Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 121

121 - Quercus Glans Fagus Ilex ~ 122 - Castaneae

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

vocant, ilici similis (ea autem non est taxus, quae etiam smilax dicitur, quoniam de taxo capite X. eiusdem libri disseruit Theophrastus) folio tamen non aculeato, sed molliori, profundiorique, differentiisque pluribus distinguendum: nec materie, ut illa, solida, spissaque, sed soluta, mollique in opere. Meminit huius Galenus libro VI. cap. III. de comp. med. secundum locos in Columellae remediis, sic inquiens. His fortiora sunt myrti, ac baccarum eius decoctum, et ex acerbis cotoneis malis, et virgultorum tenerorum ilicis, arbuti, smilacis, ac fagi. Super quo loco dubitat Cornarius, quomodo fieri potest, quod smilax (taxum, vel eius speciem intelligit) quae ab omnibus venenosa describitur, ponatur a Galeno inter gurgulionis remedia. In dubii vero solutione nil aliud determinat, nisi quod, cum non ubique (sic ipse putat) taxus sit venenosa, ex eo genere sumi debeat, quae letali careat noxa. Sed si Cornarius Theophrastum sibi alioquin familiarem consuluisset, qui smilacem quandam (ut paulo ante ostendimus) in arborem ilici similem refert, rectius, meo quidem iudicio, et paucioribus rem hanc explicasset. [Suberis consideratio.] SUBER denique arbor est fructu, et folio ilicis, perpetua similiter coma virens, quanquam id negat Theophrastus, sed crassissimo cortice vestitur, atque ilici magnitudine cedit, ut ii quidem attestari possunt, qui Baccano Romam profecti sunt: eo enim in itinere innumerae Suberum plantae visuntur. Haec cortice exuta minime arescit, quemadmodum reliquae arbores: quandoquidem natura haud ignara, quod saepissime cortice expolianda esset, materiem duplici cortice munivit. Inter plures, ac varios corticis suberei usus, qui in rebus domesticis celebrantur, ille praecipuus est, et vulgaris, quod sutoribus maxime sit expetita ad crepidas conficiendas. Quin et globis ex ea factis utuntur piscatores, quod ea nunquam aquis mergatur, sed supernatet sustinendis retibus, plumbeis glandibus in altum ductis. Ideoque Plinius lib. XVI. cap. VIII. scriptum sic reliquit. Suberi minima arbor, glans pessima, raraque: cortex tantum praecrassus, ac renascent, atque etiam in denos pedes undique explanatus. Usus eius anchoralibus maxime navium, piscantiumque tragulis, et cadorum obturamentis: praeterea in hyberno foeminarum calceatu. quamobrem non infacete Graeci mulieres cortices arborum appellant. Sunt qui Suberem foeminam ilicem vocent, atque ubi non nascitur ilex, pro ea subere utuntur, in carpentariis praecipue fabricis, ut circa Elin, et Lacedaemonem. Nec in Italia tota nascitur, nec in Gallia omnino. Et eodem libro, capite XL. inquit. Eius materies tardissime vetustatem sentit, sicut robur, larix, castanea, iuglans. haec Plinius. [Phellodris.] Est et alia arbor glandifera, quam, quod folia ferat suberis, corticem vero, et ligni materiem cerro non absimilem, Hetruria vulgo appellat Cerrosugaro, quasi Cerrisuberem dicas. Id quod etiam fecisse videtur antiquitas: quandoquidem Theophrasto loco superius citato ea Phellodris dicitur. Suberis cortex tritus ex aqua calida potus sanguinem fluentem ex utralibet parte sistit. Eiusdem cinis ex vino calido sanguinem excreantibus magnopere laudatur. [Glandiferari arbori vires ex Galeno.] Galeno tam quercus, quam quarundam aliarum glandiferarum arborum medicinae commemorantur lib. VI. simplicium medicamentorum his verbis. Quercus partes omnes adstringentis qualitatis participes sunt. Sed plus tamen habet, quae in trunci cortice membrana subest, tum quae sub glandis ipsius calyculo, ea videlicet, quae fructus carnem convestit. Quamobrem ad profluvium muliebre, et sanguinis expuitiones, tum dysenterias, et diuturnos ventris fluxus commodum esse credunt. Maxime vero ea utuntur decocta. Valentius tamen adstringunt, fagus, et ilex, seu quis eas species esse roboris velit, seu toto genere diversas. Quin et folia harum plantarum tenella illita non instrenue desiccare valent, minus autem quae sunt alterius roboris, nimirum quanto minus sortita sunt adstrinctionis. Siquidem ego quandoque glutinasse me vulnus memini falce inflictum, cum nullum adesset ad manum medicamen praeter ipsius quercus folia: trivi ea in laevi petra, et vulnus, omnemque vicinum locum contexi. Eandem vim foliis habet et fructus roboris, eoque medici nonnulli ad incipientes, et crescentes utuntur phlegmonas. nam quae iam vehementes sunt, adstringentia respuunt. Sed talia ad curandi potius rationem, quam praesentem tractatum attinent. Caeterum in praesentia novisse, quod catenus adstringentem, quatenus dictum est, facultatem quercus obtineat, sufficit: ac proinde desiccandi, atque adstringendi: excalfaciendi autem paulo infra media, in genere scilicet eorum, quae (ut sic dicam) tepida sunt.

Cap. CXXII
Κάστανα – CASTANEAE

SARDIANAE glandes, quas aliqui Castaneas, aut lopima, aut glandes Iovis appellant, adstringunt et ipsae, similesque effectus praebent: praesertim tunica, quae carnem, et corticem media intercursat. Caro his, qui ephemerum biberunt, conveniens est.

[Castanearum consideratio.] CASTANEAE nuces sunt in tota Italia vulgo notissimae: item et earum arbores haud quaquam incognitae. Antiqui castanearum complura fecerunt genera, nominibus plerunque inditis a locis, unde importabatur. Sed duo tantum in Hetruria habentur genera, sativum scilicet, et sylvestre. Mitiores facile purgantur, harumque illae principem locum tenent, quas vulgus Marroni appellat: quippe quod caeteris sint maiores, sapidiores, speciosioresque. In montanis, ubi quotannis aliarum frugum annona deficit, incolae castaneis per hyemem victitant. Namque eas in cratibus fumo prius exiccatas ab utroque cortice repurgant, moluntque in farinam, ac deinde cogunt in panem. Materies arboris aedificiis, atque aliis domesticis utensilibus admodum apta est: siquidem non modo ex ea fiunt trabes, tigna, asseres, et pedamenta; sed et cadorum costae, et eorum cinctus: verum igniariis inepta. Montibus, et opacis gaudet magis, quam campestribus, et apricis. [Castanearum vires.] Castaneae vehementer sistunt tum alvi, tum ventriculi fluxiones, idque maxime siccae: quin et sanguinem excreantibus prosunt. Tritae cum sale, melleque subactae rabidorum canum morsibus utiliter imponuntur: et cum hordeacea polenta, et aceto illitae mammarum duritias discutiunt. Venerem excitant, eo quod

121 - Quercus Glans Fagus Ilex ~ 122 - Castaneae