium esse Irim. Siquidem praeterquam quod nunquam legerim Irim in coronis venisse, color non aeque prompte correspondet, quod varius adeo sit, ut non aliunde sibi nomen comparaverit, quam a caelestis arcus colorum varietate. Adde etiam, quod cum Iridis flos omnium fragilissimus caducissimusque sit, poeta nullo pacto hunc ligustro praetulisset. Quidam Ligustrum eam convolvuli speciem esse autumant, quae sepibus fruticibus, et arbustis se circumvolvit, ac etiam saepius vitium palis in vinetis, flore candido, lilii, seu calathi effigie, quam ego laevem esse smilacem nunquam dubitavi. E quorum numero fuit Servius Grammaticus Virgilii commentator Ecloga secunda Bucolicorum. [Servii Gram. lapsus.] Nempe falsus (ut arbitror) quod neglexerit in hac historia Plinium consulere, Dioscoridem, et alios de stirpium natura disserentes. Non defuerunt etiam qui existimaverint ligustrum esse Mauritanorum caprifolium, quod sane nil aliud est, quam Dioscoridis pyxacantha, seu lycium, non autem periclymenon, ut Ruellio placet. Sed isti quoque a veritate desciscunt. [Ligustri vires ex Gal.] Ligustri meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Cypri seu ligustri folia, summaque germina in usum veniunt, et facultatis, et temperamenti maxime misti: habent enim quiddam digerens cum aquea substantia modice calida, habentque etiam adstrictorium quiddam ex terrena substantia frigida. Itaque eorum decocto quidam ambusta fovent. Utuntur vero etiam adversus igneas phlegmonas, et carbunculos. Nam absque molestia et morsu desiccant. Quinetiam sponte provenientibus in ore ulceribus aphthodesi, et ipsis puerorum aphthis commansa accommoda sunt.

Cap. CVIII
Φιλλυρέα PHILLYREA

PHYLLIREA arbor est ligustri magnitudine, foliis oleae nigrioribus, et latioribus: fructu lentisci, nigro, subdulci, racematim cohaerente. asperis nascitur. Huius folia astringunt: ad eadem utilia, ad quae oleaster, cum astrictione est opus: maxime ad oris ulcera commanducata, aut si decocto colluantur: pota urinam, ac menses cient.

107 - Ligustrum ~ 108 - Phillyrea