Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 134

131 - Mala

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

oris suavitatem commendat, decocto eius colluto, aut sicco: estur in malacia mulieribus. Vestiariis impositum ab erosionis vitio vestes vindicare existimatur.

[Malorum consideratio.] IN MALORUM quoque genere Dioscoridi recensentur Persica, Praecocia, Cotonea, et Citria: quippe quod eandem effigiem, et formam repraesentare videantur. Sed nos primum de vulgaribus malis agemus, reliqua subinde sigillatim prosequemur. Eorum itaque (ut Galenus libro secundo de alimentorum facultatibus posteritatis memoriae prodidit) varii, ac multiplices sunt sapores, quos etiam variae sequuntur functiones. Alia nanque austerum, alia acidum, dulcemve saporem gerunt. Sunt etiam quae ex iis mixtum habeant, ita ut appareant et dulcia simul et austera. Quaedam praeterea cum dulcedine manifeste acida sentiuntur: ad haec alia cum acore acerba. Invenias autem nonnunquam et quae tres simul sapores plane referant, dulcem scilicet, et acidum, acerbique nonnihil. Caeterum mala quidem, quae adstringunt, succum habent frigidum, ac terreum. Quae vero acida apparent, frigidum quidem succum habent, verum tenuium est partium. Mediae autem temperaturae sunt dulcia, quae ad calidius vergunt. Quemadmodum quae omnis qualitatis sunt expertia, insipidave, ac veluti aquosa, ad frigidius inclinant. Malis igitur uteris pro vincentium saporum facultatibus: austeris quidem, cum ventriculus vel propter calidam intemperiem, vel ob multam humiditatem fuerit imbecillus: acerbis autem, cum haec aucta admodum fuerint: acidis, cum crassum succum, qui non magnopere frigidus sit, suspicaberis in ipso esse collectum. Siquidem succus frigidus non acida, sed acria postulat. Utraque certe et acida et acria succos crassos incidunt: in eo tamen differunt, quod haec quidem cum refrigeratione; illa autem cum calfactione id praestent. Porro dulcis malorum succus, cum sine acrimonia, et crassitie, hoc est, cum solus exquisite fuerit, celerius, quantum in ipso est, distribuitur. Quod si acrimoniam, aut crassitiem habuerit, citius subducitur. Caeterum optima etiam genere mala vitanda sunt, antequam in arboribus maturuerint: quippe quoniam concoctu sunt difficilia, et frigida, tardeque permeant, et pravi sunt succi: ad haec succum habent frigidum, et leviter crassum. Quae vero belle matura in hyemem, et ver proximum asservant, ea morbis saepenumero perquam utilia sunt, aut farina aqua subacta circumlita, aut calidis cineribus mediocriter assata, aut pulchre in aquae bullientis vaporibus percocta. Dare autem ipsa conveniet statim post cibum, aliquando etiam cum pane, ad ventrem, et stomachum roborandum, iis qui cibum fastidiunt, tardeque concoquunt, quique vomitu, diarrhoea, ac dysenteria infestantur. In hunc quoque usum apta sunt acerba: nam parata ut modo dixi, mediocrem retinent adstrictionem. In Hetruria principatum obtinent, quae Appie, et Mele rose vulgo vocantur: quandoquidem haec duo genera, cum suaviter oleant, gustuique arrideant, cum naribus, et palato maximam ineunt gratiam. Eaque propter non longe cum aberrare putaverim, qui dixerit Appia esse Dioscoridi melimela: Rosea vero, quae eidem epirotica, et Latinis orbiculata dicuntur. Quae vero adeo rubent, ut cruore perfusa videatur, et acido gustu sunt praedita, non alia de causa ita rubescunt (si rei agrariae autoribus credimus) nisi quod ex mali, et mori nigrae insitione suam traxerint originem. [Cornarii opinio reprobata.] Cornarius sua tantum, ni fallor, opinione ductus, putat in suis commentariis in Galeni libros de compositione medicamentorum secundum locos, Cestiana poma esse arantia, sive aurantia mala, quae in Citrei mali genere ab omnibus recensentur. Nec cum potuit a sua sententia revocare Plinius, qui libro XV. cap. XIIII. apertissime scribit a Cestio cestiana, a Matio matiana, a Manlio manliana, a Claudio claudiana, et ab Appio appiana mala per inventorum nomina, a quibus habuerunt originem, Romanis fuisse cognominata. Quocirca eo loco scriptum reliquit Galenus ex auctoritate Apollonii, quod in capitis dolore ex ebrietate cestiana mala sic in urbe Romana appellata, in cibis cocta conferunt, quod austera sint facultate: non ut somniasse videtur Cornarius, aurantia, quae praeterquam quod Apollonio, et Galeno incognita fuisse censentur, nusquam gentium, quod equidem sciam, cocta exhibentur. Quo fit, pace omnium dixerim, ut qui suae cervicis duritiam consulunt, suas saepius reprobare sententias audiant. Malos quae fructus suos tanquam steriles, dare recusant, foecundas effeceris, si plumbeo circulo earum caudicem altitudine pedis a terra strictim concluseris ante florum adventum, et cum mala coeperint adolescere, soluto vinculo eas libertate donaveris. [Malorum cotoneorum consideratio.] Mala Cotonea primum in Italiam advecta fuerunt e Cydone Cretae oppido, unde Graecis cydonia dicta sunt. Horum tria in Italia inveniuntur genera. Palma illis, quae peculiariter Mala cotonea cognominantur, pressa, incisuris intersecta, colore ad aurum inclinato, lanuginosa, et longe caeteris odoratiora. Proximum locum sortiuntur, quae maiore admodum corporis mole proveniunt, Dioscoridi, et Galeno struthia vocata. Hetrusci haec pyra cotonea vocant: quippe quod forma magis pyra, quam mala referant. Pulpa, ac succo caeteris praevalent, colore tamen, suaveolentia, ac viribus cedunt. Postremo Plinio milviana sunt, quae nonnullis notha dicuntur, quod tantum proveniant ex cotoneis malis, quae strutheis insitae fuerint, vel ex strutheis, quae cotonearum surculos receperint. Haec malis grandiora, pyris vero, sive strutheis minora visuntur: forma vero, ac facultate inter utrunque media. Caeterum sane haec omnia, praecipue mala, maxime officinis expetuntur in medicinae usum. Nempe quod ex omnibus praeter vinum, mivam, oleum, et quod Dyacidonium vocant, conficiantur et intinctus, et congelati liquores, quae omnia non aegris modo apta sunt, sed etiam sanis utilia aeque et grata. Galenio aevo (ut ipse testatur in libris, quos de alimentorum facultatibus conscripsit) Cydonite placenta, quam officinae Dyacidonium nuncupant, ex Iberia, et Syria Romam convehebatur, ex melle tantum, et cotoneorum carne confecta, tam ad cibi, quam medicamenti commodum. Quae saccharo, vel melle condita reponuntur, perfecte matura legi debent, alias indurescunt lignorum instar, ita ut dentibus confici nequeant. Quae cruda per hyemem asservantur, seorsum a pensilibus uvis reponenda sunt, quod uvas suo acerrimo sapore adeo vitient, ut eae statim marcore conficiantur. [Persicorum consideratio.] Persicorum quoque plurimae reperiuntur species. nam quaedam rubent, alia aureo colore fulgent, alia virescunt, alia candida sunt, alia sanguinea, alia duracina, alia cotonea vocantur. Ad haec quaedam habentur dulcia, quaedam acida, quaedam vinosa, quaedam amariuscula, et quaedam etiam

131 - Mala