Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 179
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
innatantes equos saepe demergere, praecipue in Rheno Germaniae amne prope Lisboum, et in Danubio. At Sturiones etsi praegrandes sint, edentuli penitus habentur. Ad haec Silurus Aristoteli, et Plinio fluviatilis semper describitur piscis, cum tamen Sturio frequentius in mari, quam in fluminibus reperiatur. Quo factum est, ut facile deductus sim in sententiam clarissimi Manardi Ferrariensis: quippe quod pro certo crediderim, Silurum Italis haud quaquam esse cognitum. Quandoquidem inibi in fluminibus, quanquam ingentibus, nunquam (quod sciverim) Silurus fuerit repertus. Pannoni Danubii accolae Silurum vulgari sermone vocant Acchia: Rheni vero litora inhabitantes Germanica lingua Bolich appellant: siquidem is maxime grassatur, morsuque petit omne animal, quod sibi obviam sit. Is effigie gobium refert capite magno, ore amplo, et dentibus ferocissimis. Hac in sententia me quoque Plinius confirmat: is enim Silurum et in Rheno, et in Danubio nasci autor est.
Cap. XXVII
Σμαρίδες
–
SMARIDES
SMARIDIS piscis saliti exustum, excrescentes ulcerum oras, pulvillosque reprimit: nomas cohibet: thymos, clavosque absumit. Caro non secus atque salsamentum prodest a scorpione percussis, aut a cane demorsis.
Cap. XXVIII
Μαινίδες
– MAENAE
MAENARUM ex capitibus cinis, callosas sedis rimas abolet. Eius etiam garum oris putrilagines collutione sedat.
[Smaridis consideratio.] ETSI studii, ac diligentiae plurimum impenderim, ut quinam piscis sit Smaris, certior fierem; nunquam tamen apud Aristotelem, nec Plinium, nec denique veterum quenquam aliquid certi nactus sum, ita ut plane Smaridem cognoscere, ac describere possem. Illud tantum inveni, iis Smaridem esse pisciculum, moenis facie similem. Ex quo facile adductus,