Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 119

120 - Amurca ~ 121 - Quercus Glans Fagus Ilex

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

perspicuum sit, eam lacrymam (etsi improprie gummi appelletur) non in gummi quidem; sed verius in resinarum genere esse recipiendam: cum igni exposita statim colliquescat, et diffundatur, quemadmodum et resinae, quae e pinu, picea, et aliis resinam fundentibus plantis colliguntur: licet nobis prorsus ignota sit planta, a qua in oriente defluit. Siquidem nullum gummi genus (quod sciverim) igne colliquescit, nisi addito aceto, vel vino: quin potius statim comburitur. Est et alia oleae maris rubri lacryma, ex qua (ut Theophrastus inquit lib. IIII. capite VIII.) medici sistendo sanguini medicamentum componunt. [Gummi Elemi.] Caeterum quanvis aetate nostra obscura admodum sit gummi Elemi origo; eius tamen vires clarissimae apud chirurgicos, et vulnerarios medicos reperiuntur: nam in calvariae fracturis, ac vulneribus mirifice unguentis, et emplastris additur, adeo ut praestantissimum sit in his sanandis medicamentum. [Amurca olei.] De amurca olei postremo nil aliud dicendum est, nisi sit admodum utilis (ut memoriae prodidit Cato) apotecharum, et officinarum fabricis, ubi lanei, vel sericei panni reconduntur. Nam si calci admisceatur, et ex ea inde parietes incrustentur, oblinanturque item laquearia, et pavimenta non modo parietes contractos, vel adventitios humores nunquam collacrymant, et situm minime contrahunt; sed nec blattae, nec aranei, nec cuiusvis generis vermiculi ibidem gigni possunt. [Olivae vires ex Galeno.] Olivae vires prodidit Galenus libro sexto simplicium medicamentorum, sic inquiens. Olivae rami quantum habent adstrictionis, tantae et frigiditatis participes sunt. Fructus vero, si quidem ad unguem maturuit, moderate calidus est: sin immaturus est, magis tum adstringit, tum refrigerat.

Cap. CXXI
Δρῦς – QUERCUS     Βάλανος – GLANS
Φηγός – FAGUS     Πρίνος – ILEX

QUERCUS omnis adstrictoriam vim habet, praesertim liber, qui cortici, et ligno intercedit: quinetiam tunica putamini glandis subiecta. Decoctum ex iis datur dysentericis, coeliacis, sanguinem excreantibus. Trita in pesso foeminis fluxione vulvae laborantibus subiicitur. Glandes eosdem effectus exhibent: urinam ciunt: capitis dolorem, et flatus in cibum sumptae patiunt: resistunt esitatae venenatorum ictibus. Decoctum earum, et corticis cum lacte vaccino potum, prodest contra toxica. Intritae crudae inflammationes illitu leniunt: ad duritias, quas cacoethe vocant, et malefica ulcera cum salsa axungia conveniunt. Iligneae glandes viribus quernas antecellunt. Fagus, et Ilex quercus generi assignatur, et consimile munus obeunt. Iligneae radicis cortex cum aqua coctus, dum mollitus intabescat, et tota nocte illitus, denigrat capillos, prius cimolia terra purgatos. Folia omnium tusa, et trita tumoribus prosunt, et imbecillas membrorum partes corroborant.

120 - Amurca ~ 121 - Quercus Glans Fagus Ilex