Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 124

124 - Rhus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

praestantior. Nascitur et in Italia Apennino monte pluribus in locis, iis omnibus plane notis, quae illi a Dioscoride tribuuntur. Huius aridis foliis hircorum, caprarumque pelles illae spissantur, crispantur, concinnanturque, quas vulgo Somachi nuncupant. Caeterum illud non videtur praetereundum, quod etsi Gal. tum alibi, tum praecipue lib. VI. de comp. med. secundum locos, plura Rhois nomina, et genera explicasse videatur, ut qui id modo Syriacum appellet, modo Ponticum, modo obsoniorum, modo coriarium, modo rubrum; non tamen propterea censendum est, Rhois arbores inter se genere, vel specie differre. Quandoquidem nobis constat, unum tantum genus Dioscoridi hoc loco descriptum esse, quemadmodum et Galeno lib. VIII. simpl. med. Atqui hac re scire convenit, quod Rhus obsoniorum nil aliud est, quam semen: coriariorum vero nil aliud, quam folia, et fruticis ramusculi. Nostrae enim sententiae subscribit Dioscorides, qui scriptum reliquit. Rhus semen est exiguae plantae, qua coriarii ad inspissandas pelles utuntur. Quod etiam Galen. confirmat loco citato. Rhus vero rubens nil aliud esse comperitur, quam eius semen immaturum, cui maior adstringendi vis inest, quam maturo, cuius acini quadantenus nigricat. Syriaca praeterea, atque Pontica rhus, etsi in aliis nascatur regionibus, a quibus nomen invenit; nihil tamen genere distat ab Italica, atque Iberica, nisi illa magis, haec vero minus viribus praestet. [Monachorum error.] Ideoque Monachos illos, qui in Mesuem commentarios edidere, longe hallucinari crediderim: nempe qui sibi persuaserint, Rhoem Ponticam alterius esse generis ab ea, cuius extitit usus apud antiquos in obsoniis. Qua in re et Plinius deceptus esse videtur, cum de coriario particulariter scripserit, ipsumque diviserit ab eo, quo in ciborum condimentis antiquitus utebantur. Quem fortasse secutus Fuchsius, duo esse Rhois genera censet suo de comp. medic. aliud culinis, aliud vero excoriariis expetitum. Et quanvis Theophrasto lib. III. cap. XVIII. Rhus duplex reddatur, mas scilicet, et foemina, quod alia sterilis, alia fructifera sit: non tamen ob hoc posteritatis memoriae prodidit, quod altera cibis, altera coriis nasceretur, sed ambas ad coria inficienda destinavit: quod coriarii folia, et ramusculos tantum accipiant, non autem semen. [Petri Criniti lapsus.] Rhoem, quae in Cornelio Celso ros Syriacus depravate legitur, Mannam, quae ex Syria nobis advehitur, esse putavit Petrus Crinitus Florentinus capite septimo libri ultimi de honesta disciplina, falsus vocum similitudine, quod ros, quae dictio rhos Graece legenda est in Celso, aeris rorem significare crediderit: etenim manna ros quidam est. Veruntamen eius sententiam acriter explosit Manardus Ferrariensis libro epistolarum suarum primo. Theodorus in Theophrasto, Rhois vocabulum fluidam interpretatur, quod nomen Graeci etymum secutus sibi Latine finxit: quippe (ut Plinius est autor) rhus Latinum nomen non habet. Id quod mihi errandi praebuit ansam, cum iandudum pro certo existimaverim, fluidam Theophrasto eam arbusculam esse, quae vulgo Lantana vocatur, e cuius radicibus viscum quidam conficiunt. Verum cum accuratius Graecum Theophrasti codicem perlegissem, Theodorique novum vocabulum non sine bile existimassem, erroris mei causam facile deprehendi. Quo factum est, ut iam fateri libeat, fluidam Theodori nil aliud Theophrasto designare, quam Rohem, et ob id Lantanam sic a vulgaribus vocatam, ut prius credideram, non esse. [Viburnum.] Quae tamen (ut mea fert opinio) potius VIBURNUM imitatur, quod maxime lenta, obsequiosa, flexuque invicta sit. Tale enim esse viburnum Virgilius in Bucolicis cecinit hoc carmine.

   Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

Exit haec ramulis digitali crassitudine, bicubitalibus, foliis ulmeis, incanis, et pilosioribus, quae paribus internodiis adversis pediculis coniugatim adhaerent, per ambitum tenuissime serrata. Florem edit album, umbellae modo cohaerentem: a quo acini prodeunt lentium modo pressi, qui primo statim exortu virides, deinde rubri, demum vero nigri spectantur: radice per summa cespitum vagante. Hanc Ruellius Rhoem existimat, cum tamen alia Dioscoridi, et Galeno rhus sit planta, Hetruscis notissima, quod plurima oriatur eo Apennini tractu, qui Hetruriam respicit. [Rhois vires ex Galeno.] De Rhoe haec, quae sequuntur, nobis scripta reliquit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Rhus fruticosa planta adstringit, desiccat. Nam et coriarii ad desiccandum, et astringendum pelles planta utuntur: ac proinde [GR], hoc est, excoriaria appellata est. Porro medicis in usu sunt in primis fructus eius, et succus multum austerae qualitatis. Consentaneus est usus particularis ipsi gustus sensui. Fuerit itaque et hoc medicamen ex tertio ordine exiccantium, ex secundo vero refrigerantium.

+ In vulgaris Graecis codicibus hic legitur πρινοειδῶς, hoc est, ilicis modo. Haec dictio qua ratione ab interpretibus Ruellio, et Marcello omissa fuerit, certe nescio. Sed mihi quidem visa est non omittenda, quod non modo eam quoque Oribasius legat, sed quod etiam Rhus foliis pulchre Ilicem aemuletur.

124 - Rhus