Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 145

139 - Amygdalae ~ 140 - Pistacia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

faciunt, urinam cient: contra sanguinis reiectiones cum amylo, + et mentha assumuntur: renum vitiis, et pulmonum inflammationibus ex aqua in potu, aut eclegmate cum resina terebinthina dantur: calculosis, difficilique urinae in passo auxiliatur: et illinctu cum melle, et lacte hepaticis, tussi, et inflationibus coli, nucis avellanae magnitudine. quinis, septenisve praesumptis, ebrietatem non sentiunt potores. Vulpes si cum quadam esca eas voraverint, emoriuntur. Gummi eius calfacit, et adstringit: reiicientibus sanguinem, potum auxilio est: impetigines, quae summum corpus occuparunt, illitum cum aceto tollit: tussi vetustae cum diluto vino potum medetur: calculosis cum passo bibere prodest. E nucibus Graecis, dulces cibo idoneae, sed multo minus valent in remediis, quam amarae: attamen extenuant, urinam ciunt. Recentium esu cum suo putamine, humida stomachi vitia emendantur.
[Amygdalarum consideratio.] AMYGDALAE tam dulces, quam amarae fructus sunt ubique vulgo notissimi. Differunt tamen inter se: nam amarae maiore excalfaciendi, exiccandique facultate praeditae sunt, quam dulces. quo fit, ut etiam dulcibus longe praeferantur ad crassos, pituitososque humores expectorandos. Galenus dulces paucis perstringens libro II. de alimentorum facultatis sortitae sunt: sola enim extenuandi, atque abstergendi vi pollent: qua tum viscera purgant, tum humorum e pulmone, ac thorace excreatus moliuntur, ac promovent. Et de utroque Amygdalarum genere disserens libro VI. simplic. medicamentorum, primo amaras, deinde dulces prosequitur his verbis.
Amygdala, quae quidem palam amara sunt, omnino extenuandi vim possident: quod et qualitas ipsa indicat, et experientia comprobat. Ac de amara quidem qualitate in quarto horum commentariorum proditum est, Caeterum duo experientiae exempla proponi satis est, unde vim eorum possis discere. Siquidem: ephelin expurgant, et excreationibus ex pectore, pulmoneque crassorum, lentorumque humorum impendio conferunt. Porro haec ostensa sunt genere quidem incidentis, specie vero extergentis esse facultatis. Quin et quod per accidens facultatem item habeant ab obstructione liberandi, et ipsum supra demonstratum est, sed et experientia monstrat: nam in iecore crassorum, viscosorumque humorum in extremis vasis impactorum obstructiones abunde expurgant, expediuntque. Quin et laterum dolores ab huiusmodi causa natos, et lienis, et coli, et renum sanant. Porro et ipsa arbor universa similem sortita vim est. Nam huius radices coctae, atque illitae epheleis purgant. Quotquot vero sunt amygdala dulcia, et ipsa leviculam amaritudinem possident, quae tamen dulcedine superante occultatur: caeterum id temporis spatio clarum fit. Demonstratam autem retro est, qualitatem dulcem moderate esse calidam. hactenus Galenus. Amygdalae, ut Theophrastus, et Plinius prodidere, ex amaris dulces fiunt, si circumfosso stipite, et ab ima parte circum forato, defluens undique humor abstergatur. Et contra, dulces amarescunt, si primo germinatu tenellae arbores a pecore decacuminentur. Amygdalae (ut etiam tradidit Galenus) non multum suppeditant alimenti: quanquam eis plerique utuntur et ad roborandam venerem, et ad reficiendas vires.

+ In vulgatis Graecis exemplaribus hic non legitur [GR], id est, et mentha. Verum dictionem hanc vertit Marcellus ex antiquis codicibus, quos habuisse testatur. eam quoque et Oribasius, et Serapio ex Dioscoride transcribunt. Quae ut verae Dioscoridis lectioni adstipulantur; ita hoc loco mentham addendam esse putavimus.

Cap. CXL
Πιστάκια PISTACIA

PISTACIA, quae constat in Syria gigni, pineis nucibus similia sunt, et stomacho amica. Trita cum vino contra serpentium ictus prosunt, sive edantur, sive bibantur.

[Pistaciorum consideratio.] PISTACIA, quorum est communis in officinis usus, ex Syria Venetias importari solent. Quae et e Syria (ut Plinius autor est) Lucius Vitellius censor in Italiam primus intulit, cum legatus in ea provincia fuisset, novissimis Tyberii Caesaris temporibus. Horum arbores Venetiis, Caietae, Neapoli, et in aliis Italiae locis vidimus, foliis lentisci maioribus, colore ex viridi in luteum inclinante, ac eodem ordine extremis ramusculis emergentibus, e quibus racematim suis quaeque pediculis pendent Pistacia. [Pistaciorum vires ex Gal.] Haec (ut libro II de alimentorum facultatibus scriptum reliquit Galenus) parum praebent alimenti; tametsi infarctas humore iocineris vias expediant, et a vitiis liberent. Porro an stomacho noxia sint, an utilia, an alvum molliant, an adstringant, nullum huius rei certum habere testimonium scribit

139 - Amygdalae ~ 140 - Pistacia