Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 164
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
dicimus Granchio. [Multorum error.] Is Venetiis, ubi marinorum numerus prope infinitus habetur, ubi crustam exuerit, a corporis mollitie vulgo vocatur Mollecca. E quorum genere sunt etiam quae appellantur Macinette: nam et hae suo tempore crustam exuunt. Hoc ita esse testatum reliquit Aristoteles libro IIII. cap. II. de historia animalium, ubi sic inquit. [GR]. hoc est. Cancer solus ex crustaceis non regitur cauda, et corpus cum quidem locustis, squillisque longum sit, cancris vero rotundum est. Porro astacos Oppiano speciatim dicitur gammarus magnus ille marinus, quem Romani, et Tyrrheni litora incolentes Leonem appellant. Veneti autem, quasi adhuc Graecum nomen retineant, eum vulgo Astase nominare consueverunt. Idem dictus est gammarus a Theodoro Aristotelis interprete: quippe quod vulgaris gammari faciem repraesentet. Veruntamen (ni fallor) Aristoteli [GR] nil aliud esse crediderim, quam quod Venetis astase, Romanis vero leo nuncupatur: quandoquidem is paulo inferius postquam de marinis, quae crusta integuntur, animalibus disseruisset, videtur sane vulgares fluviatiles gammaros describere statim post fluviatiles cancros, cum inquit. [GR]. hoc est. Genus item aliud est, quod quidem parvum est veluti cancri, facie vero astacis simile. Haec, meo quidem iudicio, declarant, Graecis fluviatilem gammarum proprio carere nomine, utpote et parvorum cancrorum aliqua genera, ut ipse eodem loco testatur Aristoteles, cum inquit. Caeteri minutiores, et nullis pene nominibus annotati. Quo fit, ut putaverim ego gammaros Galeno appellari [GR], mutuato, cum Romam venisset, a Latinis vocabulo, quod eo carerent Graeci. Nanque lib. III. de alimentorum facultatibus: [GR] (inquit) [GR]. hoc est. Astaci, paguri, cancri, locustae, carides, gammarides, et id genus alia tenui testa {concluduntar} <concluduntur>. Magisque hoc affirmare non dubitaverim, quod nomen hoc a Galeno Graecum factum, nec apud Aristotelem, nec apud quenquam repererim unquam. Quibus etiam ex verbis palam certe est, inter gammaros, et cancros manifestam esse differentiam. Quamobrem eos medicos hallucinari censemus, qui pro Cancris ad canum rabidorum morsus, itemque ad tabidos, et marasmo laborantes Gammaris utuntur: quandoquidem cum Dioscoridem, tum Galenum non de gammaris quidem, sed de cancris intellexisse nobis compertum sit. [Cancrorum vires ex Gal.] De cancris Galenus libro XI. de simplicium medicamentorum, haec fusius scripta reliquit. At fluviatilium cancrorum cinis, quanquam similiter praedictis exiccatorius est; substantiae tamen proprietate mirifice contra rabiosorum morsum efficax est, isque tum solus, tum cum gentiana, et thure multo praestantior. Thuris sane partem unam esse oportet, quinque autem gentianae, porro cancrorum decem. Et raro equidem aliter illis ustis non sumus usi: caeterum ad eum modum plerunque, quo Aeschrion empiricus ille utebatur, medicamentorum peritissimus senex, concivis, ac praeceptor meus. Patella erat aeris rubri, in quam impositos cancros viventes, hactenus urebat, dum facile ad laevorem redigi possent. Hic Aeschrion paratum promptum semper in aedibus hoc habebat medicamen, urens cancros tempore aestivo post ortum canis, quando sol in leonem transisset, luna decima octava. Porro bibendum hoc medicamen iis, qui a cane rabido fuissent morsi, praebebat quotidie usque ad diem quadragesimum, mensura cochlearii satis magni aquae inspersum. At si non protinus ab initio, verum aliquot post dies curam coepisset demorsi, tunc quotidie duo cochlearia aquae inspergebat. Ad ipsum vero vulnus emplasticum applicabat medicamentum, quod ex pice brutia, et opopanace, acetoque conficitur, habens picis libram unam, unum aceti acerrimi sextarium Italicum, opopanacis vero uncias tres. Haec tametsi a praesenti instituto essent aliena, scribenda tamen censui, quia magnopere medicamento huic ipse confiderem: nimirum cum nullus unquam eorum, qui illo, ut dictum est, fuerunt usi, sit mortuus. Caeterum seorsum alterum librum conscribam aliquando de iis, quae proprietate substantiae totius quid agunt, e quorum numero sunt id genus omnia. Ignoscendum itaque tum hoc in loco scribendi importunitati, tum sicubi praeterea id mihi hoc in opere contigit: nempe quia ex dictis summa proveniret utilitas, quam sane posteris impertire volebam, si forsan me prius, quam quae his deinceps sunt opera, perfecissem, mors occupasset, propositum impediens. Caeterum Pelops doctor meus et ipse omnium eiusmodi causas reddere volens, non abs re inquit. Cancer cum animal sit aquaticum, prodest a cane rabido morsis, quibus videlicet metus est ne corripiantur affectu siccissimo, nempe rabie: quamobrem sane etiam aquam metuunt. Ac fluviatiles, non marinos convenire cancros dictitabat, scilicet quod animalia marina ob admistionem salis natura siccissimi haud aeque exactam tuerentur eam, quae est adversus rabiem, contrarietatem. Ac cum quidam subiecisset, cur non omnia, quae in potabili aqua degunt animalia, perinde ut cancri, iuvare assolent? quia, inquit, similem cancris praeparationem non admittunt. Nam horum ustorum cinerem, exiccatorius cum sit, canum mordentium venenum absumere, simulque digerere professus est. Haec igitur Pelops dicebat ambitione magna iactitans, omnium se talium novisse causas. At ego nisi plane me scire quippiam prius persuasum habeam, aliis persuadere non tento. Itaque nec Pelopis rationem, ut veram accepi, ut quae crebras habeat contradictiones: verum cancros opinor ex proprietate totius substantiae prodesse. Quoniam autem nullum eorum mortuum sciveram, qui fuerant illis usi, totis utique corporibus, hoc aperiendum, recensendumque a me existimavi, tametsi non esset huius instituti proprium: nam id non erat propositum. hactenus Galenus. Caeterum gammarorum faciem referunt locustae, et squillae; quanquam hae chelis careant. [Gammarorum lapilli.] Gerunt gammari eo tantum tempore, quo crustam exuunt, duos in capite lapillos albos, rotundosque quibus utuntur medici utiliter ad expellendos renum calculos: conterunt enim hos in pulverem, et ex vino potandos exhibent. [Cancri fluviatiles.] Rotundis autem cancris marinis similibus, quos Adriatici accolae, maris et foeminae discrimine vulgo Granci, et Macinette nuncupant, abundat maxime ubique suis in fluminibus, ac rivulis Hetruria. nam quemadmodum Insubriae, Transalpinarumque regionum fluvii, ac lacus gammaros alunt; ita Hetruria cancros, utpote et Graecia, ubi ab Aeschrione, et Galeno a cane rabido demorsi ex eorum cinere saluberrima parabatur antidotus. [Quorundam error.] Sed et illi non minori