Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
106

109 - Cistus ~ 110 - Ladanum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

persuadentes hirci barbam, quam Graeci [GR] vocant, illam esse stirpem, de qua Arabes intelligunt. [Hypocistidis succidanea.] Quo errore ducti non modo seipsos decipiunt, sed etiam alios, qui passim adulterina hypocistide utuntur. Hypocistidis locum supplere acaciam tradidit Dioscorides, ut etiam habetur in Galenicis succidaneis: qua illius vice uti possent officinae, si modo et ea carere adulterio. Potest etiamnum, si desit hypocistis, assumi eius loco floris agrestis punicae succus: quippe qui eadem praestet, quae hypocistis, autore Dioscoride. [Plinii lapsus.] Plinius deceptus vocabulorum germanitate inepte satis, meo iudicio, commiscet cisti, et cissi historiam: quamobrem non immerito cum damnavit doctissimus Leonicenus. [Cisti, et hypocistidis vires ex Galeno.] Cisti meminit Galenus lib. VII. simp. medicament. sic inquiens. Cistus, aut Cistarus frutex est gustu adstringens, omnibusque particulatim operibus. Attamen folia, et parva germina trita adeo desiccant, adstringuntque, ut vulnera glutinare valeant. At flores magis sunt efficaces, adeo ut cum vino poti dysenterias, ventris imbecillitates, fluxusque ac humiditates sanent: cataplasmatis ritu illita ulcerum putredinosa iuvant. Est enim eorum facultas non instruere desiccans, fereque secundi excessus a temperatis absoluti. Adeo vero frutex hic frigidus est, ut tepidi caloris sit particeps. Porro Hypocistis, quam vocant, multo est magis adstrictoria, quam folia, admodum efficax remedium ad omnes fluxionum affectus, puta sanguinis reiectiones, profluvia muliebria, coeliacos, dysentericosque affectus. Quin si quam partem roborare consilium sit, quae videlicet plusculo humore exoluta fuerit, robur, ac firmitatem illi non imbecilliter addit. Sic sane stomachicis epithematis, hepaticisque commiscetur, et ex viperis confecto antidoto inditur, nimirum quo corpora confirmet, ac roboret.

   + Haec dictio non legitur in Graecis codicibus. Sed eam huc ad clariorem (ut puto) sensum ex Plinio transtulit Ruellius: quod verbum illud a Dioscoride studio fortasse brevitatis omissum, satius addendum esse duxerit, quam subintelligendum. quod etiam Hermolaus fecit.

   + Nil mirum esse debet, quod Plinio duo tantum hypocistidis genera prodantur, coloribus rufo, et candido distincta: quandoquidem iis duntaxat Oribasius quoque contentus fuisse videtur libro XII. ubi genus [GR], hoc est, herbaceum, ut vulgati codices habent, non legitur.

Cap. CX
Λάδανον LADANUM

EST ET alterum cisti genus, Ledon a nonnullis appellatum, frutex simili modo nascens, longioribus foliis, et nigrioribus: quae verno tempore quiddam contrahunt pingue. Foliorum vis astringens, ac eosdem, quos cistus, effectus praebens. Fit ex eo quod Ladanum dicitur. siquidem cum cisti frondes pascuntur caprae, hircique, pinguitudinem conspicue barba carpunt, et suo lentore villosis cruribus adhaerescentem reportant: quam depectentes incolae, colantesque cogunt in offas, et ita recondunt. Alii vero attractis funiculis, insidentem fruticibus lentorem abstergunt, conglomerantque in ladanum. Maxime probatur odoratum, subviride, facile mollescens, pingue, quod arenas non collegit, nec squalore obsitum est, resinosum, quale in Cypro gignitur. Arabicum vero, Lybicumque vilius. Natura ei spissandi, calfaciendi, molliendi: ora venarum patefacit: capillum fluentem continet, addito vino, myrrha, et myrteo oleo: cicatricibus decorem reddit, cum vino illitum: medetur aurium doloribus, cum hydromelite, aut rosaceo infusum: suffitu secundas eiicit: pessis immistum vulvae duritiem sanat. In medicamenta, quae dolorem, tussimque finiunt, et malagmata utiliter inseritur: alvum sistit cum vino vetere potum, et urinam ciet.

[Ladani consideratio.] LADANUM, quod vulgo alii appellant Laudano, alii vero Odano, tametsi plerunque impostorum malitia adeo fabulo, et aliis adulteriis sit vitiatum, ut nihil valoris praestet; ego tamen praestantissimum saepius Venetiis emi ab unguentariis, qui odoramenta conficiunt. Verum apud pharmacopolas, qui medicamentis nobis parant, Ladanum, quod syncerum, purumque sit, rarissime reperitur, cum eorum plurimi potius curent, ut rem minoris emant, quam ut seligant legitima ab adulterinis. quod tamen iniquum est, inhumanum, ac detestabile crimen. Arbuscula, e qua Ladanum colligitur, Ledum appellatur, et inter cisti genera recensetur. [Plinii lapsus.] Caeterum Plinius vocabulorum vicinitate deceptus (ut etiam in superiori commentatione dictum est) ex cisso, id est, hedera, non autem ex cisto ladanum colligi dixi. Ex quo item multis falso persuasum est, quod non a cisto, sed ab hedera Ladanum legeretur. [Ladani vires ex Galeno.] De Ladano plura memoriae prodidit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Cistus, aut Ladanum. In calidioribus regionibus

109 - Cistus ~ 110 - Ladanum