Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 165
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
in errore versantur, qui putant marinos minutiores (ut ita dicam) gammarulos, quos vulgo Gammarelli, et Gambarusoli appellamus, eos esse, quos tum Aristoteles, tum Galenus, tum Aelianus, tum Plinius cancellos nominant. quippe quod hi gammaruli Aristoteli proprie squillae parvae dicantur. [Squillarum consideratio.] Siquidem ii, qui in hoc genere nunquam rufescunt, Venetis, aliisque quam plurimis populis proprium adhuc Squillae retinent nomen: vulgo enim Schille dicuntur; quanquam in Hispania, praesertimque in Cantabria omnes hi gammaruli Squille nulla differentia vocicentur. His, ut diximus, adstipulatur Aristoteles lib. IIII. de partibus animalium cap. VIII. cum inquit. Squillae a cancrario genere differunt, eo quod caudam habeant: a locustario vero, quod forcipe careant. Quibus sane claret, cancris nullam inesse caudam, quapropter omne crustatorum genus, cui cauda desit, in cancrario genere fuerit recensendum. Cuiusmodi sunt maiae vulgo Grancevole, paguri vulgo Granciporri, marini ac fluviatiles cancri vulgo Granchi appellati, et id genus plura. Nec aliam ob causam diximus, gammarulos parvas dici squillas, nisi ut omnibus notum sit, eas etiam haberi his longe maiores, ut memoriae prodidit Aristoteles libro IIII. capite II. de historia animalium, sic inquiens. Squillarum enim genere continentur gibbae, crangones, et parvae, quae maiores nunquam effici possunt. Quibus liquido constat, vulgares gammarulos Aristoteli parvas facile esse Squillas, cum ii maiores nunquam evadant, quam qui semper parvi in piscariis habentur venales. Quinetiam id ipsum affirmare non dubitamus, quod iis cauda sit locustarum, et gammarorum modo, chelae vero, seu forcipes deficiant. [Cancellorum consideratio.] Qui autem, qualesve Cancelli sint, nomine ipso parvulos cancros designantes, scripsit Galenus libro tertio de alimentorum facultatibus: Cancelli, inquiens, animalcula sunt perexiguis cancris similia, colore flavo. Afferuntur enim cancelli inter minutulos pisciculos duplici sane genere, ut quarto tum libro, tum capite de animalium historia retulit Aristoteles his verbis. Quem autem cancellum appellant, communis fere socius crustatorum, et testatorum generum est. quippe qui natura locustis similis spectetur, nascique seorsum per se solitus sit. Verum quod testam deinde petit, quam ingressus vitam traducat, hinc similis testa contectis animantibus est. quapropter is in ancipiti esse, genusque sibi vendicare utrunque videtur. Forma tamen (quod simplicius dixerim) similis araneis est; nisi quod partem capiti, et pectori subditam ampliorem, quam aranei habeat. Cornicula duo rufa, tenuia gerit, quibus oculi magni totidem subiacent, qui nunquam intro recedant, ut cancrorum, sed semper eminentes appareant. Os sub iis est, quod velut capillamentis quibusdam oluribus circundatur. Iis pedes subiuncti duo bisurces, quibus cibum ori admoveat: bini item utrique adhaerent lateri, et tertius parvus. Thoracis pars inferior mollis tota est, disiectoque sinu pallidum intus cernitur. Meatus ab ore ad ventrem pergit. foramen excrementi perspici nullum potest. Pedes, ac thorax duritiem prae se ferunt, sed minus, quam cancri. Nexu nullo testis adhaeret, purpurarum modo, et buccinarum, sed absolutus liberque vagatur. Oblongior est; qui turbinem subit, quam qui neritem (quem naticem interpretamur) genus enim diversum est, quod in natice degit, caetera quidem non absimile: sed dextrum bifurculatum pedem parvum habens, cum laevum grandiusculum habeat, et ingredi eodem ipso grandiore potissimum solet. haec Aristoteles. Aelianus vero lib. XIII. cap. XIX. de cancellis ita scribit. A conchis quidem inopes, et nudi primum cancelli nascuntur, deinde eas tanquam domicilia ad habitandum deligunt. Cum enim vacuas, et inanes offenderunt conchulas purpurae, aut turbinis, primo intra eas ingrediuntur: deinde cum in ampliorem magnitudinem excreverunt, quam iis ut capi queant, in testam laxiorem tanquam domum alteram demigrant, neque modo in supradictorum conchas immigrant; sed et in permultas alias capaciores transeunt, et ampliorem nacti, ea tanquam maiore domicilio gaudent: ac saepe de spoliis multo certamine inter se contendunt, viribusque inferiore repulso, victor exuvias assequitur. hactenus Aelianus. Cui omnibus subscribit Plinius lib. IX. capite XXXI. et XLII. His igitur diligenter perspectis, omnibus, ut arbitror, palam fiet, et cancros a gammaris, et cancellos a squillis differre.
Cap. XI
Σκορπίος
χερσαῖος – SCORPIO TERRESTRIS
TERRESTRIS Scorpio tritus crudus, et impositus, suae plagae remedium est. Quin estur assatus, ad eadem.