Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 171

16 - Vipera ~ 17 - Senecta anguium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ligna, quae, quod fumum non emittant, [GR] vocant; vel quod melius adhuc est, vitium sarmenta. Salis autem, siquidem suo tempore viperas ceperis, tantillum immittere oportet: sin aestate iam incipiente, nihil. Porro observandum est, ne illae capiantur, quae in maritimis locis, quaeve in aliqua salsa aquarum lacuna degunt: antidotus enim quae ex huiusmodi viperis confecta fuerit, sitim excitabit. Cum igitur Viperae probe coctae fuerint, ac si quis comedere vellet, eas ex aqua eximere oportet, deinde carnes ita a spinis avellere, ut nihil ex spinis simul auferatur: atque his exquisite contritis, panis ex purissima farina optimeque confecti, qui praecipue et bene fermentatus sit, et in furno non sub clibano coctus, modicum quiddam admiscere. Nonnulli tamen in commiscendo panem Viperis hanc mensuram servandam praecipiunt, ut panis pondus viperinarum carnium dimidio minus sit: alii ne tertiam partem excedat malunt. Ego vero quandoque quartam, quandoque et quintam panis imposui. Caeterum nisi probe coctus fuerit, periculum est, ne aliquid aciditatis medicamentum contrahat. At satius est, panem hunc ita coctum per aliquot dies loco aliquo sicciori prius exiccasse. Verum cum viperas, et panem coniunxeris, diligenterque adeo subegeris, ut nulla viperinae carnis particula non contusa remanserit, pastillos ex ea massa conficito, qui tenues sint: non crassi cum difficulter siccescere soleant, et carnem putrere, et panem acescere sinunt. Quamobrem panem quoque ante siccatum terere melius est, et non, quemadmodum ante nos qui Caesari theriacam faciebant, viperarum iure maceratum: id quod ipse quoque diu feci, sed mihi postea melius esse visum est, panem antea contritum viperarum carnibus exacte iam subactis admiscere: citius nanque pastilli siccantur, qui siccum panem, non madidum acceperint. Sit autem cella, in qua pastillos siccabis, in superiori domus parte, ad meridiem conversa, vel saltem ad septentrionem non respiciat, ut solis radios tota pene die admittat. tali enim in loco commode siccescent. Statim ubi fuerint conforinati ea parte collocentur, qua solares radii pervenire non possint. Frequenter autem ipsos convertere opus erit, ut aequaliter utraque ex parte siccescant. quod facere si quis omiserit, superior quidem pars celeriter arescet; inferior autem humida diutius permanebit, periculumque erit ne marcescant. Postea vero quam exiccati fuerint, maneant adhuc aliquot diebus eadem in cella longius, quam prius a solis radiis, saepeque denuo convertantur. Sufficient autem ad haec omnia quindecim dies ad summum: post quod tempus donec theriacam conficere volueris, recondi debent in vase stanneo, aut vitreo, aut etiam aureo. Vitrum siquidem, et aurum nullam fraudem admittit: stannum autem plumbi mistura adulteratur. quod vitare conveniet, non solum in hac; sed et in quibuscunque aliis antidotis: quemadmodum et argentum, si purum non fuerit: vasa nanque ex eo fabbricata celerrime rubiginem contrahunt, purum autem argentum, Romani candidum vocant. Caeterum longe melius est, haud multo post, quam pastillos confeceris, ipsis uti. quanquam non multum detrimenti capiunt, etiamsi peracto anno, atque etiam multo post eis utaris. Recte nanque a principio siccati, ad tertium, quartumque annum integri perseverant, dummodo tamen apte reponantur, et subinde pulvisculus quidam, qui ipsis obnasci consuevit, mundis linteis interdum abstergatur. Is nanque si diutius inhaereat, pastillos perforabit. Perspicuum est autem eos inutiles evadere, qui perforati fuerint. quemadmodum antequam hoc ipsis accidat, etiamsi multum tempus intercesserit, utiles permanent. Haec Galenus de conficiendi pastillos Vipereos ratione, quo optimi et praestantissimi habeantur. Caeterum illud Dioscoridi ridiculum videtur, quod qui viperas esitent, pediculos procreent. Cui tamen reclamat Galenus libro XI. simplicium medicamentorum, ubi id certo iis evenire asserit, quibus plurimum mali succi in corpore exuberat. Narrat Plinius libro XXX. capite XIII. quod Antonius Musa Caesaris Augusti medicus cum incidisset insanabilia ulcera, viperas edendas dabat, miraque celeritate persanabat. [Aegyptiis viperae cibus.] In Aegyptios ipsos viperis, aliisque serpentibus similiter, atque anguillis victitari prodidit Galenus libro tertio de alimentorum facultatibus. Quibus item eos vesci traditum est, qui occidentales, noviterque repertas Indias incolunt, perinde ac ii, qui orientales inhabitant, ut libro VII. autor est Plinius.

Cap. XVII
Γῆρας ὄφεος – SENECTA ANGUIUM

SENECTUS anguium in vino decocta dolori aurium, infusu: et dentium, collutione auxilio est. Addunt eam in medicamenta oculorum, sed praecipue viperinam.

[Senectae anguium consid.] NULLIS non cognita anguium Senecta: quippe quae saepe in campestribus inter saxa, et stirpes inveniatur. De hac cum dissereret Aristoteles libro VIII. de historia animal. cap. XVII. sic inquit. Serpentes senectam exuunt

16 - Vipera ~ 17 - Senecta anguium