Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
secundus
pagina 178
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
de catulos suos diligunt, ut eos hinc alio transferant, veteres ne sibi ii surripiantur. [Vana quorundam opinio.] Quo factum est, quemadmodum memoriae prodidit Aristoteles lib. III. de generatione animalium, capite VI. ut cum vidissent quidam, Mustelas catulos suos, quos parvos admodum parit, ore susceptos transferre, falso opinati sunt, eas ore parere. Quorum opinionibus adstipulatur Ovidius: cui tamen venia danda est, cum poetis quaelibet audendi amplissima sit potestas. [Mustelae natura, et vis.] Mustelae serpentes acriter persequuntur, dimicantque devorata prius ruta. Basilisco mustelae virus exitio esse autor est Plinius libro VIII. cap. XXI. adeo naturae nihil placuit esse sine pari. Iniiciunt enim eas cavernis facile cognitis, sola tabe. Necant illi simul odore, moriunturque, et naturae pugnam conficiunt. Mustelae etiam oculis punctu erutis aiunt visum reverti, eademque, quae in lacertis, et annulis faciunt. Mustelarum combustarum cinis aqua subactus illitu capitis dolores mulcet: oculis vero iniectus suffusiones emendat.
Cap. XXV
Βάτραχοι
– RANAE
CONTRA omnium serpentium venena pro antidoto sunt Ranae, si ex sale et oleo decoctae edantur, iusque earum itidem sorbeatur: contra inveteratos tendinum rigores pollent. Illitus earum cinis, profluentis sanguinis impetus sistit: explendis alopeciarum inanitatibus ex liquida pice illinitur. Viridium ranarum cruor avulsos genis pilos renasci prohibet, in vestigia evulsorum instillatus. decoctae in aceto, et aqua, dentium dolores collutione leniunt.
[Ranarum consideratio.] RANAE Italis, praesertimque Insubriae populis frequentissimae. Genere sane distant, quemadmodum magnitudine, colore, ac natura. Aliae nanque ex putredine gignuntur aestivis imbribus pulvere madefacto, quibus sic ortis brevis est vita, nullusque earum usus. Aliae vero rite, et secundum naturae ordinem, proveniunt in mari, fluviis, paludibus, ac lacubus. Sunt et terrestres, quae in frutetis, et rubetis plerunque victitant, ob idque Rubetae Latinis dicuntur. Nec desunt in hoc genere, quae etiam Calamitae dicantur, quod in harundinetis vitam agant. Verum utraeque et venenatae, et lethales habentur. Caeterum illae in fluviis paludibus, et lacubus versantur, et degunt, quarum nobis in cibis invaluit usus, colore viridi, aut subrutilo, cinereove: tametsi et inibi quandoque ex his cernantur, quae non tuto edi possunt. [Ranarum partus.] Pariunt Ranae, ut Plinius tradit libro IX. cap. LI. et experientia quotidie comprobari potest, minimas carnes, nigras, quas gyrinos vocant, oculis tantum, et cauda insignes: mox pedes figurantur, cauda findente se in posteriores. Mirumque semestri vita resolvuntur in limum nullo cernente, et rursus vernis aquis renascuntur, quae fuere natae, perinde occulta ratione, cum omnibus annis id eveniat. haec Plinius. Cui tamen sententiae prorsus refragatur experientia: quippe quod in paludibus maritimis, quae glaciem nunquam hyeme contrahunt, quocunque anni tempore ranas ex ipsius aquae, et terrae putredine gignuntur.
Cap. XXVI
Αἴλουρος
–
SILURUS
SILURUS recens in cibo nutrit, et facilem praebet alvum: sale vero conditus, minimum suppeditat alimentum. arteriam expurgat, et vocem expedit. Illita saliti caro, aculeos, et infixa corpori spicula extrahit. Muria eius incipientibus dysenteriis prodest, si in desidentium fotus adiiciatur: fluxiones siquidem ad summa cutis elicit. ischiadicis infusa medetur.
[Pauli Iovii opinio improbata.] EXISTIMAT Paulus Iovius in libello de Romanis piscibus, Silurum eum esse piscem, quem vulgus Sturionem appellat. Veruntamen si Aristoteli, et Plinio est adhibenda fides, liquido constabit, aliud piscis genus esse Silurum, aliud Sturionem. Nanque Aristoteles Siluro dentes assignat adeo firmos, atque acutos, ut iis hamos etiam ferreos frangere valeat. Plinius item lib. IX. cap. XV. tradidit, Silurum ubicunque sit, grassari, omneque animal appetere: idcirco