Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 182

33 - Cimices lectularii ~ 34 - Millepedae ~ 35 - Blatta

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XXXIII
Κόρεις κλινικοί CIMICES LECTULARII

CIMICES, qui in cubilibus enascuntur, cavis fabarum inclusi, si ante febrium significationes septeni devorentur, quartanis auxilio sunt: et citra fabas sumpti, percussis ab aspide prosunt: vulvarum examinationes olfactu revocant. Poti cum vino aut aceto, adhaerentes sanguisugas abigunt: triti, et urinariae fistulae impositi, urinae angustias levant.

[Cimicum consideratio]. INTER omnes nocturnos hostes, qui nobis dulcem somni quietem intercipiunt, nulli quidem nocentiores, infestioresque habentur, quam Cimices: quippe qui non solum morsu dilacerent, quo et somnum interturbant, et sanguinem nobis adimunt; sed etiam foetorem adeo detestabilem, abominandumque nobis ex se relinquunt, ut eo longe magis sensus, spiritusque laedantur, quam universae corporis partes, quae ab iis fuerint ictae. Caeterum tametsi infestissima, foetidissimaque sint animalia; noluit tamen eos genuisse natura omnium rerum parens, quin suum haberent in medicina usum. Utuntur iis recentiores quidam ad ciendam urinam, vivis in penis organum immissis, non autem mortuis et tritis, Dioscoridis modo. Quod mihi magis consentaneum esse videtur: siquidem in meatum urinarium indui, ingressu locum titillationem excitant, et urinae vim expultricem prioritant. [Cimices sylvestres.] Sunt et sylvestres Cimices, qui ex herbis victum, et locum habent, lectulariis maiores, colore viridi, aeque ac illi foetidi. Sed hi nullum, quod sciam, obtinent vi in medicina usum.

Cap. XXXIIII
Ὄνοι MILLEPEDAE

MILLEPEDAE, quae sub aquario vase stabulantur, animalia sunt multis pedibus nitentia, quae contacta manu contrahuntur in orbem. Hae ex vino potae difficili urinae, et regio morbo auxiliantur. Millepedae cum melle anginis utiliter illinuntur. tritae, et in cortice mali punici calfactae, doloribus aurium, addito rosaceo, convenienter instillatur.

MILLEPEDAE, quas vulgo appellamus Porcelletti, animalia sunt exigua, et omnibus vulgaria. Proinde non operaepretium duxi, ut plura de eis in praesentia referam, quam tradiderit Dioscorides. [Millepedarum usus.] Caeterum animalia talia Galeno commendata sunt libro II. de compositione medicament. secundum locos ad diuturnos capitis dolores, ubi sic inquit. Maxime etiam prosunt sub aquario vase nascentes aselli, millepedae appellati, si oleo incoquantur. Quamobrem nesciverim, cur dixerit Plinius libro XXIX. cap. ultimo, Millepedam animal esse e vermibus terrae pilosum, multis pedibus, arcuatim repens.

Cap. XXXV
Σίλφη BLATTA

BLATTAE eius, quae in pistrinis invenitur, interanea trita, aut cum oleo decocta, aurium dolores instillatu mitigant.

[Blattarum consideratio.] BLATTARUM plura esse genera, author est Plinius lib. XXIX. cap. ultimo. Verum hae, quarum in Hetruria aliquibus locis ingens est multitudo, et quae vulgo vocantur Piattole, noctu magis, quam interdiu in cellis vinariis

33 - Cimices lectularii ~ 34 - Millepedae ~ 35 - Blatta