Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 120

121 - Quercus Glans Fagus Ilex

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Glandiferarum arborum consideratio.] SUNT et aliae glandiferi generis arbores, praeter Quercum, Ilicem, et Fagum: inter quas numerantur Cerrus, Suber, Aesculus, et aliae nonnullae, quae suo more rura nostra appellant, quarum omnium exacte rationem reddere potest universa Hetruria. Quippe quod et in maritimis nostris Senensibus, et Faliscorum agro, ac etiam Romano tractu, omnia haec glandiferarum genera adeo numerosa in vastissimis sylvis proveniant, ut glandibus innumerabiles porcorum greges incolae ibi quotannis saginent. Verum ne aliquis existimet, harum non meminisse Dioscoridem, quod fortasse eas non cognoverit, sciendum est, eum, meo quidem iudicio, [GR] nomine comprehendisse in universum omnes glandiferas arbores, non solum quod sciret, una voce omnia illa genera contineri posse, sed etiam ut brevitati consuleret: [GR] enim apud Graecos non modo quercum particulatim significat; sed universum quancunque glandiferam arborem. Quo fit, ut dixerit ipse: [GR], id est: Quercus omnis adstrictoriam vim habet, ac si dixisset, arbor omnis glandifera adstringit. [Quercus quae proferat.] Porro mirum est (ut Theophrastus est autor lib. III. cap. VIII. et IX. de plant. hist.) quod alia plurima praeter fructum ferat quercus. Nam gallam gignit parvulam, atque alteram resinosam, et nigram: quin et aliud specie veluti morum, sed durum, et fractu admodum difficile: id tamen rarum. Ad haec aliud effigiem colis repraesentans. Cum vero perficitur, durum quid parte emicante et perforatum, et tauri caput quodammodo aemulans profert, quod praeruptum nuclei oleae speciem intus ostendit. Fert et quod quidam pilum appellant. Id pilula est comam gerens lanaceam, mollem, nucleo durior, qua in lucernarum luminibus utuntur. Flagrat etenim probe, ut galla nigra. Fert et alteram cornigeram pilulam, caeterum quidem inutilem, verno autem tempore succo melligeno inficientem tum tactu, tum gustatu. Inque ramorum alis pilulam aliam gignit sine passim variantes nigris maculis habet: partem mediam grani tinctura infectam, splendidamque ostendit, aperta, nigra, et putricans cernitur. Lapillum quoque puniceum magna ex parte gignit, quanquam raro. Item aliam eo rariorem pilulam e foliis convolutam, compressam, atque oblongam. Super foliis vero tergo adhaerentem pilulam fert candidam, aquosam, dum tenera est: haec etiam interdum muscas intus continet, venientque ad incrementum iustum in modum levis parvulae gallae indurescit. Fungos omitto, qui e radicibus, et iuxta radices erumpunt: communes enim eos cum caeteris habet arboribus. Quinetiam viscum taceo, quippe cum in aliis quoque proveniat. Sed nihilominus (ut dictum est) ferax haec arbor habetur plurimam. hactenus Theophrastus. Caeterum non dubitandum est, quin ii partos suos habeant usus, suisque pollent viribus. Stillatitia aqua, quae in balnei calentis aquae vitreo organo a tenellis quercus foliis primo ipsarum exortu decerptis elicitur, iocineris defluxiones sistit, renum calculos comminuit, et mulierum alba profluvia cohibet. Ad haec eius echinatae pilulae siccae, ac tritae vim apprime adstrictoriam possident: eaque propter efficacissimo sunt remedio contra omnes alvi fluxiones. In summa praestant, ubi supprimere sit opus.

[Fagi consideratio.] Fagus quoque glandiferis arboribus adnumeratur, tametsi fructus effigies glandibus prorsus reclamet. Hic enim extima parte calyculo includitur rotundo, quadantenus echinato, hispido, ac scabro: interius vero triangulari forma nuclei sunt, qui tenui, et laevi cute, castanearum modo, in atrum rubescente obteguntur. Horum sapor dulcis, et subastringens. Glires hoc pabulo maxime delectantur, ac pinguescunt. Quamobrem cum eius advenit maturitas, innumeri capiuntur glires in Carniolae, Siriae, et Carinthiae sylvis: quippe iis in locis incolas mane inspexeris, qui saccos gliribus plenos ferant una tantum nocte captis. Delectantur fagi fructu etiam mures: siquidem e longiquis regionibus natura ducti gregatim sylvas ingrediuntur. Item et sciuris gratissimus est cibus, ac etiam turdis, merulis, aliisque compluribus volatilibus. Quin et obsessos hostibus homines in oppido Chio ea tantum glande victitasse, Cornelius Alexander est autor, donec se obsidione liberassent. Fagi folia esitata labiorum, gingivarumque vitiis mirifice opitulantur: tusa, illitaque torpentia membra corroborant. Glandis fagineae cinis renum calculis utiliter illinitur. [Ilicis consideratio.] Ilex insuper arbor est in Italia notissima, spectataeque proceritatis, cortice in rufum nigricante. Materies eius densa admodum est, ac robusta, in atrum rubescens. Foliis laurinis, ac perpetuis viret: sed quae externe candicent; scabraeque sint, interne vero virescant, laevesque cernantur: quin et in toto ambitu adeo serrata sunt, ut spinarum speciem prae se ferant. Glandes profert quernis minores, quae et in reliquis minus praestant. Iligneus carbo Hetruscis in pretio est, non modo quod ignem diu foveat, sed etiam quod (ut aiunt) vapore caput minime tentet. Haec praeter glandes, pilulas quasdam rubentes gignit, quae tritae cum aceto vulneribus recentibus, et cruentis oculis utiliter imponuntur. In Ilicis genere (ut memoriae prodidit Theophr. lib. III. cap. XVI. de plant. hist.) est arbor illa, quam Arcades smilacem

121 - Quercus Glans Fagus Ilex