Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 146

140 - Pistacia ~ 141 - Nux Iuglans

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Galenus. Cuius sententiae refragatur Avicenna, qui cum palam, et nominatim Galenum refellere nollet, libro secundo hac dicendi ratione utitur, his fere verbis. Inquit quidam, non invenio, quod Pistacia stomacho prosint, aut sane officiant. Ego autem dico, quod nauseam discutiunt, et ventriculi roborant. Argumento est subamara, subausteraque qualitas, quae gustu in iis deprehenditur. Hac igitur ratione freti medicorum nonnulli, non modo ad iocineris infarctus Galenum secuti Pistacia exhibent; sed ad iecur ipsum, ventriculumque roborandum, ea tam cibis, quam medicamentis immiscent. quin et ad conciliandam venerem, et ad pinguetudinem inducendam macie, et marasmo affectis commendant. [Staphylodendron.] Quibusdam in locis pistaciorum sylvestrium nomine appellantur cuiusdam arboris fructus, quam Plinio libro, et capite decimo sexto STAPHYLODENDRON nominat, etsi a pistaciis effigie, et sapore plurimum dissideant. Planta haec humilis est, folio sambuci, materie admodum imbecilli, floribus albicantibus, racematim dependentibus, quemadmodum et fructus: qui folliculis provenit, rufo colore, ciceris effigie, maior tamen: in quo subvirens nucleus includitur, sapore dulcis, sed nauseam commovens. Sapore pistaciis similes sunt Pinei nuclei, qui in strobilis includuntur. [Nuclei pinei vires.] Hi enim (ut loco citato tradidit Galenus) corpus alunt, bonum procreant succum, sed crassum; tametsi aegre coquantur. Verum si Avicennae etiam credimus, digerunt, leniunt, resolvunt, ac impinguant. Prosunt praeterea pulmonum vitiis, purulenta excreantibus, et tussi molestatis: sed priusquam edantur, aqua calida macerare eos oportet, alioquin ventriculum laedunt. Semen augent, et venerem excitant. Renes, et vesicam non modo expurgant; sed etiam roborant, eorumque ulcera prohibent. Urinae stillicidio opem mirifice praestant. Quam ob causam Strobilini nuclei apud recentiores medicos in frequentissimo habentur usu ad huiuscemodi affectus. Strobilini nuclei apud recentiores medicos in frequentissimo habentur usu ad huiuscemodi affectus.

Cap. CXLI
Κάρυον βασιλικὸν – NUX IUGLANS

NUCES Iuglandes, quas nonnulli Persicas vocant, sunt difficiles concoctu, stomacho inutiles, biliosae, capitis dolorem inferentes, tussientibus inimicae: vomituris tamen ieiunis in cibo aptae. Cum ruta vero, et caricis praesumptae, et a summo cibo, venenis resistunt, nec minus si a veneni haustu commendantur: largius esitatae, tineas latas pellunt: illinuntur mammarum inflammationi, abscessibus, luxatisque, cum mellis exiguo, et ruta: cum cepa autem, sale, et melle, canis, hominisque morsui proficiunt: tormina, cum calyce suo perustae, et umbilico admotae, sedant. Putamen combustum, tritumque in oleo, et vino, infantium capite peruncto, nutrit capillum, alopecias replet. Sistunt menses nuclei usti, si triti ex vino admoveantur: iidem e veteribus illiti carbunculis, gangraenis, et aegilopiis medentur: alopeciis commanducati, et impositi praesenti sunt remedio. Nucibus tusis oleum exprimitur. Recentes stomacho innocentiores sunt, utpote suaviores: itaque allio mistae eximunt acrimoniam. livores in corpore illitu tollunt.

[Nucum Iuglandium consideratio.] NUCES Iuglandes, quae in communi sunt usu, itemque arbores, a quibus eduntur, omnibus vulgo in Italia notiores sunt, quam ut a nobis repraesentari debeant, cum nulla arbor Nuce ubique frequentius occurrat. Hae Latini Iuglandes, quasi Iovis

140 - Pistacia ~ 141 - Nux Iuglans