Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
107

110 - Ladanum ~ 111 - Ebenus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

hic Cistus proveniens, tametsi haud alius sit genera, quam qui apud nos nascitur; eximium tamen a regione, ac peculiarem, digerentemque caliditatem nactus est; atque a nostrate differt, tum quia frigiditatem deposuit, tum quia calorem assumpsit. Itaque caetera, quidem huius cisti, illis quae in nostrate visuntur, similia sunt. Verum Ladanum, quod vocant, ex eo provenit, medicamentum primo excessu iam quammodo complete calidum, ut videlicet et secundum attingat, habens etiam adstrictionis paululum. Ad haec substantia tenui, ac proinde emolliens, sive malacticum, pariterque moderate digerens, ac videlicet etiam [GR], hoc est concoquens. Itaque mirandum non est, si peculiariter ad uteri vitia conveniat: quandoquidem ad dicta paulum quiddam adscrictionis obtinet. Quocirca diffluentes capillos retinet. Nam quicquid ad radices eorum pravi humoris sederit, id omne absumit: tum meatus, quibus infixi sunt, contrahit, et constringit adstrictione. Caeterum alopecias, et ophthalmias sive lippitudines, sanare non potest, utpote magis discussorias vires, quam quae Ladano insunt, poscentes. quippe proveniunt hae ex pravis succis, lentis, crassisque, quos secantia, ac digerentia medicamenta potissimum evocant, atque evacuant. Caeterum tenuium partium sint facultatis oportet, et minime astringentis: non tamen usque adeo tenuium partium, et desiccatoriae, ut nimio plus desiccent, unaque cum collectis inibi succis praeter naturam, naturalem quoque humiditatem incrementa pilis suppeditantem absumant. nam sic non tantum alopecia liberabunt, sed et calviciem afferent. Sed haec ad curandi rationem pertinent.

Cap. CXI
Ἔβενος EBENUS

EBENUS optima habetur Aethiopica, et nigra, nullos habens venarum discursus, factitii cornus laevore: cum frangitur, densa apparet, mordens gustu, atque astringens. Suffitur iucundo odore supra carbones, sine fumi taedio. Recens autem ad ignem prolata, ob pinguitudinem accenditur, et trita ad cotem rufescit. Altera est Indica, internatis segmentis candicantibus, et modice fulvis, item frequentibus maculis. caeterum prior bonitate antecedit. Apud quosdam sesamina, aut spinea lignea consimilia pro ebeno vaeneunt. Quod discernitur ex eo, quod fungosa sunt, et in purpureas assulas resolvuntur, nihil mordacitatis in gustu, nec redolentiae in suffitu praeferentia. Caliginem oculorum absterget: ad veteres destillationes, pustulasque mirum in modum pollet: si quispiam facta ex eo coticula collyriis utatur, melius proficiet. Ad oculorum medicamenta efficax est, si scobes, ramentave vino Chio die, noctuque macerata, in collyria digerantur. Nonnulli praeterita ipsa excolant, relinquaque eundem in modum peragunt. Alii pro vino aqua utuntur. Uritur in fictili novo, donec in carbones redigatur. Lavatur plumbi usti modo, et ita siccis, scabrisque lippitudinibus conducit.

[Ebeni consideratio.] CREDIDIT Theophrastus in India tantum nasci Ebenum libro IIII. capite V. de historia plantarum, ubi sic habet. Ebenus quoque eius regionis vernacula est. Huius duo genera constant: alterum materie laudatum, pulchrumque: alterum vile, et vitiatum. Rarum, quod praestantius: reliquum permultum habetur. Colorem commendatum, non recondita, sed statim sua natura capescit. haec Theophrastus. Quod etiam sensisse videtur Virgilius in Georgicis libro II. ita canens.

                                                            Sola India nigrum
                        Fert ebenum, solis est thurea virga Sabaeis.

Plinius etiam lib. XII. cap. IIII. Ebenum nusquam alibi, quam in India nasci scriptum reliquit: nec eam tamen Indiam universam mittere, sed exigua sui parte gigni, praeter quoddam fruticosi genus cytisi modo, in tota India dispersunt. Herodotus vero (eodem autore) Ebenum Aethiopiam solam ferre intellexisse videtur: quippe qui de Indica nullam fecerit mentionem. Veruntamen ex hoc Dioscoridis capite palam est, nasci Ebenum in ambabus his regionibus. Indi quidem non nisi ex ebeno Deorum simulacra fingunt, regesque ex eo tantum sceptrum sumunt. Item poculae, craterasque ex ebeno factitant, quod sane credant contra maleficia efficacissimum esse, et quicquid veneficii fuerit, tactu eius averti. Itaque nihil mirum, si quod peregrinum in Italiam importatur, summo fit in pretio, cum etiam ab ipsis, quibus provenit, maximo honore habeatur. Ebenum ex India Romae primum magnus Pompeius Mithridatico triumpho ostendit, cuius materies densissima omnium constat. Quo fit, ut quanvis multis annis exarescat, non fluitet in aquis, sed tota mergatur. Ebeni siccatos truncos maxime hac aetate novit Italia: nanque innumeri visuntur in eorum officinis, qui pectines conficiunt ad explicandos, aptandosque capillos: itemque apud illos, qui globulos funiculo traiiciendos ad mulierum preces numerandas torno in orbiculos expoliunt. Ebeni vires scripsit Plinius lib. XXIIII. capite XI. his verbis. Non omittam propter miraculum ebenum. Scobem eius oculis unice mederi dicunt: lignoque ad cotem trito cum passo caliginem discutit, ex aqua vero et radice albugines oculorum. Item tussim pari modo cum melle, ac dracunculi adiecta radice. Ebenum medici et inter erodentia assumunt. [Ebeni vires ex Galeno.] Ebeni meminit Galenus lib. VI. simplicium medicament. sic inquiens. Ebenus ex iis lignis est, quae trita cum aqua in succum solvuntur, ut lapidum nonnulli. Vis ei inest excalfaciendi, extergendi, et tenuium partium. Quamobrem quae pupillas offuscant, extergere creditur: miscetur aliis remediis ocularibus, quae ad ulcera vetera, fluxiones, et bullas, sive pustula accommoda sunt. hactenus Galenus. [Guaiaci consideratio.] Sunt qui lignum ex Indiis petitum, quod quidam GUAIACUM, nonnulli Guaiacanum, plerique vero Lignum sanctus appellant, cuius adversus Gallicam luem praecipu<u>s est usus, ebeni genus esse crediderint. Quod quidem nec asserere, nec purgare ausim: quandoquidem nusquam invenerim apud quenquam tum veterum, tum recentiorum scriptorum, quas frondes, quos flores, quosque fructus proferat ebenus. Illud tamen omnibus perspicuum est, Guaiacum nihil, nisi summa nigritia, ab ebeno dissidere, quae in hoc summo splendore nigricat, in illo albescit: caeteris vero qualitatibus id

110 - Ladanum ~ 111 - Ebenus