Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 181

30 - Thunnus ~ 31 - Garum ~ 32 - Ius piscium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XXX
Θύννος THUNNUS

CONDITANEI thunni caro, quam omotarichon vocant, sumpta iis auxiliatur, quos vipera nomine prester momorderit: sed oportet vinum quam plurimum subinde cogantur haurire, ita ut vomitione reddatur. Contra acrimonias esitatorum maxime valet: canum morsibus utilissime illinitur.

[Thunni consideratio.] THUNNI pisces inter cetaceorum genera recensentur. Ii multitudine sua omnibus litoribus sunt noti, praesertimque Tyrrheni accolis magis, quam iis, qui Adriatici inhabitant. In Euripis maxima eorum est captura. Irrumpunt maio mense, ac iunio in mare nostrum mediterraneum per Herculis columnas ab Atlantico oceano, cogentibus xiphiis, hoc est, spathis piscibus, qui ense a rostris prominente instructi eos toto mari persequuntur: sunt enim xiphiae immanes belvae. [Xiphia piscis.] Nam (ut Plinius inquit libro trigesimo secundo, capite secundo) mucronato rostro tam valide naves perfodunt, ut in oceano mergantur, praesertim ad Mauritaniae locum, qui Cotta vocatur, non procul a Lixo flumine. Thunni igitur cum piscium simplicissimi, timidissimique sint, non aliter in fugam a xiphiis gregatim aguntur, quam ovium greges a lupis. Quam ob causam vel inanibus terriculamentis acti, facile vadis, atque litoribus intruduntur. [Thunnorum captura, et nomina.] Porro summa spectantium voluptate maio, et iunio mensibus Thunni a Gaditanis non longe ab Herculeo fretu capiuntur, ad quam piscationem universus concurrit populus, maximo clamore, tympanorum sonitu, ac bellicis pulvere, et igne concrepitantibus terriculamentis. Haec enim eorum capturam faciliorem reddunt: quandoquidem stolidi cum sint, vocibus, et strepitu territi, concitantur ad vada, quo in loco postea gregatim retibus capiuntur, maximoque omnium plausu trahuntur in litus. Thunni diversa sortiuntur nomina: nanque primus thunnorum foetus ab ipso statim ovo Cordilla dicitur, qui mox in Limarias evadit: ex limariis autem adolescentibus Pelamides fiunt, sic a luto dictae: cum vero hae pedalem excessere mensuram, in Thunnos abeunt. Athenaeus hos diu vivere ait, et in praegrandes evadere pisces. Sed huic opinioni videtur adversari Aristoteles, cum asseveret, eos biennio vitam finire. Animal est parvum (ut scribit Plinius) scorpionis effigie. Hoc ardente sirio sub pinna affigit aculeo, tantoque infestat dolore, ut in naves exiliant: quo tempore, ut maxime noxii damnatur in cibis. [Thunnorum in cibis facultas.] Caeterum thunnorum ventres, quo in cibatu ori gratiores habentur, eo magis ventriculo nocent: contra eorum carnes, quae omni prorsus pinguedine carent, etsi non tantam cum palato ineant gratiam; minorem tamen ventriculo inferunt noxam. Quanquam huiuscemodi pisces, qui in cetaceorum genere recensentur (ut Galenus est author lib. III. de alimentorum facultatibus) dura carne sunt praediti: quam ob causam et pravi sunt succi, et excrementitium praebent alimentum. Quapropter sale macerata plerunque eduntur, quod inde alimonia tenuior facta ex ipsis in corpus distribuatur: ob idque sit coctioni, et sanguini faciendo accomodatior. Nam recens horum caro ni admodum probe concoquatur, magnam crudorum succorum copiam in venis congerit.

Cap. XXXI
Γάῤῥον GARUM

GARUM omne, quod ex piscibus, carnibusque sale maceratis liquamen est, si ex eo fotus fiat, depascentia ulcera sistit. Morsis a cane medetur. dysentericis, atque ischiadicis infunditur: nonnullis, ut exulcerata adurat: aliis autem ad lacessenda, quae ulcera non senserunt.

Cap. XXXII
Ζομός ἰχθύων IUS PISCIUM

RECENTIUM piscium ius, modo per se, modo ex vino potum, alvum subducit. Privatim ad hunc usum conficitur e phycidibus, et scorpionibus, et iulide, e percis, et recentibus aliis saxatilibus, nec virus resipientibus, simpliciter cum aqua, oleo, et anetho.

[Gari consideratio.] Garum dictum esse a veteribus tradidit Plinius libro XXXI. capite VII. quod olim conficeretur ex pisce, quem Graeci Garon vocabant, intestinis illius sale maceratis, ac eliquatis. Quod item postea e scombri extis confici coeptum est. Fuit olim Garum complurium ciborum condimentum, adeo ut nullus fere liquor, qui ad gulae luxum magis praestaret, ab antiquis fuerit excogitatus. Veruntamen de hoc non intellexit Dioscorides; sed generatim de omni piscium, et carnium muria, quae haec diutius asservari solent. Caeterum de piscium iure non est cur pluribus agam, cum satis ab ipso autore de eo proditum sit.

30 - Thunnus ~ 31 - Garum ~ 32 - Ius piscium