Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
105

109 - Cistus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CIX
Κίστος CISTUS

CISTUS, quem aliqui citharon, aut cissaron vocant, ramosus frutex est, sed improcerus, foliosas: saxosis locis nascens: foliis rotundis, acerbis, hirsutis. flos + masculo ut mali punicae, foeminae albet. Vis astringens: unde flores in vino austero bis in die poti, prosunt dysentericis, et nomas per se illiti cohibent: vetustati ulcerum, et igni ambustis cum cerato medentur. Hypocistis rhobethron, aut cytinus a nonnullis cognominata, iuxta cisti radices nascitur, floris punici similitudine. Quaedam rufa, + altera herbacea, tertia candida. Liquatur acaciae modo. Aliqui tamen exiccant, fractamque macerant, et incoquunt, reliquaque ut in lycio prosequuntur. Vires acaciae habet, verum aliquanto magis siccat, et astringit. Prodest dysentericis, coeliacis, sanguinem excreantibus: foeminarum profluvio et pota, et indita.

[Cisti, et hypocistidis consideratio.] NASCITUR uterque Cistus, e cuius radicibus Hypocistis prosilit, in pluribus asperis Hetruriae locis, et praesertim in Apennino monte. Quare probi quidem, ac diligentes seplasiarii omni studio, atque ope niti deberent, ut sibi utrunque genus cum hypocistide vel ex Apennino ipso, vel aliunde comportaretur: quandoquidem sine legitima hypocistide legitima non possit fieri theriaca, nec praeterea alia quaedam, quae in medicinae usum veniunt, antidota, ac medicamenta. Nanque hypocistin, qua passim utuntur officinae, ex hirci barbae radicibus impostores conficiunt, succum inde exprimentes, ac ut concrescat, insolantes. Errandi tamen, ac simul imposturam faciendi causam dederunt Arabes; quod cistum hirci barbulam appellent. Quo factum est, ut ii omnino aberraverint, qui officinis hypocistidem parant, sibi

109 - Cistus