Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 142

137 - Prunus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ex aceto quoque illitum, lichenas infantium sanat.

[Prunorum consideratio.] PRUNORUM differentiae inexplicabiles fere sunt. Nam alia reperiuntur herbaceo colore perfusa, alia rubeo, alia eburneo, alia luteo, alia purpureo. Quaedam deinde magna, quaedam vero parva, quaedam mediocria. Dulcia nonnulla, alia acida, alia vinosa, alia dura, alia mollia. Alia denique rotunda, alia oblonga, alia ovata conspiciuntur. Caeterum licet Dioscorides pruna Damascena sicca alvum sistere prodiderit; Galenus tamen aliter sensisse videtur septimo simplicium censu, ubi sic inquit. Pruni fructus ventrem subducit; recens quidem plus, aridus vero minus. Sed haud scio, cur Dioscorides pruna Damascena siccata ventrem sistere dicat, cum et ipsa perspicuo solvant, minus tamen iis, quae importatur ex Iberia. hactenus Galenus. [Galeni tutela contra Brasavolum.] Atqui in hoc Brasavolus Ferrariensis medicus nostrae aetatis clarissimus, aperte refragatur Galeno in simplicium medicamentorum omnium peritissimo aeque atque doctissimo, suo de simplicium examine, ubi Galenum scribit hac in re, non Dioscoridem fuisse deceptum. Quippe quod Galenus non animadverterit, Dioscoridem de siccis prunis Damasceni loqui, quae praeterquam quod sicca sunt, gustu etiam acida sentiuntur, et adstringentia. Qua quidem in re Brasavolus potius (pace sua dixerim) plane hallucinatus, et a recto veritatis tramite lapsus deprehenditur. Quandoquidem non meminerit, quod non solum pruna Damascena sicca; sed etiam alia quam plurima simplicia medicamenta deiectoriam simul et adstringentem vim obtinent, ut manifesto testimonio sunt tamarindi, et myrobalana omne genus: item rhabarbarum, et alia pleraque, quae praeter id quod primum alvum deiiciant, postea illam adstrictam relinquunt. Quam sane prunorum facultatem etsi Brasavolus non perpenderit; Galenus tamen optime novit, et expertus est. Idcirco cum loco citato pruna Damascena sicca alvum ciere tradiderit, eadem etiam adstrictoria vi pollere, lib. II de aliment. facultatibus his verbis attestatur. Prunis aeque ac ficubus concessum est, ut vel exiccata utilia permaneant. Damascenis a Damasco Syriae monte, in quo nascuntur, appellatis, prima laus bonitatis magna hominum opinione defertur. Proxima iis, quae in Iberia, et Hispania proveniunt. Verum haec quidem nihil adstrictionis prae se ferunt: nonnulla vero Damascenorum vel plurimum. Probatissima in his sunt, quae cum mediocri adstrictione, magna, laxaque sunt. At parva, dura, acerbaque et in cibo prava sunt, et ventri subducendo minus idonea. haec Galenus. Ex cuius verbis satis constare arbitror, nulla fere ratione, nec nisi invalidis admodum argumentis Brasavolum adductum fuisse, ut hac in re Galenum ipsum accusaret, quasi Galenus omnino ignoraverit, quam sapores, quam odores, quam caeterae denique fructuum modo; sed et omnium fere simplicium medicamentorum qualitates naturam, et facultatem sortitae essent. De quibus omnibus adeo docte, et copiose disputavit, ut parem unquam repererit neminem, ut omnibus perspicuum est ex suis primis quinque libris, quos de simplicium medic. facultatibus accuratissime conscripsit. Huic sententiae aeque et rationibus accedit quoque communis medicorum experientia: nempe quod compertum sit, pruna Damascena laudatissima, iis similia, quae Galeno praeferuntur, esu ventrem solvere non inefficaciter, adstricta alvo postmodum relicta, tamarindorum, et myrobalanorum modo. Sic igitur Galenum a Brasavoli reprehensione servasse volumus. Sed si Dioscoridem quoque tueri velimus, nil aliud dicendum putaverim, quam quod pruna Damascena siccata alvum adstringere tradiderit, ut referuntur ad alia, quae minus adstringunt: non tamen, quod voluerit, ea esse deiectoriae facultatis expertia. [Prunorum usus.] Porro pruna bilem deiiciunt: proinde ea utiliter usurpant medici ad febres, aliosque biliosos affectus. Quin et seplasariis expetuntur: quippe qui ex iis quotannis electaria, intinctus, liquoresque varios parare consueverint, quibus non modo sani gustu non ingrato delectantur; sed etiam qui languent, refocillantur. Habetur et in Aegypto prunus (ut Theophrastus est autor lib. IIII. cap. III. de plant, historia) insignis magnitudinis, fructum ferens natura, et magnitudine mespilis proximum; nisi quod rotundum nucleum habet. Florere incipit mense Iulio, fructum circa brumam perficit, nec folia dimittit. Qui circa agrum Thebanum habitant, propter arboris copiam fructum siccant, et osse exempto tundunt, offasque faciunt. [Sebesten consideratio.] Non dissident effigie a prunis, nec dissimili admodum sunt facultate fructus ii, quos officinae Arabes secutae SEBESTEN nominant, quique Graecis Myxa, et Myxaria vocantur. {Qnod} <Quod> etsi Dioscorides, et Galenus horum suis monumentis non meminerint; de iis tamen a posterioribus Graecis, nempe Paulo, Aetio, Psello, et Actuario admodum hortis, et viridariis virent. Arbor est pruno valde similis, ei tamen magnitudine cedens. Cortex caudici candicat, ramis vero viret. Foliis comatur rotundis, ac firmis. Fructus adolescunt exigui pruni magnitudine, nucleo intus triangulari forma, qui satis baccae proportione respondet. Fructus maturitatem adepti, in atrum

137 - Prunus