Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 133

131 - Mala

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ipsis tusis, espressisque: sed quo perduret, quindecim sextariis succi unus mellis adiungitur, alioquin in acorem degenerat. Prodest ad omnia, quae dicta sunt. fit et oleum ex iis, quod melinum vocavimus: quo utimur,, quoties adstringenti oleo est opus. Eligi oportet vera, quae sane sunt rotunda, parva, et odorata, quae vero struthia dicuntur, magna quidem sunt, sed minus utilia. Flos et viridis, et siccus cataplasmatis imponitur; iis conveniens, quae adstrictionem desiderant, inflammationibus oculorum, reiectionibusque sanguinis: contra citam alvum, et mensium impetus, in vino bibitur. Melimela ventrem molliunt, et ab eo animalia expellunt: stomacho negotium exhibent: aestuationem faciunt, ea multis dulcia mala vocantur. Epirotica mala, quae Latine orbiculata dicuntur, stomacho utilia: sistunt alvum, urinas evocant: malis tamen cotonibus invalidiora. Sylvestria mala similia sunt vernis, et adstringunt. Sane in hunc usum immatura omnia opus sunt. persica poma maturata stomacho, quam ventri utilia sunt, acerba alvum cohibent, sed sicca vehementius. Decoctum e siccis alvi, stomachique fluxiones sistit. Armeniaca, quae a Latinis praecocia dicuntur, minora sunt supradictis, et stomacho utiliora. Medica mala, persicave, aut cedromela, quae Latini citria vocant, nemini non cognita. Arbor ipsa omnibus anni temporibus pomifera, aliis deciduis, aliis subnascentibus. Malum oblongum est, rugosum, colore aurum imitans, cum gravitate odoratum, semen habet pyri. Id in vino potum venenis resistit, alvum movet:

131 - Mala