Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 125

125 - Palma ~ 126 - Palma elate

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXXV
Φοίνιξ PALMA

PALMA in Aegypto gignitur. Ea medio maturitatis vigore, autumno decerpi solet, Arabici myrolabani similis, pomatis cognomine, colore viridi, et odore mali cotonei: quod si ad maturitatem pervenire sinatur, phoenicobalanus fiet. Palma acerba est, et adstringens: contra alvi, foeminarumque profluvia, in vino austero bibitur: haemorrhoidas sistit: vulnera glutinat illitu. Phoenicobalani recentes plus siccis adstringunt: capitis dolorem afferunt: copiosiores in cibo inebriant. Sicciores sanguinem excreantibus, stomachicis, et dysentericis utiles in cibo: illinuntur cum cotoneo, et cerato oenanthino vesicae vitiis. Caryotae, praesertim esu, faucium asperitati medentur. Thebaicarum decoctum potu aestuationem sedat: vires recreat cum hydromelite veteri sumptum: cibo idem faciunt. Fit ex eis vinum ad eadem conveniens. Decoctum per se potu, et gargarizatione magnopere adstringit, et cohibet. Nuclei palmarum, caeterorum more, cremati in crudo fictili, et vino restincti, cinere loto, spodii vicem efficiunt, miscenturque in calliblephara. quod si non iustam ustionem acceperint, denuo cremandi. Vim adstringendi habent, et spiracula cutis obductu suo claudunt: contra oculorum uvam, et pustulas, palpebrarum defluvia, cum nardo effectum praebent: corporis excrescentias cum vino reprimunt: ulcera ad cicatricem perducunt. Sed inter primas utiles ex palmis humilibus Aegyptiae.

Cap. CXXVI
Φοίνιξ ἐλάτη PALMA ELATE

PALMA, quam aliqui elaten, aut spathan appellant, fructus palmarum adhuc florentium involucrum est, calyxque: quo in spissamenta unguentarii utuntur. Optima habetur odorata, adstringens, ponderosa, praeclusa, intus pinguis. Vis ei adstrictoria: sistit ulcera, quae depascunt: laxatos artus committit: trita miscetur cataplasmatis, et malagmatis: prodest praecordiis, imbecilli stomacho, et iocineri affecto, mista conferentibus cataplasmatis. Eius decoctum subinde detersum, capillos denigrat: datur bibendum congrue renum, vesicae, et viscerum vitiis: vulvae, ac ventris fluxiones sistit: scabiem cum resina, et cera sanat, si viginti diebus recens apponatur. Involutusque in ea elate fructus, quem suo amplexu fovet, elate etiam vocari solet, et ab aliquibus borassus. Adstringit, et spathae effectus praestat, non sic unguentis expetitus. Alba medulla caudicis recens in cibo, aut decocta, eadem facit, quae borassus.

[Palmae consideratio.] TAMETSI in compluribus Italiae civitatibus, nempe in hortis, viridariis, et monachorum claustris dictis, reperiantur Palmae insigni magnitudine, ac speciosa proceritate; cum tamen climatis nostri temperies carum naturis inclementior sit, fructum nobis non proferunt, sed steriles consenescunt. In Hispania tamen maritimis quibusdam locis fructum edunt, verum immitem, et qui nunquam maturescat. Quae in Creta proveniunt, fructum sane percoquunt, sed magis admodum Cypriae. Principem locum tenent, et palmulas omnium praestantissimas ferunt, quae in Iudaea proveniunt, et inter has maxime (ut inquit Galenus) quae in Hiericunte nascuntur. Venetias palmarum fructus, qui nonnullis palmulae, aliquibus caryotae, quibus vero dactyli dicuntur, ex Syria, et Alexandria Aegypti advehuntur, ac etiam ex Neapoli illuc prius ex Numidia importati. Ex recentibus ab arbore statim decerptis, quibus Italia caret, vinum fieri autor est Plin. lib. XIIII. cap. XVI. quo Parthi, et Indi utuntur, ac caeteri, qui orientalem plagam incolunt. Et ut idem refert libro XIII. capite quarto, Palmae foeminae fructum non proferunt, nisi prope marem conserantur: quo exciso, aut exiccato, viduae postea sterilescunt. Nec tamen ob id putandum, quod mares fructus non ferant. Quandoquidem scribit Theophrastus libro secundo, capite VIII. de historia plantarum, quod ex fructiferis (plures enim sunt, quae fructum non ferunt) tam mares, quam foeminae fructus edunt. Quorum plures sunt differentiae, quoniam alii sine osse, alii duro osse, alii molli proveniunt. Colore quoque inter se discrepant: alii enim candidi, alii nigri, alii flavi: ad summum non pauciores, quam ficorum colores, neque absolute pauciora genera statuunt. Ad haec differre magnitudine, figuraque volunt: quosdam enim rotundos esse in modum malorum: magnitudineque

125 - Palma ~ 126 - Palma elate