Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 170

16 - Vipera

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quibus eas deferunt: nec tamen illi matris viscera scindunt. Caeterum quod Viperae primum intra se ova pariant, mox animalia gignant, Theophrastus quoque autore est lib. VII. cap. XIIII. contra eos, qui secus sentiunt. [Viperarum facies, et sexus discrimen.] Viperae (ut scribit Avicenna libro quarto, ubi de venenis agit) caput habent pressum, latumque, ubi cervici annectitur, quae peculiariter illis tenuis est: nec corpore admodum sunt longo, utpote nec cauda. Ad haec Galenus, cum scriptis tradere vellet, quibus notis mares Viperae a foeminis distent, eo libro, qui de theriaca ad Pisonem inscribitur, sic inquit. Viperae foeminae subrufae sunt, et perquam agiles, cervice elata: oculis subrubentibus, inverecundis, atque intuitus feri: iis caput latius, quam mari, quem etiam excedunt universa corporis mole, earumque excernens meatus suum proprius caudam obtinet situm. Mari duo tantum insunt canini dentes; foeminae vero plures. Proinde igitur Nicander cecinit his versibus.
   [GR],
   [GR].              Hoc est soluta oratione.
Masculi quidem supra canini dentes duo colore notantur, venenum eructantes: at plures semper foeminae insunt. Illud insuper addiderim, Aristotelem memoriae mandasse libro VIII. cap. XV. de historia animalium, quod licet hyeme caeteri serpentes cavernas subeant terrae; viperae tamen sub saxis condantur. [Plinii lapsus.] Ex quo palam est, Plinium hoc etiam loco non recte intellexisse Aristotelem: quippe quod tradiderit lib. VIII. cap. XXXIX. Viperam solam terra condi; caeteras arborum, aut saxorum cavis. Illud item reticuit Aristoteles, quod Plinius poetas secutus retulit, foeminam scilicet in coitu mari caput abrodere voluptatis dulcedine. Sed ut iam Viperis vires suas, ac facultates reddamus, hic ea nunc referam, quae de iis lib. XI. simplicium medicament. tum libris de antidotis pluribus posteritatis memoriae prodidit Galenus. [Viperinae carnis vires ex Galeno.] Viperarum igitur carnes palam videre est excalfacientes, et desiccantes, ubi condiuntur ceu anguillae, nempe oleo, sale, anetho, porro, et aqua, servato nimirum modo. Quod autem totum corpus per cutim purgent, discere tibi liceat vel ex iis, quae ego iuvenis etiamnum in Asia nostra sum expertus: quae singulatim deinceps narrabo. Homo quidam morbo, quem elephanta cognominant, laborans aliquosque cum solidalibus conversabatur, donec ex ipsius consuetudine conservationeque quidam nostrum morbi inficerentur contagione: ille iam graveolens erat, ac deformis. Constructo igitur illi tugurio proxime vicum in iugo collis propter fontem, illic hominem collocant, tantum illi quotidie ciborum ferentes, quantum victui suppeteret. Caeterum ad canis exortum, cum forte messoribus haud procul inde metentibus vinum esset allatum in fictili sane quam fragrans, is quidem, qui attulerat, deposito illo prope messores, abiit. Verum ubi eius bibendi advenisset tempus, sublato fictili adolescens, ut pro more impleto cratere, competente aqua vinum temperaret, in cratera vinum effudit, et una excidit vipera mortua.
Qua re attoniti messores, veriti ne quod, si ebibissent, inde sibi malum eveniret, suam quidem sitim aquae potione sedare maluerunt. Caeterum cum illinc discederent, quasi prae humanitate ac misericordia, homini illi elephanti obnoxio vinum largiuntur, rati expedire illi potius mori, quam vivere in ea miseria. At ille, ubi ex hoc bibisset, admirabili quodam modo sanitati restitutus est. Nam tuberosum illud omne cutis totius non aliter, quam animalium a testis mollitie nuncupatorum malacostracon, tegmen decidit. Quantum autem reliquum erat, molle admodum apparuit, instar cutis cancrorum, et locustarum (carabos Graeci vocant) ubi extima testa exciderit. Alterum quoque eiusmodi non dissimili casu in Mysia Asiae, non procul ab urbe nostra accidit. Vir quidam elephanto laborans profectus est ad aquarum calidarum sponte nescentium usum, sperans inde nonnihil se commodi adepturum. Erat illi scortum ancilla, iuvencula sane formosa, compluribus amatoribus ambita. Profectis igitur illis, cum aquis uteretur, in aedibus, quibus vicinus erat locus squalidus, et viperarum plenus, forte fortuna ex illis una in urceum vini incidit negligentius positum: extinctaque est. Ac scortum quidem in lucro id reputans, quod sors evenisset, hero id vini propinat. Caeterum ille, ubi ebibisset, ad eum modum, quo ille, qui degebat in tugurio, persanatus est. haec Galenus. Qui etsi alia e viperis experimenta ibidem scripserit, unde similiter alii incolumes evasere, et eius firmior redderetur ratio, quod scilicet viperarum esu elephantiaci sanentur; attamen brevitati consulentes, ea hoc loco silentio involvenda duximus. Verum enimvero nil mirum alicui fuerit, Viperas ambas, quarum meminit Galenus, se tam facile immersisse vino: siquidem illis natura comparatum est, ut vino summopere delectentur. [Viperae vino delectantur.] Quamobrem narrat Aristoteles lib. VIII. cap. IIII. de historia animalium, quod ideo viperas aliqui vino cum fictilibus ad sepes disposito venantur, quia vini incontinentes sunt: ebriae enim capiuntur. Id quod etiam dixit Dioscorides in sexti libri praefatione de venenis, venenatisque agens. Quinetiam viperae (ut ad Pisonem scribit Galenus buprestes, et cantharides devorant. Item Aristotelis testimonio lib. VIII. cap. XXIX. de historia animalium, scorpium devorari a vipera certum est: ob idque (ut item est autor) eorum venenatorum morsus graviores sunt, quae aliis animalibus venenatis vescuntur: quod profecto faciunt viperae. Hae theriacen ingrediuntur: at non omnes, nec omni tempore captae probantur. Proinde Galenus libro primo de antidotis rem hanc scite et aperte declaravit, sic inquiens. [Viperarum venatio, et earum pastilli.] Viperas non ut aliqui faciunt, aestate media, neque statim, ubi cavernas egressae fuerint, venari convenit: aestate siquidem earum caro sitim excitat, statimque ab egressu frigida est, sicca, et extenuata. Optimum itaque tempus est, quod iis medium intercedit, quod et Andromachus ipse significavit, quo tempore et qui Bacco sacra faciunt, viperas dilacerare solent, vere quidem finiente, nondum tamen aestate inchoata. Vel si ver ad magnam sui partem hyemale fuerit, circa principium aestatis, non multo tempore post pleiadum ortum. Viperas autem, quae praegnantes sunt, reiicere oportet: aliarum vero caput, ac caudam abscindere. nam praeterquam quod hae particulae virulentiores esse videatur, etiam durae, et parum carnis habent. Sufficit autem in magnis viperis, id, quod utrinque amputatur, quatuor digitos aequare. Totum vero reliquum corpus, intestinis exemptis, pelleque detracta, aquis primo abluendum, atque in vas fictile coniiciendum est: deinde aqua pura superinfusa, viridique anetho (tunc enim viget) ollae prunas, coquatur subiicere convenit; vel arida

16 - Vipera