Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 141
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
eius degustato alvo citata commoriuntur. [Theophrasti locus suspectus.] At certe mirandum est, quod Scriptis mandaverit Theophrastus, Cornum arborem amygdalae folio virescere, cum longe diverso prorumpat. Eaque propter dixerim ego, aut in Theophrasti exemplaribus hoc loco mendum subesse, aut in Ida monte prope Troiam tum soli, tum etiam caeli magis aestuante natura, corno folia adeo restringi, ut amygdalae quadantenus aemula videantur: etsi, meo quidem iudicio, potius putandum sit, Theophrasti lectionem hoc in loco depravatam esse. [Cornorum usus in cibis.] Fit ex baccarum pulpa quoddam obsonii genus cydonitae non dissimile. Quin et ex eorum decocto, et saccharo liquor ignis opere, et coctura concrescit, coagulaturque, qui praeterquam quod gratissimo placeat gustu, datur utiliter dysentericis, ac foeminis mensium profluvio laborantibus. [Corni vires ex Galen.] Corni vires memoriae prodidit Galenus libro VII. de simplicium medicamentorum facultate, sic inquiens. Corni arboris fructus admodum acerbus est, esui aptus. Itaque mirum videri non debet, ipsum valenter ventrem restringere, sicut et mespila. Folia quoque, et germina gustu acerba sunt, valenterque desiccant. Itaque maxima vulnera glutinare possunt, potissimum durorum corporum: at parvis vulneribus, et mollioribus corporibus magis contraria sunt. Nam nimium ea contendunt, ac plus satis desiccant.
Cap. CXXXVI
Οὖα
– SORBA
SORBA colorem luteum referentia, priusquam maturescant, dissecta, et sole siccata manduntur, ut alvum sistant. Eadem est functio molitorum farinae, si polentae loco sumatur. Quod et decoctum eorum in potu praestat.
[Sorborum consideratio.] SORBA fructus sunt in Italia vulgatissimi, nullisque non cogniti. Veruntamen illud non duxi praetereundum (ut nonnulla perstringam ex his, quae de Sorbis latius tradit Theophrastus lib. III. cap. XII. de stirpium historia) quod in sorbo etiam maris, ac foeminae differentia dignoscitur, certo quidem argumento, quod una sterilis sit; altera vero fructifera. Quinetiam in pomis discrimen, quod alia sint orbiculata, et succo odoratione, dulcioreque placeant: alia vero ovata, ut quae etiam pyri effigiem repraesentent, gustui acidiora, et asperiora praedictis, minusque olentia. Sunt et sylvatica Sorba, quae maturitatem adepta ori non insuavia habentur. Haec adstrictoria ut domesticis longe excellunt; si tamen immatura insolentur. [Sorborum vires ex Gal.] Sorba, testimonio Galeni tum libro VIII. simplicium medicamentorum, tum libro II. de alimentorum facultatibus, eandem adstringendi naturam praestant, quam mespila, sed imbecilliore effectu. Utraque tamen in medico usu magis, quam in cibis expetuntur, probanturque.
Cap. CXXXVII
Κοκκυμελέα
– PRUNUS
PRUNUS arbor est nota. Cuius pomum estur, sed stomachum male habet, alvum mollit. Syriaca pruna, et praecipue quae Damasci gignuntur, exiccata stomacho utilia sunt: alvum adstringunt. Folia pruni in vino decocta collutione, et gargarizatu, uvam, gingivas, et tonsillas fluxione laborantes reprimunt. Praestant idem sylvestrium Prunorum baccae, post maturitatem exiccatae: cum sapa vero decoctae stomacho utiliores redduntur, alvumque magis adstringunt. Gummi prunorum agglutinat: potum in vino calculos comminuit: