Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 123
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
docuerit, aut [GR] ab eo substantive pro eo, quod calycem Plinius dixit, et vulgo cupula glandis vocatur, dictum ostendat. Sed equidem non possum non admirari, quod is, quidem alioquin suorum scriptorum testimonio, acutissimi ingenii, sanissimique iudicii virum semper existimavi, in re tam, meo iudicio, clara, tam facile aberraverit. Nam si Paulus non putasset, quod [GR] Graecum vocabulum ob sui raritatem permultis fuisset obscurum, quemadmodum et Cornario fuisse videtur, ei certe non fuisset opus per circumlocutionem illud declarare, ut fecit, cum inquit. Est autem [GR] cavum illud, ex quo glans querna enascitur, quo coriarii utuntur. Quod praeterea Paulus pro omphacitide galla glandium calycem non acceperit, illud manifesto argumento esse potest, quod ipse libro septimo de gallis, non autem de glandibus disserat, duoque gallarum genera constituat, quarum alter omphacitidem appellat; alteram vero magnam, flavo colore, viribusque inferiorem esse scribit. Quod etiam antea Dioscorides, et Galenus fecere. qui omphacitidem gallam glandium calycem esse nusquam, quod sciam, tradidere: quod non ignoraverint (ut Cornarius ignorasse videtur) et genere, et specie a gallis differre glandes. Adde, quod Galenus, Dioscorides, et Paulus nusquam, quod equidem legerim, usi sunt hoc vocabulo [GR] pro galla, nisi adiective, et cum suo substantivo [GR]. Quare concludendo putaverim, in Paulo legendum esse, [GR], non [GR], ut contendit Cornarius: quinetiam crediderim Graecis glandium calicem [GR] proprie appellari. Tametsi Cornarius, et Andernacus, qui in Paulo vocem illam acerbam uvam interpretatur, Graecae linguae peritissimi, haec non cognovisse, neque animadvertisse deprehendantur. [Gallarum praesagium.] Illud peculiare sibi maiores gallae vendicavere, ut quotannis aut annonae fertilitatem, aut sterilitatem, aut pestilentem auram praenuncient: nam si rumpantur integrae, et quae perforatae non sunt, aut muscam, aut araneum, aut vermiculum exponent. Si musca volat, futuri belli; si repit vermiculis, annonae penuriae; si currit araneus, pestilentium morborum praesagium est. Neque cuiquam mirum videatur, quod ex omnibus gallis ista exoriantur animalcula: etenim ego huius rei saepius periculum feci, nullamque unquam sum consecutus, prius non perforatam, quae ex tribus animalibus unum intra se non contineret: nam foramine conspecto facile indicium summi potest, iam animal exiisse. Dicamus igitur licet, quercum et fructum, et animal gignere. Cuius rei haud ignari veteres illi patres, non sine causa quercum dixerunt Iovi summo esse dicatam. [Gallarum vires ex Galeno.] Gallarum vires memoriae prodidit Galenus lib. VII. simpl. medicamentorum, sic inquiens. Galla, quae omphacitis nuncupatur, admodum acerbum est medicamen, pleraque sui parte essentiae terrenae, et frigidae: perquam desiccat, et repercutit fluxiones: ad haec constringit, contrahitque partes laxas, ac languidas: omnibusque fluxionum affectibus strenue resistit. Esto vero tertii in desiccando, secundi autem in refrigerando ordinis. Altera autem galla, flava illa, et magna, laxaque, et ipsa desiccat quidem, sed tanto minus, quanto minus acerbae qualitatis est particeps. Cocta itaque ipsa per se ac deinde trita, cataplasma est non instrenuum sedis phlegmonarum, ac procidentiarum. Porro coquenda est, si modica opus sit adstrictione, in aqua: sin vehementiore, in vino. Ac si augere insuper adstrictionem sit opus, vino utare austeriore. Hanc rustici nostrates [GR], quasi vinigallam dicas, nominant. Denique gallae combustae sanguinis reprimendi facultatem acquirunt, ac nimirum etiam calorem, et acrimoniam ex ustione assumunt: suntque iis, quae ignem expertae non fuerint, tum subtiliorum partium, tum maiore desiccandi potestate. Caeterum cum ad sanguinis suppressionem praeparare eas voles, carbonibus impositas, dum undequaque candeant, aceto, aut vino extinguere oportebit.
+ Hoc loco Graeci codices habent [GR]. Qua voce constat, iudicio meo, Dioscoridem gallae omphacitidis figuram designasse, cum prius magnitudinem expressisset. Attamen ex interpretibus Marcellus manifeste eam etiam ad magnitudinem retulit. Ruellius autem, cum eam tuberosam interpretetur, ipse quoque magnitudinem innuisse videtur. Quocirca nobis satius visum est, omphacitim rugosae parti articulorum in digitis, cum extenduntur, similem reddere: quod non solum id innuat Graecum vocabulum; sed multo etiam magis omphacitides ipsae apertissime demonstrent.
Cap. CXXIIII
Ῥοῦς
– RHUS
RHUS, quae obsoniis aspergitur, ab aliquibus erythros appellata, semen est coriarii fruticis, sic vocati, quoniam coriorum infectores eo utuntur ad inspissandas pelles. Arbuscula est in petris nascens binum fere cubitorum altitudine: foliis oblongis, subrubentibus, in ambitu serratis + ilicis modo: acino uvarum gracilium, denso, magnitudine therebinthi, quadantenus lato: cuius corticosa tunica perquam utilis est. Folia vim habent adstringendi, et acaciae effectus praebent. Decoctum capillos denigrat: dysentericis infunditur, et in potus eorum, insessusque adiicitur: instillatur auribus purulentis. gangraenas, et pterygia cohibent folia ex aceto, aut melle illita. Liquamentum fit ex aridis foliis, ad crassitudinem mellis in aqua decoctis, ad eandem, ut lycium, conveniens. Semen eosdem effectus exhibet: coeliacorum, dysentericorumque obsoniis inspergitur: fracta, desquamata, lividaque illitum ex aqua, ab inflammatione vindicat: linguae asperitatis cum melle abstergit: candida foeminarum profluvia sistit: hemorrhoidas sanat, cum querno carbone intrito admotum. Aqua, in qua semen maduit, decocta cogitur, coitque, efficacior quodammodo ipso semine. Gummi defert, quod dentium cavis imprimitur, ad dolores finiendos.
[Rhois consideratio.] RHUS Graecorum, cui (ut scribit Plinius lib. XXIIII. cap. XI.) Latinis non est inditum nomen, Sumach officinis vulgo vocatur, vocabulo nimirum a Mauritanis accepto, ut in aliis quam plurimis ab illis fieri solet. Hac in condimentis pro sale utebantur antiqui: idcirco Dioscoridi in ipsius capitis fronte, Rhus dicitur, quae obsoniis aspergitur. Cuius usus, ut audio, et apud Syros, et apud Aegyptios in hunc usque diem perdurat, ubi rhus provenit